Mostrando entradas con la etiqueta probos homines. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta probos homines. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

XCVIII. Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.


XCVIII.
Reg.n.1898, fol.184.1 mar.1391.

Nos Johannes etc. Quia pro parte vestri universitatum eorum et proborum hominum vallis de Querol terre Ceritanie extitit nobis humiliter supplicatum quod licet vos ex consuetudine et usu in eadem valle a maximo citra tempore antiquatis et observatis facere creare et eligere consueveritis et possitis tres probos homines in consules dicte vallis in festo videlicet Appariacionis Domini annuatim adveniente tamen ipso festo Apparicionis Domini proxime lapso in quo dicti vestri consules eligi et fieri debebant prout consuetum fuerat ut prefertur vos propter aliquam importunitatem impedimentum seu forsan necessitatem eleccionem sive creacionem dictorum consulum vallis ipsius pro anno presenti fecistis minime seu facere nequivistis imo non facta eleccione dictorum consulum in proxime dicto festo sed lapso eodem et importune vel non ut premittitur sic ommissa prohibitum vobis extitit et injunctum per castellanum et bajulum dicte vallis sub certa pena ne amodo ad eleccionem dictorum consulum procedere vel eam facere sine nostri licencia vos ullatenus curaretis: cujus quidem mandati et inhibicionis timore et hesitatione ne ob dictum abusum seu alias essetis dicta facultate usu seu consuetudine dictorum consulum annue eleccionis privati vel possetis privari eleccionem dictorum consulum absque nostri permissu facere et ad eam procedere hesitatis: dignaremur vobis de nostri benignitate regia licenciam concedere supradictam. Quocirca nos nolentes propterea virgam nostre correccionis contra vos protendere ut forsan possemus sed utilitatem ac comodum et conservacionem vallis predicte et in eadem degentium prospicere potius cupientes attendentesque vallem eandem que clavis et in confinibus regni nostri existit sine consulibus et rectoribus prout consuetum est commode persistere non debere: vestris ad hoc supplicacionibus favorabiliter inclinati tenore presentis concedimus vobis universitatibus et probis hominibus vallis jamdicte et plenam licenciam impertimur quod abusu et aliis predictis non obstantibus nec obstantibus etiam mandato vel inhibicione per castellanum et bajulum vobis de non eligendo predictos consules seu eleccionem eorum non faciendo ut premittitur vobis vel aliquibus ex vobis facta possitis et vobis liceat sine alicujus pene incursu amodo quando volueritis pro anno presenti consules vestros et jam dicte vallis facere creare et eligere sic et quemadmodum in dicto lapso festo Aparicionis Domini facere et eligere poteratis: et cum dicti consules pro anno presenti hujus vigore per vos facti fuerint et electi habeantur ac si in dicto proxime lapso festo per vos facti fuissent etiam vel electi lapsu dicti festi et omissione eleccionis predicte nullatenus obsistente: nos enim propter omissionem et lapsum predictos vel alia quacumque causa usui et consuetudini vestris jamdictis derogari vel perjudicari nolumus ullo modo vel ea vobis a cetero ad consequendam trahi posse immo abinde vestros consules et dicte vallis facere et eligere possitis anno quolibet eis modo forma et temporibus quibus ante lapsum ipsius festi seu premissorum eventuum vigore dicti usus antiqui vobis erat licitum et permissum jamdictis usu et consueditudine in dicta valle diucius ut pretangitur observatis in suo permanentibus robore et valore. Mandantes expresse et de certa sciencia gubernatori comitatuum Rossilionis et Ceritanie vicario et judici ordinario Ceritanie necnon castellano et bajulo castri et vallis predicte aliisque officialibus et subditis nostris ad quos spectet ipsorumque officialium locatenentibus sub nostre indignacionis incursu et pena quingentorum florenorum auri quatenus provisionem nostram hujusmodi firmiter teneant et observent vosque eadem uti permittant et contra eam non veniant vel aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Pro hujusmodi vero licencia et concessione confitemur a vobis habuisse ducentos florenos auri de Aragone quos pro nobis fideli consiliario et thesaurario nostro Juliano Garrius tradidistis. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus sigillo nostro in pendenti munitam. - Data Cesarauguste prima die marcii anno a nativitate Domini MCCCXCI regnique nostri quinto. - + Dominicus Mascho. - Guillelmus Gebelini mandato domini regis facto per thesaurarium. - Habuerunt eam pro visa dominus rex et thesaurarius. - Idem.

sábado, 23 de mayo de 2020

XLVI. Reg.Núm. 9, fol. 14. 15 ene. 1257.


XLVI.
Reg.Núm. 9, fol. 14. 15 ene. 1257.

Quod nos
Jacobus etc. Volentes circa regimen civitatis Barchinone provisionem debitam adhibere et statum ejusdem civitatis la melius reformare per nos et nostros successores concedimus vobis universis probis hominibus Barchinone et vestre universitati quod habeatis et liceat vobis habere Vlll probos homines de civitate consiliarios vicarii qui la presencia ipsius vicarii et aliorum proborum hominum jurent tenere secretum quod inter eos fuerit dictum et consulere vicarium bene et legaliter ad fidelitatem nostram et nostrorum et comunem utilitatem civitatis quandocumque et quotienscumque ab ipso vicario fuerint requisiti et quod precio precibus timore vel amore non consulent vicarium nisi secundum quod melius et utilius juxta eorum bonam conscienciam eis videbitur expedire et quod qualibet septimana et die sabbati congregabunt se la aliquo loco ad hoc assignato per se sine monicione vicarii ut ibi inter se cum vicario habeant collacionem et tractatum de hiis que la ipsa septimana la civitate vel curia sint gesta et revocent eorum consilio et retractent ea que fuerint racionabililer retractanda et reforment procurent tractent et ordinent ea que ad fidelitatem nostram et publicam utilitatem fuerint ordinanda vel tractanda: et ipsi VIII cum fuerint jurati eligant simul cum vicario nostro CC probos homines de civitate qui la presencia dictorum VIII et posse vicarii jurabunt tenere secretum et juvare vicarium et dictos consiliarios et venire ad ipsum vicarium omnes vel eorum (corum) pars quando per ipsum vicarium et consiliarios fuerint demandati: et isti VIII consiliarii teneantur istud onus sustinere per unum annum et in fine anni scilicet la die apparicionis Domini teneantur alios VIII consiliarios eligere qui cum fuerint electi et jurati simul cum vicario nostro eligant alios CC probos homines de civitate secundum formam superius comprehensam et sic faciant de ceteris quolibet anno: et illi qui fuerint electi teneantur jurare et dictum onus suscipere modo superius comprehenso quod si jurare noluerint per nostrum vicarium compellantur. Si vero contingeret quod unus vel plures de dictis VIII consiliariis vel de CC decederet vel esset absens vel detineretur infirmitate ceteri qui remanerent locum ejus vel eorum teneant et observent. Volumus autem quod vicarius noster stet consiliis dictorum VIII consiliariorum et quod eorum consilio et requisitione congreget parlamentum. Sunt autem consiliarii hujus prcesentis anni Poncius de Alesto G. Moneder Berengarius Adan F. de Menresa P. de Vilacaulium Berengarius Boneti R. Romei et G. Burgesii. Predictam autem ordinacionem quamdiu nobis et nostris successoribus placuerit volumus durare. Data Barchinone XVIII kalendas februarii anno Domini MCCL septimo.



miércoles, 4 de marzo de 2020

CXXXIV, reg 1900, fol 228, 6 marzo 1392

CXXXIV. 

Reg. N° 1900, fól. 228. 6 mar. 1392.

Nos Johannes etc. quamquam illustrissimus dominus rex genitor noster memorie recolende subscriptis solerter cupiens providere ordinacionem ac provisionem fecerit cum ejus carta hujusmodi seriei:
- Nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie quoniam plerumque contingit quod ad sugestionem et dolosos tractatus nonnullarum personarum contrahuntur in villa Perpiniani cum diversis puellis seu domicellabus matrimonia clandestine et secrete parentibus tutoribus vel curatoribus et amicis seu illis quorum regimini seu gubernacioni puelle seu domicelle ipse subsunt nolentibus ac ipsis penitus insciis et alias minus bene ex quibus multociens inter utriusque partis amicos disensiones et odia ac personarum et
bonorum exterminia subsequntur: propterea ad humilem supplicacionem per consules et probos homines dicte ville inde nobis factam volentes hujusmodi actibus detestabilibus viam percludere et provisionem adhibere per quam in villa ipsa dicta matrimonia ut convenit debite contrahantur et predicta mala et scandala penitus evitentur: tenore presentis statuimus providemus et ordinamus quod nullus cujusvis status seu condicionis existat amodo contrahat neve audeat vel presumat in villa predicta cum aliqua puella (pubilla) seu domicella (donzella, doncella) contrahere matrimonium clandestine secrete vel alias nec matrimonium ipsum tractare prosequi nec ejus celebracioni interesse absque patris ipsius puelle vel domicelle si patrem habuerit sin autem matris ejus vel tutoris aut curatoris ipsius si matre caruerit sin autem duorum vel trium proximorum in gradu parentele voluntate ac speciali consensu: alioquin volumus quod ille qui contrafecerit matrimonium clandestine contrahendo absque voluntate ut dictum est patris vel aliorum superius contentorum fiat exul a terris et dominatione nostris et puella que dictum matrimonium contraxerit efficiatur non capax in bonis paternis vel maternis nec possit aliquid de quibuscumque bonis dare in dotem dicto marito. Verumtamen si dictus maritus dictum clandestinum matrimonium contrahens sub dicta forma fuerit domesticus comorans in domo cum dicta puella condempnetur ad mortem inspecta tamen condicione persone per bajulum Perpiniani cum consilio consulum dicte ville: tractatores vero dicti matrimonii ad perpetuum exilium condempnentur. Mandantes per hanc eandem expresse inclito ac magniffico infanti Johanni primogenito nostro carissimo duci Gerunde comitique Cervarie ac in regnis et terris nostris generali gubernatori ejusque vices gerenti in comitatibus Rossilionis et Ceritanie ceterisque officialibus et subditis nostris ville predicte presentibus et futuris quatenus ordinacionem statutum et provisionem nostram hujusmodi firmam habeant teneant et observent tenerique et inviolabiliter observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant quavis causa. In cujus rei testimonium presentem fieri et nostro sigillo pendenti jussimus comuniri. Data Barchinone XXVI die februarii anno a nativitate Domini MCCCLX nono regnique nostri XXXIIII. Visa Romeus. - Verumtamen prout multorum veridica relacione percepimus adhuc in villa memorata matrimoniorum clandestinorum abusus non est penitus resecatus: quare volentes supra his debite providere statuimus et ordinamus quod in dicta villa preinserta provisio perpetuo observetur et si quis contra formam vel mentem ipsius fecerit penis in eadem apositis affligatur: et ultra ipsas penas sic clandesline ut continetur in dicta littera contrahentes ac consencientes vel presentes ipsi matrimonio et quilibet in penam mille morabetinorum incidant ipso facto que pena tociens exigatur quociens fuerit contrafactum. Et ut in dicte pene execucione vel exaccione major diligencia habeatur pena ipsa in partes duas dividatur cujus medietas fisco nostro residua vero medietas consulibus et universitati dicte ville convertenda per ipsos in necessitalibus ipsius ville protinus cum exacta fuerit tribuatur: pene vero predicte cum vocatis partibus adjudicate fuerint cum effectu per officiales nostros exequi habeant statim cum per consules dicte ville fuerint requisiti sic quod ipsi contrahentes et presentes seu consencientes statim ipso facto per nostros officiales capiantur et capti tamdiu teneantur in comuni carcere ipsius ville donec penam pecuniariam tam fisco nostro quam dicte universitati exsolverint precontentam et a dicto carcere comuni extrahi seu liberari non valeant per manuleutam seu alias donec dictam penam exsolverint cum effectu. Et si officiali nostro ad quem spectet visum fuerit quod illi qui rationibus predictis capti erunt solvere non possent dictam penam peccuniariam propter paupertatem eorum seu inopiam: quod dicti tales capti rationibus predictis fustigentur per dictam villam condicione persone attenta et perpetuo exilio comitatus Rossilionis et Vallespirii condempnentur sine spe venie aliquali. Mandamus itaque per presentes gubernatori Rossilionis et Ceritanie vicario Rossilionis et Vallispirii ac bajulo dicte ville necnon aliis universis et singulis officialibus nostris et eorum locatenentibus presentibus et futuris sub pena duorum mille morabatinorum auri nostro erario applicandorum quod ordinacionem et provisionem nostras hujusmodi perpetuo teneant et observent et etiam exequantur tenerique et observari faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri et pendenti nostro sigillo jussimus comuniri. Data Barchinone VI die marcii anno a nativitate Domini millesimo CCCXCII regnique nostri VI. - Guillelmus de Vallesica. - Dominus rex mandavit michi Francisco Dalçamora ad relacionem thesaurarii. - Thesaurarius habuit eam pro visa. - Jacobus Quinta.

cxxxv-reg-1906-fol-131-10-septiembre