Mostrando entradas con la etiqueta Juden. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Juden. Mostrar todas las entradas

viernes, 21 de febrero de 2020

LXXXV, 4 marzo 1272

LXXXV. 
4 mar. 1272.

Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone. Fideli nostro Guillermo Maxella jurisperito Barchinone salutem et gratiam. Quia ad audienciam nostram noviter est deductum quod nobilis Jordanus de Illa consensit et voluit celebrari officium misse intus judariam seu callum judaicum Barchinone in domo videlicet Samuelis Benvenist judei et sacrificari corpus inibi Jhesus-Christi occasione cujus est per nos cum res hujusmodi sit enormis quod intra habitaciones infidelium tale divinum misterium celebretur contra dictum judeum et bona sua fortiter procedendum: ideo vobis dicimus et mandamus expresse quatenus adversus dictum judeum predicta ratione diligentissime inquiratis: et ipsa inquisitione perfecta ipsum judeum tam in persona quam bonis suis juxta ipsius inquisitionis merita condempnetis taliter quod ejus pena sit exemplum de cetero judeis quibuscumque volentibus similia in suis domibus consentire nos enim vobis super hiis vices nostras comittimus plenarie per presensentem. Et nichilominus cum hac eadem vicario Barchinone et Valensis (Vallensis) damus firmiter in mandatis quod incontinenti visis presentibus capiat dictum judeum et tamdiu teneat captum si et prout faciendum fuerit donec per vos fuerit terminatum quid de ipso judeo et bonis suis predictis fuerit faciendum aut nos aliter providerimus super eo. Data Valencie IIII nonas marcii anno Domini millessimo CCC°XXX° octavo.