Mostrando entradas con la etiqueta Emposte. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Emposte. Mostrar todas las entradas

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 39. Reg. N°1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Núm. 39.

Reg. N°1378. Fól. 76. 3 dic. 1341.

Sanctissimo ac beatissimo in Christo patri et domino domino Benedicto divina providencia sacrosancte romane et universalis ecclesie summo pontifici Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. ejus humilis filius et devotus pedum oscula beatorum. Ad ultimos terre fines tam fame volantis notorium quam multorum fidedignorum asertio prout verissimili conjectura supponitur perduxerunt scimusque pater sanctissime vestram noticiam non latere qualiter ille perpetue malediccionis alumpnus rex perfidus Marrochorum catholice fidei persequtor diebus preteritis cum magna multitudine barbarorum in Ispaniam transiens reperavit solia regum christianorum evertere et totam terram christiano cultui deditam suo dominio subjugare de quo spe concepta frustratus confusus abegit adversus eum fidei prelibate cultoribus Altissimi dextera miscricorditer assistente. Postmodum vero quia multorum habeat asertio quod spes procellarum hujusmodi non cessabat sed per latentes insidias dicti regis gentes sarracenorum et victualia ad partes Ispanie ubi multa tenet castro fortissima mitebantur: nos licet armata quam jam parati et in freto Jubaltari teneri ab initio feceramus nostrum erarium exhaussiset quia tamen preteritorum consideratio nos urgebat ut efficeremur imposterum cautiores ad compescendam ferocem dicti regis et gentium suarum proterviam continue nos opportuit et adhuc necessario nos opportet tenere in mari stoleum galearum et vasorum navalium cum idoneis bellatoribus qui illorum valeant transitum impedire. Cum autem nunc pater sanctissime tumor infestus moltorum fultus dignorum fide relatibus solito crebrius invalescat quatenus dictus rex infidelis collectis undique viribus cum majori quo potest exercitu ad partes istas personaliter ciffretare vel ducem aliquem mittere cum infinita multitudine satagit et ad id cum tota sua potencia se preparat et attingit et nichilominus karissimus consanguineus noster rex illustris Castelle qui tanquam sarracenis ipsis vicinior habet super certitudinem pleniorem nos noviter per litteras suas et nuncios speciales duxerit requirendos ut vigore pactorum super premissis ad invicem initorum et pro deffensione catholice fidei et tutamine patrie per mare et terram adversus ipsos crucis hostes in ipsius et nostrum auxilium totis viribus insurgamus: nosque pater sanctissime qui et subditi noslri pro dicto prosequendo negocio importabilium onere sumptuum jam districti ulterius distrahimur ultra vires defectu peccunie ad resistendum sicut necessario convenit efferis illorum conatibus sufficere non valentes illorum qui ad hoc specialiter sunt astricti obsequiosa subsidia requirere compellamur: propterea pater sanctissime cum dictum negocium non magnum imo premaximum profluvium exigat expensarum et multorum laborum ac solicitudinum molem et gravitatem exquirat propter quod de redditibus et proventibus bonorum omnium ordinis Hospitalis in dominio nostro sistentium qui in tali casu ad deffensionem terrarum nostrarum et resistendum sarracenis Ispanie juxta donationes per nostros progenitores eidem ordini factas sunt specialiter obligati copiosum sit nobis subsidium opportunum: idcirco sanctitati vestre supplicamus humiliter et ex corde quatenus pro tanta et tam evidenti et periculosa necessitate in qua Dei et fidei orthodoxe negocium agitur et christianitatis periculis obviatur dignetur vestra clementia expresse mandare procuratoribus generalibus magistri ordinis prelibati quod omnes responsiones castellanie Emposte et prioratus Cathalonie tribui faciant et converti in sumptibus necessariis ad premissa quodque mandent omnibus preceptoribus et presidentibus castellanie et prioratui supradictis ut omnes ipse responsiones in sumptibus dicte frontarie et non alias per eos protinus convertantur. Almam personam vestram Altissimus conservare dignetur ad regimen ecclesie sue sancte per tempora longiora. Data Valencie tertio nonas decembris anno Domini millessimo trecentessimo quadragessimo primo. - Subscripsit Arnaldus. - Dominicus de Biscarra mandato regis facto per teshaurarium.


martes, 24 de diciembre de 2019

XCIV, perg 317, 1157

XCIV
Perg. n.° 317. 1157.

In nomine domini nostri Jhesu-Christi. Ego Raimundus comes barchinonensis princebs regni aragonensis ac Tortose et Illerde marchio ad honorem Dei qui honorantes se honorat. Ad salutem anime patris mei et matris mee ad exaltandam Christi ecclesiam ad propagandam sancte christianitatis fidem et religionem ad deprimendam et confundendam gentem maurorum pro redempcione anime mee et parentum meorum et peccatorum meorum remissione dono et laudo firmiterque concedo hac indicante scriptura omnipotenti Deo et hospitali Iherosolimitano ac Raimundo magistro hospitalis et cunctis fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris illas covas de Remolino que sunt inter Polam et Pradellam cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis et cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et ecclesiam cum omni jure suo vieductibus et reditibus, Et dono etiam Senam et Sexenam que sunt in ripam Alchanadri cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et molendinis vieductibus et reditibus et ecclesias cum omni jure suo. El dono III meos molendinos que sunt in termino kastri de Algoria juxta Almoniam quam hospitali dedi Iherosolimitano et terciam partem cujusdam molendini qui est in eodem termino quam michi retinueram. Et dono eis kastrum de Cervera aut kastrum de Cullera cum Deus michi vel successoribus meis dederit ita tamen ut fratres hospitali habeant potestatem eligendi unum istorum quodcumque voluerint et alterum michi remaneat el illud kastrum quod ipsi elegerint habeant libere cum omnibus suis territoriis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris aquis piscacionibus salinis molendinis vieductibus et reditibus et ecclesiis cum omni jure suo. Et dono decimam parlem terrarum Hispanie que modo est in potestate sarracenorum si sine extraneorum auxilio aquirerem. Veruptamen si contigeret quod ego alicui vel aliquibus aliquam partem jure hereditario atribuerem decimam partem ad utilitatem domus. Et dono quendam locum inter Empostam et mare ubi possint puteos facere et quodcumque voluerint. Et dono illam terram que est suptus rupem que vocatur Vallesa sicut terminum Candele extenditur usque ad flumen Iberis. - Facta est hec donacio apud kastrum de Stopanano in manu domini Raimundi magistri Iherosolimitani hospitalis Guillelmi de Bellomes. Rainoardi de Laurada. Gaufridi de Bresilg prioris Emposte. Guillelmi capellanis magistri. Si qua autem laica ecclesiasticave persona presentem donacionis scripturam sive donacionem in aliquo vel in toto dimovere temptaverit iram Dei incurrat et tamdiu excomunicationi subjaceat donec digne satisfaciat. Anno Dominice incarnacionis MCLVII. - Sig+num Guillelmi illerdensis episcopi. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis.

Nota: ripam Alchanadri: riba del (río) Alcanadre.kastri (castri) de Algoria juxta Almoniam: castillo de Algoria junto a (la) Almunia.
Empostam, Emposte: Amposta.
Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis:
Petronila reina de Aragón y condesa de Barcelona.