Mostrando entradas con la etiqueta dominice. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta dominice. Mostrar todas las entradas

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.