Mostrando entradas con la etiqueta Bonifilii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Bonifilii. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de diciembre de 2019

XL, perg 154, 28 mayo 1143


XL
Perg. N° 154. 28 may. 1143.

Hec sunt querimonie quas fecit Guillelmus de Castro-vetulo (en dos lineas) super Poncio Petri de Baneres ante domnum Raimundum comitem barchinonensem et curiam suam apud Sanctum Cucuphatum existentem. Primum conquestus est predictus Guillelmus quod pater ipsius Poncii fuit homo solidus patris Guillelmi et iste Poncius similiter suus et modo fecerat soliditatem alteri contra suam voluntatem. Ad hoc respondit Poncius se non fecisse nec patrem suum scire fecisse. Super hoc in presencia comitis judices ab ipso electi videlicet R. ausonensis episcopus et B. gerundensis archidiaconus et B. ostolensis et Petrus Berengarii et comes impuriensis et W. Raimundi Dapifer ac B. Guillelmi de Luciano et B. Raimundi de Barchinona et R. de Pugalt et Oto Senescale et B. de Bellog et R. de Torroga judicaverunt quod si Guillelmus quod affirmabat scriptis aut testibus probare potuerit Poncius hoc sibi attendat. Sin autem ipse Poncius expiet se de hoc sacramento plano propia manu et postea faciat ei servicium et convenientiam secundum tenorem et valorem honoris quem tenet per ipsum. Item conquestus est Guillelmus quod ipse Poncius auferebat ei suum honorem quem pater suus sibi in testamento dimisserat videlicet cavalleriam Sancte Margante cum sexta parte placitorum Castrivetuli. Ad quod respondit Poncius hunc honorem partim se habuisse per pignus partim per donum ab avunculo suo Dorcha cujus erat per possessionem et hereditatem et acquisitionem et postea ipse Guillelmus dederat ei totum quem fuit homo ejus sicut ipse Poncius illum habebat et tenebat. Visis ergo scripturis testamento videlicet et judicio Guillelmi patris Guillelmi et testamento avunculi sui Bonifilii Guillelmi judicaverunt predicli judices quod Dorcha cujus auctoritatem Poncius tenebat nullam divisionem cum fratre suo fecerat predictum honorem reverti debere ad integrum in potestatem istius Guillelmi salvo jure Poncii sive per donum sive per pignus defuncti Dorche sive per donum presentis Guillelmi sicut judicatum fuerit inter eos. Item conquestus est Guillelmus quod Poncius et castlani sui auferebant sibi multa sui juris in Castrovetulo videlicet estachamenta militum et sui bajuli el forcias et toltas et albergas qui non sunt de fevis illorum.
Ad hec respondit Poncius patrem suum et se ipsum ista que facit in predicto castro habuisse et habere per donum Guillelmi defuncti et presentis Guillelmi filii sui quod Guillelmus negavit. De bajulo vero respondit nihil se in eo querere per bajuliam domini sui nisi per honorem pagesiarum suarum quas ipse bajulus tenet. Super his judicaverunt quod Poncius probet hoc verum esse aut convenientiis aut averamento taliter ut ipse propia manu juret et Guillelmus credet eum si voluerit. Sin autem Poncius ponat pro se unum militem qui hoc per duellum defendat cum lucro et dampno sicut judicatum fuerit inter eos per directum. De responsione bajuli judicaverunt Poncium nullam injustitiam domino facere si ita sit. Item conquestus est Guillelmus super Poncio de quadam fabrica una cavalleria terre quam dederat fratri suo Gerallo cum milite et defuncto milite exheredavit filios ipsius militis ab hoc honore sicut et iste Poncius facit et isti exheredati faciunt inde clamorem Guillelmo guerram facere cominantes. Ad hoc respondit Poncius habere hanc terram sicut frater suus habebat et tenebat ad obitum suum per donum istius Guillelmi domini sui quod Guillelmus negavit. Ad hoc judicatum est predictum Poncium ad rationem justitie stare debere in manu Guillelmi domini sui predictis querelatoribus si hoc clamare voluerint. De ipsis toltis fortiis et superfluitatibus quas facit Poncius contra voluntatem domini sui in Castrovetulo judicaverunt quod ea que non potuerit probare per sacramentum esse sui juris que hucusque fecerat mala emendet Guillelmo et suis hominibus et deincebs consimilia facere desinat. Conquestus est preterea Poncius super Guillelmo domino suo quod misit eum in plevio vicecomiti Cardonensi pro mille solidis de quibus minatur ei facere malum et etiam reptat eum de sua fide quod Guillelmus non denegavit. Propter hoc judicaverunt quod Guillelmus ante predictum vicecomitem salvet et defendat eum sine damno alicujus pecunie Poncii et si hucusque ob hoc Poncius aliquod passus est dampnum emendet ei Guillelmus. Item conquestus est Poncius super
Guillelmo quod pater Poncii acomodaverat patri Guillelmi quandam cavalleriam terre quam nunquam postea recuperaverunt quod Guillelmus omnino se scire negavit. Ad hec judicaverunt quod si Poncius testibus probare potuerit Guillelmum Raimundi defunctum hujus rei ad diem obitus sui debitorem Petro Mironis fuisse huic Poncio presens Guillelmus emendet. Quod si ista defuerint nichil sequatur. - Acta sunt hec V kalendas junii apud Sanctum Cucuphatem era millesima CLXXXl anno VI regni Ledovici junioris.


Nota: millesima CLXXXl : 1181, no coincide con 28 may. 1143: sería MCLXIII.

XXXVII, perg 143, 18 diciembre 1142


XXXVII
Perg. N° 143. 18 dic. 1142.

Cum debitum humane condicionis nullus mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo manumissores meos Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Fare quibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium testamentum faciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum quem habeo juxta regum comitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de cale et vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Liciano et Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos .... eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolai que ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabanes et ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatis campum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et B. de Terragona et quisquis illorum obierit sine legitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei in capite jenuarii et post illorum amborum obitum revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B. predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballo quem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum Bermundi II equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de Provincialibus maiora et minora et universa utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. - Arnallus Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num Gaufredi de Fare. - Poncius Levita scripsit hoc die et anno quo supra.