Mostrando entradas con la etiqueta Massanet. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Massanet. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.