Mostrando entradas con la etiqueta ipsa Rocha. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta ipsa Rocha. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

domingo, 22 de diciembre de 2019

XI, perg 28, 15 abril 1134

XI

Perg. N° 28. 15 abr. 1134.

In piis et religiosis causis augmentandis et confirmandis diligenter operam dare caritate que operit multitudinem peccatorum persuadente indesinenter compellimur. Ea propter Olegarius Dei dignacione tarrachonensis archiepiscopus et illustris Raimundus Barchinonensium Bisullunensium ac Ceritanensium comes et marchio cum episcopis et ceteris clericis et comitibus et aliis terre magnatibus quorum inferius nomina inveniri possunt hoc constitutum facimus omnibus militibus secundum propositum et ordinem .... orum qui Iherosolimis pro amore Dei pro fratribus animas ponere et sine propris vivere devoverunt in terra nostra Deo famulari et militare voluerunt. Personas siquidem et res eorum predia videlicet et substancias ubicumque eas habuerint omni tempore in treua Dei ponimus. Castella quoque et villas et mansos et domos eorum quas modo habent et quas de cetero juste adquisierint vel siquas in suo populaciones constituere valuerint omnia sub tuicione et defensione Dei ac beati Petri et nostra benigne suscipimus et ut omnia sub firma salvitate et securitate consistant mandamus atque precipimus. Nulla denique persona cujuscumque dignitatis seu mediocritatis potestatem habeat vel licentiam in personis eorum vel hominum suorum in negotiis secularibus judicandi vel distringendi neque in possessionibus vel facultatibus eorum aliquid disponendi preter voluntatem eorum qui eis prepositi fuerint et magistri. Ipsi autem prepositi et magistri secundum Deum et ordinem suum regant se ipsos et suos et que sua sunt et disponant et judicent parati ad exequendam justitiam et racionem reddendam si quis adversus eos vel res eorum justam se causam dixerit habere. Si qua igitur cujuscumque condicionis vel sexus persona quod absit temerarie adversus hanc constitucionem nostram insurgere temptaverit vel res eorum auferre vel minuere aud eorum personas infestare maliciose presumpserit nisi cito se correxerit et emendaverit res quidem per treuam injuriam vero personarum per sacrilegium iram Dei quem ofendit incurrat et episcopo suo bannum episcopale et suo comiti bannum quod ad comitem pertinet persolvat. Quod est actum XVII kalendas mai anno incarnationis Dominice CXXXIIII post millesimum. Ollegarius archiepiscopus. Sig+num Raimundi comes. Berengarius Dei gratia gerundensis ecclesie episcopus. Sig+num Poncii Ugonis comitis impuritanensis. Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli. Sig+num Jordanis. Sig+num Berengarii de Cheralto. Sig+num Deusde. Sig+num Petri Bertrandi de Bello Locco. Sig+num Otonis. Sig+num Guillermi de Castrovelulo. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num Petri de Turrucella. Sig+num Berengarii de Pelafollis. Sig+num Arberti de Castellvi. Sig+num Bernardi de Bello Locco. Sig+num Poncii Ugonis
Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Berengarii Raimundi vicarii. Gauceredus levita. Sig+num Petri archilevita. Sig+num Guillermi de Pujalto. Sig+num Raimundi de Torroja. Sig+num Petri Bertrandi de Monte Palacio. Sig+num Guillermi Seniofredi. Sig+num Berengarii de Ipsa Garriga (nota Moncho 1). Sig+num Guillermi fratris sui. Sig+num Guillermi de Pedreti. + Raimundi Dei gratia ausonensis episcopus. Berengarius gerundensis archidiaconus. Sig+num Raimundi Renardi de Olivis. Sig+num Petri Raimundi de Petred. Sig+num Reimundi Ademari de Rabedos. Sig+num Berengarii Segarii. Sig+num Gaucberti Guillelmi. Sig+num Bernardi de Vultreria. Ego propterea Raimundus suprascriptus comes barchinonensis promito omnipotenti Deo quod ad obitum meum dimitam omnia mea garnimenta templo Iherusalem et fratribus ibidem militantibus .... interim in omni tempore vite mee dabo ipsi milicie templi XX morabatinos aut libras II argenti per singulos annos. Sig+num Poncii notarii comitis barchinonensis qui hoc scripsit die et anno quo supra. Raimundus comes Barchinonensis dabit in ipsa milicia primo anno sub obedientia magistri et dabit ibi garnimenta ad X fratribus militibus et dat ibi honorem unde vivant X milites semper. Promitit se Guillelmus Raimundi Senescali et frater ejus Oto stare in servicio Dei in ipsa cavalleria de grana grana uno anno et dabit ibi garnimentum ad unum cavaler scilicet cavallum et armas et tantum de suo honore unde ibi possit stare unus cavallerium in perpetuum. Jordanus stabit ibi uno anno dabit ibi honorem unde stet ibi unus miles in perpetuum. Raimundus Renardi vel filii ejus stabit ibi I anno et in exitu dimitet ibi cavallum suum cum armis. Arnaldus Sancti Martini uno anno et in exitu dabit ibi suum cavallum cum armis. Poncius de B .... es I anno et in exitu dabit ibi suam bestiam meliorem. Arnaldus de Monte Ferrer I anno et in exitu reliquet ibi cavallum cum armis. Miro de Luciano similiter. Guillerm de Castelar similiter. Petrus de Galifa similiter. Bernardus et frater Raimundus de Barberano uno anno et in exitu reliquet unum cavallum cum armis. Arbert de Petra similiter. Ramon Bermon similiter. Petrus Arnaldus I anno et post obitum suum cavallum cum armis. Jofredus de Sancta Colomba I anno et post obitum cavallum suum cum armis. Petrus Arberti de Liciano I anno et dabit ibi unum mansum. Geralt de Jorba I anno et donat ibi II mansos. Petrus de Sancta Eugenia I anno. Bernad de Senteies I anno. Arnaldus de Tamarit I anno. Deusde I anno .... ibi unum mansum in Calis. Ramon de Casoles I anno. Petrus Bertrandi de Bello Locco I anno. Petrus Arnalli de Barchinona I anno .... 
stabit I anno et donat ibi unum mansum in Rosed.

Nota Moncho 1: de ipsa – sa Garriga, Çagarriga, Sagarriga; de ipsa Rocha, sa Roca, Çarroca, Sarroca.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIX, perg 109, 23 febrero 1139


XXIX

Perg.n°109. 23 feb. 1139.

Conneguda cosa sie. Quod ego Erme .... et co .... re Rouric et filio nostro Ermengaudus junioris facimus tibi meliorament ad te Ramon Arnad et ad tuis de ipsas casas que tibi as per tuum alau (o alan) in Acrimont in barrii de Cervia ad ipsa porta de Balaguer et sunt in ipsa rocha. Nullus omo nec femina qui tort te faciat et not vulla fer directum que te monstrat ad prodi omines de ipsa vila et illos que te adjuvent a demmanar et ad guerrejar et ipsas casas suprascriptas siant si franchas et onoratas et legitimas et securitas quod ipsa cambra de ea (o ea) contessa. Nullus omo nec femina qui ipsas casas toch ne forcar voluerit sic siant demandatas quo ipsa cambra de ea contessa. Sig+num Ermengaudus comte Durgel. Sig+num comtessa Helvire Rouriz. Sig+num Ermengaudi junioris. Nos qui ista comandavimus scribire et ad testes firmare. Que est acta Vll kalendas marcii anno III regni Leudovice junioris. Sig+num Pere de Pugeru. Sig+num Guillem de Pontis. Sig+num Mir Guillem. Sig+iunu Arnad de Pontis. Sig+num Ponc Pilicer. Sig+num Guillem Mir. Isti sunt testes. Petrus sacerdos rogatus scripsit et signum hoc im+pressit et die et anno quo supra.

Nota: Conneguda cosa sie. Quod ego Erme ... ngaudus .... et co ... ntessa Helvire Rouric.


Pau de Pontis: