Mostrando entradas con la etiqueta beati Andree. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta beati Andree. Mostrar todas las entradas

lunes, 1 de junio de 2020

LXXXI. Reg.n.1890, fol.38.25 ene.1387.


LXXXI.
Reg.n.1890, fol.38.25 ene.1387.

Nos Johannes Dei gratia rex Aragonum &. Quia pro parte universitatis civitatis Barchinone et singularium ejusdem fuit nobis humiliter suplicatum quod cum tempore
eleccionis fiende de conciliariis et juratis dicte civitatis pro anno presenti videlicet in festo beati Andree proxime preterito secundum privilegia et bonos usus ab antiquo in dicta civitate observatos obstante quodam mandato serenissimi domini regis Petri memorie recolende genitoris nostri in quodam albarano sigillo secreto ejusdem domini sigillato contento et per Bartholomeum Sirvent secretarium ejusdem domini Andree Figueras scribe consilii dicte civitatis tradito cujus siquidem albarani tenor sequitur sub his verbis. - Lo rey vol e mana que sien elegits en consellers de Barchinona lany present entrels quals no haja alcun en cap los dejus nomenats micer Pere Terre Guillen dez Torrent micer Johan dez Pla Johan de Gualbes Galceran Cestrada. Item vol e mana lo dit senyor quels dits consellers apres que seran elegits abans que isquen de la casa del concell nomenen e elegesquen en coadjutors lurs los quis seguexen. Joan de Muntros Francesch de Casasaga Guillem Ferrer Johan çes Anaces Francesh Cisa Miquel Casell Simon de Fores lo prohom Francesch Ponç notari Guerau Julia pellicer Pere Palau cuyrater en Gomis lancer Pere Pellicer sartre: et mes vol e mana lo senyor rey que los consellers e consell de Barchinona no sentrameten de provehir de alcuns officis de que sia acustumat tro aci provehit lo dia de la eleccio dels consellers.
- Et ob importunitatem nonnullorum zizaniam seu discordiam in dicta civitate seminare volencium dicta eleccio non fuerit facta nec secuta prout decet imo consiliarii et consilium civitatis prefate pro evitandis diversis periculis atque dampnis que dicte civitati potuerunt iminere et parata erant dicte eleccioni habuerunt omnino consentire quamvis contra dicta privilegia et usus antiquos et libertates et franquitates in eadem civitate observatos vel observatas ut prefertur esset facta dignaremur eis super his pro concervacione dictorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum omnino de remedio congruo providere. Nosque dictis suplicationibus inclinati benigne certifficati veridice de predictis recognitis et in nostro consilio dictis privilegiis et usibus diligenter examinatis reperimus dictum mandatum genitoris nostri sepe dicti et per consequens eleccionem inde secutam fuisse et esse factam contra tenorem ipsorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum antiquorum predictorum: volentes sicut convenit eosdem remanere illesos tenore presentis laudantes approbantes ratifficantes et confirmantes dicte civitati omnia et singula privilegia libertates franquitates et usus ab antiquo super his concessa et concessas et factos et ea reducentes ad statum quo erant ante mandatum regium et eleccionem vigore ipsius factam: dictum mandatum et eleccionem et omnia alia et singula vigore dicti mandati processa tanquam contra dicta privilegia libertates franquitates et usus factos et consessos revocamus et anullamus et pro nullis et revocatis haberi volumus ac si non essent facta et carere volumus omni roboris firmitate. Sed quia instante et requirente et supplicante dicta civitate didicimus et percepimus consiliarios dicte civitatis pro regimine presentis anni in festo beati Andree proxime venturo terminandi licet modo et forma illegitimis ut premittitur electos fuisse esse utiles in regimine tam ex maturitate etatis quam in sciencia et negociorum experiencia reipublice fructuosos: ideo de consensu et ad supplicacionem humilem civitatis predicte propterea nobis factam dictam eleccionem consiliariorum necnon eleccionem centum juratorum et alios quoscumque
actus per dictos consiliarios factos licet de se cassa et nulla racionibus supradictis de nostre plenitudine potestatis tenore presentis habilitamus corroboramus confirmamus et omnem efficaciam valorem confirmacionem seu corroboracionem habere volumus et jubemus ac si per modum et formam legitimos ab antiquo in dicta civitate assuetos essent facta dictis privilegiis et libertatibus franquitatibus et usibus in eorum robore permanentibus et valore. Et quia de officio mostaçafi ac etiam de aliis officiis civitatis prefate non est adhuc hoc anno provisum mandato domino genitoris nostri hoc impediente de quibus tam in festo sancti Andree quam in festo beate Lucie proxime preteritis juxta dicte civitatis privilegia debebat necessario provideri: ad supplicacionem eandem per dictam civitatem nobis factam ut prefertur dictum impedimentum dicti mandati ex toto tollentes volumus et jubemus ac licenciam plenarium elargimur quod dicti consiliarii et consilium centum juratorum provideant hac vice tamen infra quindecim dies a data hujusmodi in antea continue subsequentes de dictis officiis juxta eorum privilegia et usus ex eis ab antiquo hactenus observatos sic quod de cetero et temporibus futuris de dictis officiis habeant provideri diebus et festis in quibus juxta dictorum privilegiorum libertatum franquitatum et usuum ab antiquo observatorum series et tenores est fieri consuetum. Mandantes per presentem omnibus et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod predicta omnia et singula prout desuper continentur servent et servari faciant inconcusse et non contraveniant aliqua racione vel causa si de nostra confidunt gratia vel amore. In cujus rei testimonium presentem fieri jussimus nostro sigillo assueto pendenti roboratam. Data Barchinone XXV die januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCLXXX septimo regnique nostri anno primo. - Gar. cancelarius. - Dominus rex ex ordinacione facta in consilio mandavit michi Bernardo de Jonquerio. - Dominus rex habuit eam pro visa. - Idem.

domingo, 31 de mayo de 2020

LXXI. Reg.n.° 951, fol.104.19 oct. 1339.


LXXI.
Reg.n.° 951, fol.104.19 oct. 1339.

Noverint universi quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Sardinie et Corsice comesque Barchinone animadvertentes qualiter regali plurimum competit dignitati circa ea que publicam utilitatem respicere dinoscuntur auctoritatem suam regiam prestare pariter et assensum: hinc est quod cum pro parte consiliariorum ac proborum hominum universitatis civitatis Barchinone nobis fuerit instantissime supplicatum ut pro bono statu dicte civitatis ac habitatorum ejusdem concedere dignaremur quod officium mostaçafie sit de cetero in civitate jamdicta: eapropter nos conspicientes quod hujusmodi officium utilitatem comunem respicit evidenter: tenore presentis corte nostre perpetuo valiture concedimus consiliariis ac universitati ac consilio centum juratorum dicte civitatis Barchinone quod ammodo in civitate ipsa sit mustaçafus qui dictum mustaçafie officium teneat atque regat sub modo et forma inferius comprehensis quique eligatur anno quolibet in festo beati Andree sub hac forma: videlicet quod per dictum consilium dicte civitatis eligantur tres probi homines ejusdem civitatis ad officium antedictum nomina quorum sic electorum in scriptis nobis si presentes fuerimus in civitate ipsa alias nostro bajulo Cathalonie generali vel ejus locumtenenti in civitate ipsa presententur per consiliarios civitatis jamdicte nosque seu dictus bajulus generalis nobis inde absentibus vel ejus locumtenens unum ex ipsis tribus eligamus et eligere teneamur ad officium ipsum ac etiam nominemus: statuentes ac etiam ordinantes quod dictus mustaçafus cum electus et nominatus fuerit ut prefertur sit ipso anno mustaçafus et tenent penes se originalia ponderum et mensurarum tam panis vini olei pannorum et aliorum omnium que venduntur ac vendi consueverunt sub penso pondere vel mensura quodque quilibet mustaçafus in principio administracionis ejusdem officii faciat preconitzari per preconem publicum in locis dicte civitatis in quibus preconitzaciones fieri sunt solite quod quicumque homo vel mulier qui aliqua emat vel vendat ad pondus pensum sive mensuram teneatur sub certa pena arbitrio dictorum consiliariorum apponenda et infra certos dies portare vel mittere pensum pondus vel mensuram eidem mustaçafo ut cum suis comprobentur et ad rectitudinem reducantur ob hoc ut omnis fraudis et doli materia evitetur: qui quidem mustaçafus in fine sui officii subsequenti successori in officio supradicta originalia tradere teneatur. Dictus vero mustaçafus sine vicario bajulo et alio officiali nostro auctoritate propria sui officii recognoscat et possit recognoscere et judicare pro veris aut falsis pensa pondera et mensuras et deliquentes punire vel eis facere gratiam usque ad decem solidos barchinonenses tantum et infra et etiam ultra decem solidos barchinonenses cum et de consilio vicarii vel bajuli Barchinone prout officio uniuscujusque ipsorum hoc competat juxta tamen formam statutorum bannorum ordinatorum vel ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis. Pene tamen deliquencium sub prescripta vel infrascripta forma adquisite vel adquirende deductis tamen prius expensis proinde fiendis dividantur hoc modo videlicet quod tercia pars curie nostre tercia vero universitati civitatis predicte et tercia dicto mustaçafo pro suo salario et labore factis tribus equis partibus adquirantur: adicientes quod dicta universitas terciam partem sibi ut permittitur adquisitam in operibus publicis et aliis rebus communibus convertere teneatur. Dictus etiam mostaçafus habeat seu teneat et habere seu tenere debeat unum vel duos sagiones qui sibi assistant continue vel illi qui ponderabit pro eodem et illud quod sagionibus ipsis vel alteri eorum per ipsum mustaçafum in execucione ipsius officii mandatum fuerit exequantur. Teneatur etiam idem mustaçafus in fine anni quo dictum dimitet officium reddere rationem et compotum bajulo nostro Barchinone vel ejus locumtenenti presentibus consiliariis dicte civitatis vel illis quos ipsi ad hoc duxerint ordinandos vel deputandos de administratione et hiis que receperit et expenderit de emolumentis ac proventibus officii memorati: dictus tamen mostaçafus si occurrerit dubium de aliquibus rebus an sint male comixte incamerate vel false de et cum consilio consiliariorum predicte civitatis cognoscat et determinet supradicta secundum ordinationes seu statuta que per dictos consiliarios edita fuerint super eis et faciat prout cognitum fuerit executionem publice per plateas et exigat calonias sive penas a delinquentibus seu transgressoribus prout sibi visum fuerit expedire: que tamen calonie in tres partes sicut continetur superius dividantur distribuantur ac etiam convertantur. Preterea super disensionibus et questionibus operum portalium fenestrarum de spileres (finestres de espills, ventanas de espejos?) stillicidiorum parietum mediocrium viarum et aliarum consimilium idem mostaçafus cognoscat et procedat summarie et de plano non recepta in scriptis petitione vel responsione sed solum rationibus parcium verbo auditis et ea omnia determinet et decidat verbo tantum per se vel cum et de consilio si dubia sibi ocurrerint consiliariorum civitatis predicte ac illorum qui preterito tempore ipsum officium tenuerunt: a qua quidem cognicione vel decisione nemini liceat appellare et si fuerit appellatum ipsis appellacionibus non admisis dicte cause seu questiones per dictum mostaçafum terminentur et etiam exequantur: nos enim jamdicto mostaçafo tenore presentis carte nostre damus et concedimus cognicionem decisionem exequcionem et exactionem omnium predictorum ac etiam universorum et singulorum bannorum ordinatorum seu ordinandorum per consiliarios et probos homines dicte civitatis Barchinone presentes et futuros super illis videlicet rebus super quibus in civitate Valencie banna exiguntur ac levantur per mostaçafum eiusdem ac super omnibus et singulis eidem potestatem plenariam et liberam facultatem conferimus ut superius continetur.
Per presentem autem concessionem nolumus prejudicium aliquod generari officio operariorum dicte civitatis vel privilegiis aut usibus eorundem quinimo ipsa officium privilegia et usus in suo volumus robore permanere presenti concessione in aliquo non obstante. Volumus tamen et declaramus quod id quod reperiatur ad ipsorum operariorum oficium non pertinere ad dictum mostaçafum et ejus officium pertinere noscatur quatenus tamen sub presenti concessione nostra comprehendi valeat seu includi: statuentes nichilominus ac etiam ordinantes quod dictus mostaçafus et sagiones qui in ipso sibi assistent antequam utantur eorum officio teneantur assecurare idonee in posse bajuli Barchinone de tenendo tabulam et alia faciendo que facere teneantur juxta constituciones celebrium Catalonie curiarum. Mandantes per presentem cartam nostram procuratori nostro generali ejusque vices gerenti vicario Barchinone et Vallensis ac bajulo civitatis ejusdem ceterisque officialibus nostris presentibus et futuris quod hujusmodi concessionem nostram et omnia et singula supradicta et contenta firma habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et dictum mustaçafum in predictis vel singulis per modum apellacionis vel alias non impediant inquietent vel perturbent in execucione sui officii circa premissa per nos superius declarata nec de predictis que jamdicto mostaçafo per nos comittuntur se aliquatenus intromittant nisi si et cum eorum auxilium per dictum mostaçafum fuerit imploratum. Et ut predicta omnia et singula majori gaudeant firmitate juramus per Deum et ejus sancta evangelia manibus nostris corporaliter tacta ea tenere et observare ac facere inviolabiliter observari et non contravenire aliqua ratione. in cujus rei testimonium presentem cartam inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus insigniri. Data Barchinone XIIII kalendas novembris anno Domini MCCCXXXIX. - Examinavit P. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum etc.
- Testes sunt inclitus infans Petrus Rippacursie et Impuriarum comes inclitus infans Raimundus Berengarii comes Montanearum de Prades inclitus infans Jacobus comes Urgelli et vicecomes agerensis Arnaldus Terrachonensis archiepiscopus frater Ferrarius Barchinonensis episcopus. - Sig+num B. de Podio predicti domini regis scriptoris qui de
mandato ipsius hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XVIIII ubi dicitur per se vel cum et de et in XXIII ubi scribitur aut usibus eorundem quinimo ipsa offi et clausit die et anno quo supra. - B. de Podio mandato domini regis presente domino infante Petro.