Mostrando entradas con la etiqueta Banyuls. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Banyuls. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXVII, perg 349, 27 junio 1160


CXVII
Perg. N°349. 27 jun. 1160.

Manifestum sit cunctis: quoniam ego Petrus de Barchinona libenti animo et spontanea voluntate diffinio et evacuo atque pacifico tibi Raimundo Dei gracia comiti barchinonensi atque aragonensium principi et omni tue projeniei sive posteritati totum illum honorem qui fuit Petri Ricardi tam in Barchinona quam in omni territorio suo scilicet domos cum turribus ortos ortalibus mansos in diversis locis positos cum omnibus pertinenciis suis tam in Bagnols quam in Provincialibus sive in aliis quamplurimis locis et terras et vineas cultas et eremas juxta Barchinonam et in aliis quamplurimis locis simul cum villis et alodiis et fortitudinibus quas unquam Petrus Ricardi in toto tuo comitatu habuit vel habere debuit ita quod deincebs in predictis omnibus aliquid non requiram ego vel aliqua persona per me seu post me per aliquam meam vocem. Omnia vero suprascripta ego Petrus de Barchinona diffinio evacuo atque dimito in perpetuum tibi suprascripto Raimundo comiti barchinonensi et omni tue projeniei et omnibus qui per tuam vocem ibi fuerint aliquo modo. Retineo quoque michi ego jamdictus Petrus de Barchinona ipsum mansum de Chuciano cum terris et vineis que sunt in circuitu ipsius mansi et cum omnibus tenuicionibus et pertinenciis suis: quem mansum tu prephate comes barchinonensis michi pro hac diffinicione donas per alodium proprium ad faciendum inde quiquid voluero. Quod est actum V kalendas julii anno XXIII regni Ledovici junioris.
- Sig+num Petri de Barchinona. Sig+num Raimundi de Archubus. Sig+num Guillelmi Descala. Sig+num Raimundi Cambiatoris. Sig+num Geralli de Marimon Sig+num Bernardi Marcucii. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit suprapositis literis in linea V. (Alphabeto divisa).