Mostrando entradas con la etiqueta infanti. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta infanti. Mostrar todas las entradas

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 16. Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Núm. 16.
Reg. n. 1377. fól. 42. 27 abr. 1340.

Petrus etc. inclito infanti Petro Ripacurcie et Impuriarum comiti patruo nostro karissimo salutem et intime dilectionis affectum. Noveritis nos fidedignorum vestras litteras recepisse in quibus inter cetera continetur qualiter die sabbati ante dominicam Ramis palmarum proxime preteritam gentes perfidi Marrochorum regis venientes cum multitudine galearum et aliorum vassorum armatorum contra stolium galearum et navium illustris regis Castelle consanguinei nostri idem stolium debellarunt taliter quod deviante fortuna ipsum invaserunt et etiam devicerunt in quo conflictu ipse gentes perfide ceperunt viginti octo galeas et septem naves quarum quidem galearum tres erant nostre et residue cum dictis navibus erant regis Castelle predicti. Cum autem nos omnino deceat futuris periculis cum tempore obviare: idcirco vobis dicimus et mandamus vosque rogamus quatenus reparetis ac reparari et furniri victualibus et armis absque more dispendio faciatis castra et loca alia que habetis in marinis partibus ut in casu necessitatis dictorum perversorum insultibus fortis resistentia sit parata in hoc enim nobis plurimum servietis. Datum Cesarauguste quinto kalendas madii anno Domini M°CCC° quadragessimo. - Johannes P. mandato domini regis (1).

(1) A tenor de estas cartas fueron escritas otras muchas a infinitos caballeros, comendadores de las órdenes, villas y lugares, etc., etc., para que estuviesen aparejados para la guerra que amenazaba; las que se suprimen por no abultar la colección.


martes, 25 de febrero de 2020

XCIV. Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

XCIV. 
Reg.n.1538, fol. 7. 21 ene. 1351.

In Dei nomine et ejus divina gratia. Si generaliter parentes in erudicione et custodia filiorum soliciti debent esse potissime reges et principes circa suorum filiorum primogenitorum erudicionem et custodiam debent solerti diligencia vigilare cum negligencia parentum circa custodiam et erudicionem ipsam tanquam reprehensibilis debeat totaliter evitari. Hac itaque consideratione commoniti pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie prospicientes ab illustri Alionora regina Aragonum conjuge nostra carissima ex Dei insigni dono prolem desideratam diu a nobis et nostris fidelibus subditis suscepisse scilicet inclitum infantem Johannem carissimum primogenitum nostrum ducem Gerunde quem intimis visceribus cordis nostri dileccionis amore et benediccionis paterne dulcedine amplectimur toto corde: animadvertentes insuper utile et opportunum fore ut provideatur dicto infanti primogenito nostro potissime in puerili etate que opportunior est eruditioni et morum informationi de alumpno et educatore idoneo provido et modesto qui mente ingeniosa honestate vite ac bonis moribus et experta erudicione et doctrina multipliciter sit edoctus et qui sic ad curam doctrinam et erudicionem ipsius intendat quod de dicto infante et duce dum in tenera etate fuerit in providendo sibi de nutrice profiqua et aliis que sibi necessaria et opportuna fuerint curam habeat specialem et eundem etiam infantem et ducem cum hoc requisierit ejus etas in bonis instruat moribus et informet quique inter ea que doceri possunt Deo propicio sciat eligere meliora nec totum ex alienis studiis accipiat sed aliqua et multa bona inveniat de se ipso ut eundem infantem possit instruere moribus sapientia et doctrina que in ipso infante quem speramus prestante Domino post cursum nostre presentis vite regnaturum feliciter in regnis nostris comitatibus atque terris necessaria sint et pluribus esse poterunt utilia in regimine populorum: idcirco ad vestri nobilis et dilecti consiliarii nostri Bernardi de Capraria constantem expertam et approbatam industriam ac scienciam et nobilitatem et fidelitatem precipuam quam preteritis temporibus in nostris maximis et nostro regio nostroque reipublice statui periculosis negotiis que inter alia industria ac ingenioso consilio et opera vestris finem optimum habuerunt nobis utilem ostendistis et quam in dicto filio nostra et ejus utili erudicione custodia et doctrina speramus utile et proficuum afferre annuente Altissimo incrementum mentis nostre aciem dirigentes: vos dictum nobilem in alumpnum et educatorem dicti infantis et ducis eligimus constituimus decernimus et etiam ordinamus. Statuentes et decernentes hujus instrumenti publici serie et etiam ordinantes quod idem infans et dux apud vos et sub vestri solerti custodia atque cum felici usquequo idem infans et dux etatis sue quintum decimum annum compleverit custodiatur alatur et nutriatur: ita videlicet quod viventibus nobis et illustri regina predicta genitrice infantis et ducis jamdicti vel eadem regina ab hac luce substracta superviventibus nobis ante tamen quam aliam uxorem ducamus in utroque istorum casuum idem infans et dux alatur et nutriatur et moretur in villa civitate vel loco in quo nos duxerimus ordinandum. Nobis autem de medio sublatis supervivente nobis regina prefata infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco in quo ipsa regina tenens tamen viduitatem et in regnis et terris nostris tunc habitans duxerit ordinandum. Nobis vero et dicta regina rebus humanis exemptis vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus in utroque istorum casuum infans idem et dux alatur nutriatur et moretur in illa civitate vel loco quo vos dictus nobilis alumpnus et educator infanti et ducis ejusdem provideretis ordinandum. Nobis autem et dicta regina et vobis dicto nobili ab hoc seculo transmigratis post decessum nostri et dicte regina et vestri nobilis antefati duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Gerunde et Bisulduni eligendi per nobiles milites et generosos ipsius vicarie aut majorem partem ipsorum et duo cives civitatis Gerunde eligendi per universitatem civitatis ejusdem aut majorem partem ipsius et duo etiam nobiles seu milites aut generosi vicarie Bagiarum Berge et Berguitani eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Minorise per ipsius civitatis universitatem aut ipsius majorem partem eligendi necnon etiam duo nobiles seu milites aut generosi vicarie Ausonie Vici Rivipulli et Rivipullensis Campirotundi et de Regali eligendi per nobiles milites et generosos ejusdem vicarie vel majorem ipsorum partem et duo cives civitatis Vici per ipsius civitatis universitatem vel ejus majorem partem eligendi: omnes predicti duodecim sicut premittitur electi seu eligendi vel major pars eorum omnibus vero ad hec vocatis possint disponere et ordinare de persona seu personis et loco seu locis apud quam vel quas seu in quo dictus infans et dux alatur nutriatur et moretur usquequo dictam etatem quindecim annorum compleverit ut est dictum. Intendimus tamen quod si vos dictus nobilis nobis predecederetis possimus constituere dicto infanti in alumpnum et educatorem illam personam de qua nobis visum fuerit expedire. Statuimus insuper concedimus decernimus ordinamus et volumus quod in casu in quo nos et dicta regina predecederemus ipso infanti et duci vel dicta regina dumtaxat nobis aliam uxorem ducentibus confestim in utroque istorum casuum absque aliqua tarditate seu mora vos dictus nobilis vel alius seu alii eligendus seu eligendi per nos aut duodecim supradictos vel majorem partem ipsorum percipiatis et percipere possitis vestra auctoritate propria per vos vel ipsos illos quos vos seu ipse eligendus seu eligendi inde constitueritis pro provisione dicti infantis et familie sue omnes redditus proventus et jura ducatus predicti et etiam quod illo casu dictus ducatus cum omnibus suis juribus sit sub vestri seu dicti aut dictorum electi seu electorum administratione et regimine pleno jure: sic videlicet quod vos aut electus seu electi predicti teneatis pro dicto infante et duce potenter ducatum predictum administracionem et regimen ejusdem et in eo et in quibuscumque etiam vicariis bajuliis procurationibus civitatibus villis et locis quibuscumque ponatis et ponere possitis pro vestro et dicti electi seu electorum libito voluntatis procuratores vicarios bajulos collectores reddituum et peytarum seu exaccionum judeorum et aliorum quorumcumque et alios officiales judices seu comissarios statuere seu etiam ordinare et destituere seu exerceri facere per vos seu dictum electum seu electos et officiales quos vos aut ipse seu ipsi eligeritis merum et mixtum imperium et omnem aliam jurisdiccionem altam et baxiam paces et treugas et cognicionem earum ac recipere et recipi facere potestates honorum et castrorum que infra dictum ducatum pro dicto infante et duce tenentur seu tenebuntur et homagia etiam et sacramenta fidelitatis a baronibus mililibus civibus et burgensibus et hominibus villarum et locorum et quibuscumque aliis personis que ratione naturalitalis vel feudorum dicto infanti et duci teneantur facere et prestare: necnon etiam omnes alias regalias et jura dicti ducatus vel ad ipsum ducatum quavis causa pertinentia et que dictus infans et dux si major esset per se facere et exercere posset possitis possit aut possint libere exercere et que etiam nos poteramus ante donacionem dicto duci per nos factam etiamsi essent majora et excellenciora superius nominatis. Et pro majori premissorum securitate sanccimus statuimus et ordinamus et volumus quod comites vicecomites comitores barones vervessores milites et generosi cives burgenses et homines villarum et locorum dicti ducatus nunc de presenti faciant et prestent et prestare teneantur vobis aut alii seu aliis quos nos ut princeps pater et legitimus administrator dicti infantis et ducis statuendum seu statuendos in actores et procuratores dicti ducis duxerimus aut jam statuimus seu ordinavimus ipsius infantis et ducis nomine recipienti seu recipientibus homagium et fidelitatis juramentum quorum virtute et religione per firmam et sollempnem stipulationem promittant quod omnia predicta et infrascripta attendent et complebunt et quod etiam juvabunt toto eorum posse quod premissa et subscripta omnia prout superius et inferius scripta sunt omnino et inconcusse serventur attendantur compleantur
exequantur et ad effectum deducantur et contra ea non facient nec venient nec aliquem contrafacere vel venire permittent palam vel oculte de facto vel consilio seu quovis alio ingenio sive arte et quod vobis seu electo aut electis predictis per nos aut dictos duodecim vel ipsorum majorem partem ut predicitur suo casu nomine et vice dicti infantis et ducis et ipsi etiam infanti et duci erunt boni fideles et legales ipsumque infantem et ducem et vos dictum nobilem seu electum aut electos predictos defendent contra omnem hominem mundi: et nichilominus quod vos aut electum seu electos predictos in tenendo tute personam dicti infantis et ducis et regendo bene et libere per vos vel dictum electum seu electos et alios quos vos aut ipse vel ipsi suo casu volueritis dictum ducatum pro toto eorum posse adjuvabunt et nullum impedimentum per se vel interpositam personam palam vel oculte de facto vel cum consilio aut quovis alio ingenio sive arte apponent seu prestabunt aut apponi seu prestari facient per quoscumque. Injungentes cum hoc publico instrumento publico vicem epistole in se gerenti comitibus vicecomitibus comitoribus baronibus militibus civibus burgensibus et aliis supradictis quod vobis dicto nobili seu dictis procuratori seu procuratoribus sacramentum et homagium faciant antedicta sub forma proxime superius expressata: quoniam nos cum presenti omnes et singulos comites vicecomites comitores barones vervessores milites cives burgenses et alios predictos absolvimus ab omni homagio dominio et fidelitate quibus nobis astricti sunt pro predictis vel modo aliquo obligati. Et ut predicta majori gaudeant firmitate tactis per nos sacrosanctis quatuor evangeliis juramus per Deum et dicta sancta quatuor evangelia et ipsius virtute juramenti promittimus vobis dicto nobili presenti et recipienti et notario subscripto tanquam publico persone hec a vobis dicti infantis ac electi seu electorum aliorum quorum interest intererit aut interesse poterit et potest in futurum nomine stipulanti et recipienti quod non mutabimus nec mutare possimus inter vivos aut in nostra ultima voluntate quovis modo quominus vos dictus nobilis aut electus seu electi predicti regimen persone dicti infantis et ducis et etiam dicti ducatus in dicto casu habeatis et libere habere et exercere possitis aut possint per vos vel ipsum aut ipsos vel alios ut superius dictum est: sic videlicet quod per ordinacionem seu dacionem tutoris vel cujusvis alterius ordinacionis seu administracionis quovis nomine possit seu valeat nuncupari per nos dicto infanti et duci jamdicti vel imposterum dandi inter vivos vel alia ultima voluntate sub quacumque verborum forma ipsa dacio processerit semper sit et intelligatur esse exclusa ab ipsa dacione potestas regendi personam dicti infantis et ducis et ducatum in dicto casu vobis dicto nobili vel alii electo seu electis superius atributa quibuscumque verbis derogatoriis etiam de hiis expressam mencionem facientibus in ipsa dacione appositis vel apponendis obsistentibus nullo modo: in tantum quod vos aut alius in dicto casu ut superius continetur electus seu electi dicta dacione aut quavis alia ordinatione per nos facta vel fienda minime obsistente possitis regimen persone dicti infantis et dicti etiam ducatus in dicto casu libere exercere et vobis aut alii seu aliis ut predicitur electo seu electis tutor datus vel dandus nullam possit facere inhibitionem monicionem vel mandatum super non utendo libere infantis et ducis ac ducatus jamdictorum regimine sepefato nec etiam idem tutor pro aliquo crimine seu aliqua accione vel ratione possit citare vel quemvis alium processum facere contra vos dictum nobilem aut alium seu alios in dicto casu electum seu electos: quoniam nos nunc ut ex tunc eximimus prorsus vos dictum nobilem et alium seu alios ut dictum est electum seu electos a jurisdiccione districtu et quavis superioritate tutoris dati vel dandi jamdicti. Et de predictis omnibus de certa sciencia et consulte legem facimus hujus serie specialem quam dicti juramenti virtute promittimus et firmam et solemnem stipulationem hic appositam in posse dicti infrascripti notarii nunquam revocare nec contra eam aliquas provisiones facere quovis modo. Quinimo tollentes quascumque leges et jura comunia municipalia et alia et quoscumque deffectus qui et que predictis in totum vel in partem possent quomodolibet obviare dicti juramenti vigore promittimus vobis dicto nobili et dicto notario stipulanti ut supra predicta omnia et singula tenere firmiter et observare et teneri et observari facere et contra ipsa vel eorum singula non facere vel venire per nos vel interpositam personam quavis ratione jure seu causa sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Ad hec nos Alionora Dei gratia regina Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitissaque Barchinone Rossilionis et Ceritanie antedicta vestri dilecti nobilis serenitate et matura circunspeccione prospectis habentes gratam multipliciter et acceptam ordinationem regiam antedictam ac de certa sciencia et consulte eidem adherentes in quantum in nobis est pro predictis dicto domino regi viro et domino nostro carissimo presenti gratiarum referimus et non immerito acciones necnon omnibus et singulis per eundem dominum regem constitutis decretis ordinatis et concessis consentimus et ea omnia et singula tanquam rite juste et utiliter facta firmamus laudamus et approbamus:. Et pro ipsorum meliore observatione juramus per Deum et hec sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta et dicti juramenti virtute promittimus vobis dicto nobili presenti et dicto notario dicti carissimi filii nostri infantis et ducis et dicti seu dictorum electi seu electorum et aliorum quorum potest seu poterit interesse nomine recipienti quod per nos seu alium circa regimen persone dicti infantis et ducis et ducatus predicti vobis dicto nobili et suo casu electo seu electis predictis per nos vel dictos duodecim vel eorum majorem partem ut predicitur comissum non prestabimus seu apponemus aut prestari seu apponi faciemus seu permittemus impedimentum seu obstaculum aliquod per nos seu alium palam vel occulte de facto vel consilio aut quovis alio ingenio aut aliqua ratione vel occasione aut jure aliquo sive causa etiamsi nos ejusdem infantis et ducis contingerit esse nutricem. Ego vero Bernardus de Capraria supradictus quamvis ad tantum portandum onus et honorem me insuficientem reputem et indignum tamen volendo vestri dicti domini regis et vestri dicte domine regine precibus imo verius jussionibus et mandatis expressis in omnibus obedire ac specialiter annuere in hac parte spiritus virtute resumpta in illo qui assurgit in occursum timentium et implorantium humiliter nomen suum quique clementer in semitis suis gressus hominis perficit fingo ancoram spei mee et huic tanto oneri imbeciles humeros humiliter submittendo de presenti regimen persone dicti domini infantis et ducis et dicti etiam ducatus in casibus superius et sepius declaratis recipio ac firma et solemni stipulatione promitto vobis dicto domino regi presenti et principi patri et legitimo administratori domini infantis et ducis predicti et notario supra et infrascripto tanquam publice persone ipsius domini infantis nomine stipulanti et recipienti et tactis per me corporaliter sacrosanctis quatuor evangeliis juro et homagium facio vobis dicto domino regi ore et manibus comendatum quod circa regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus jamdicti me habebo legaliter atque bene et quod nunquam scienter ero in consilio vel auxilio vel in facto quod dictus dominus infans et dux amitat vitam vel membrum aliquod vel quod recipiat in persona aliquam lesionem vel injuriam vel contumeliam vel quod idem dominus infans et dux amitat aliquem honorem quem nunc habet vel in antea possidebit: et si sciero vel audiero de aliquo qui velit aliquid istorum contra dictum dominum infantem et ducem facere pro posse ut non fiat impedimentum prestabo et si impedimentum prestare nequivero dicto domino infanti et duci quam scito potero nunciabo et contra eum ut potero dicto domino infanti et duci auxilium prestabo. Et si contigerit cetera aliqua que dictus dominus infans et dux habet vel habebit injuste vel fortuitu casu amittere ea recuperare juvabo et recuperata omni tempore juvabo retinere. Et si scivero ipsum dominum infantem et ducem velle juste etiam offendere aliquem et inde generaliter vel specialiter fuero requisitus meum sicut potero prestabo auxilium. Et si aliquid michi de secreto manifestaverit idem dominus infans et dux illud sine sui licencia nemini pandam vel quod pandatur faciam. Et si consilium michi super aliquo pacto postulaverit illud eidem dabo consilium quod michi videbitur magis expedire eidem et nunquam ex mea persona aliquid faciam scienter quod ad suam injuriam vel contumeliam possit quomodolibet pertinere. Nos etiam rex predictus presentis tenore sanccimus decernimus et etiam ordinamus quod idem homagium et fidelitatis sacramentum faciat seu faciant et facere teneatur sen teneantur ille vel illi qui per nos aut dictos duodecim vel eorum majorem partem in casu jamdicto electus seu electi fuerit seu fuerint ad regimen persone dicti infantis et ducis ac ducatus predicti illis videlicet persone seu personis que per eosdem duodecim vel eorum majorem partem electa fuerit seu electe. In quorum testimonium nos rex predictus nostre majestatis sigillo et nos regina predicta sigillo nostro hoc instrumentum publicum jussimus in pendenti muniri. Quod est actum et datum in castro Perpiniani die vicesima prima januarii anno a nativitate Domini millessimo CCCL primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia etc. qui predicta firmamus convalidamus laudamus et juramus et ex nostre regie potestatis plenitudine eisdem nostram regiam prestamus auctoritatem pariter et decretum. - Sig+num Alionore Dei gratie regine Aragonum etc. que predicta firmamus laudamus approbamus concedimus et juramus. - Sig+num Bernardi de Capraria predicti qui hec laudo firmo concedo et juro et homagium facio. - Testes hujus rei sunt nobilis Petrus de Fenolleto vicecomes de Caneto et de Insula Berengarius de Apilia et Matheus Mercerii majordomus dicte domine regine milites Jacobus de Faro Berengarius de Codinachs magister racionalis et Jaspertus de Tregurano consiliarii dicti domini regis. - Sig+num Mathei Adriani dicti domini regis scriptoris secretarii et regia auctoritate notarii publici per totam terram et dominacionem ejusdem qui predictis interfuit et hec scribi fecit et clausit. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani.


sábado, 22 de febrero de 2020

XCIII, reg 1538, fol 6, 21 enero 1351

XCIII.
Reg.n.1538, fol.6. 21 ene. 1351.

In nomine Domini. Noverint universi quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. pater et legittimus administrator incliti infantis Johannis precarissimi primogeniti nostri et ducis Gerunde attendentes quod propter nonnullas occupaciones quibus nos propter reipublice nostre utilitatem vacare opportet infrascriptis intendere non valemus: idcirco constituimus creamus et ordinamus certum et indubitatum actorem procuratorem seu infrascriptorum negociorum gestorem pro dicto inclito infante et duce cum decreto regentis officium cancellarie nostre subscripti cujus jurisdiccioni nos submittimus in hac parte vos nobilem et dilectum consiliarium nostrum Bernardum de Capraria videlicet ad adipiscendum possessionem plenariam ducatus Gerunde per nos dicto filio nostro concessi et donati civitatumque villarum castrorum vicecomitatnum et aliorum quorumcumque ad dictum ducatum pertinentium prout in carta constitucionis per nos facte de dicto ducatu et donacionis dicto infanti et duci facte die et anno subscriptis lacius continetur: necnon ad recipiendum nomine dicti infantis homagia et sacramenta fidelitatum a comitibus vicecomitibus vervessoribus baronibus et aliis quibuscumque nobilibus militibus hominibus civitatum villarum vel castrorum et aliis quibuscumque hominibus vel mulieribus cujuscumque preeminencie status vel condicionis existant infra ducatum existentibus supradictum necnon etiam ad jurandum et confirmandum pro dicto infante et in personam ipsius privilegia et inmunitates dicti ducatus civitatumque villarum et castrorum ejusdem vel alia quecumque si qua et prout de jure et secundum consuetudines Cathalonie debent eis jurari seu etiam confirmari necnon etiam ad faciendum nobis vice et nomine dicti ducis pro convalidacione dicti ducatus homagium ore et manibus comendatum cujus virtute nos dictum ducem ratione dicte donacionis in personam vestri ad hominem recipiamus ore et manibus comendatum. Dates et concedentes vobis eidem Bernardo actori predicto quoad premissa plenam et liberam facultatem universa et singula exequendi complendi et ad effectum perducendi prout nos ut pater et legittimus administrator pro dicto infante et duce filio nostro possemus et alius quilibet pater familie pro filio suo facere posset si personaliter intendere possemus vel posset. Et promittimus vobis dicto nobili procuratori et actori necnon et notario infrascripto tamquam publice persone pro vobis et aliis etiam personis quarum interest et intererit in futurum legittime stipulanti nos semper habere ratum gratum et firmum quicquid per vos dictum procuratorem et actorem in premissis procuratum actum et gestum fuerit sive factum et nullo tempore revocare sub bonorum nostrorum omnium ypotheca. Actum est hoc in castro Perpiniani die vicesima prima mensis januarii anno a nativitate Domini millessimo CCC quinquagesimo primo. - Vidit Jaspertus. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum etc. qui hec laudamus et firmamus et huic instrumento publico nostrum sigillum appendicium jussimus apponendum. - Rex Petrus. - Testes hujus rei sunt nobiles Petrus de Fonolloto vicecomes de Caneto et de Insula Guillelmus Galcerandi de Cabrencio alias dictus de Rocaberlino Petrus de Montecatheno procurator Catalonie Berengarius de Apilia camerarius major et Jacobus de Faro consiliarii dicti domini regis. - Sig+num mei Jasperti de Tragurano regentis officium cancellarie domini regis qui huic actorie tamquam legittime facte causa cognita mea manu propria meam interpono auctorilatem pariter et decretum. - Dominus rex mandavit Matheo Adriani in cujus posse firmavit. - Fuit clausum hoc instrumentum per dictum Matheum Adriani. - De predicto instrumento donacionis fuerunt facta et sumpta duo translata in papiro sigillata sigillo comuni regio quorum unum fuit transmissum probis hominibus et universitati civitatis Minorise et alterum juratis civitatis Vici per venerabilem Berengarium de Codinachs consiliarium et magistrum racionalem regium quem dominus rex ad dictas civitates premissit rationibus subinsertis. - Item tam de predicto instrumento donacionis quam de proxime dicto instrumento actorie fuerunt recepta translata in papiro sigillata sigillo comuni regio que fuerunt transmissa probis hominibus et universitati civitatis Gerunde per nobilem Petrum de Montechateno procuratorem Cathalonie. - In villa Perpiniani XI die mensis febroarii anno a nativitate Domini MCCCL primo fuerunt apposita firma domini regis signum et sigillum ejus appensum in quodam translato autentico sumpto a donacione per dominum regem facta domino infanti Johanni filio suo primogenito et Dei gratia duci Gerunde de ducatu Gerunde que siquidem donatio supra in precedenti folio est largiter registrata quod siquidem translatum fuit clausum per Bartholomeum de Lauro scriptorem domini regis et notarium publicum per totam dominacionem regiam die predicta et anno predicto. Tenor autem firme domini regis sequitur in hunc modum. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice comitisque Barchinone Rossilionis et Ceritanie qui huic translato a dicto suo originali sumpto et cum eodem de verbo ad verbum legittime comprobato auctoritatem nostram apponimus et decretum appositum hic de nostro mandato manu fidelis scriptoris nostri Bartholomei de Lauro in castro nostro Perpiniani X die februarii anno a nativitate Domini MCCCL primo et ad robur perpetue firmitatis nostrum sigillum appendicium hic ducimus apponendum. - Vidit Jaspertus.

xciv-reg-1538-fol-7-21-ene-1351