Mostrando entradas con la etiqueta BALEARIVM REGNO. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta BALEARIVM REGNO. Mostrar todas las entradas

viernes, 2 de abril de 2021

PRAGMATICA SANCTIO INSTITVTIONES REGIAE AVDIENTIAE, IN HOC BALEARIVM REGNO.

PRAGMATICA

SANCTIO
INSTITVTIONES REGIAE AVDIENTIAE, IN HOC BALEARIVM REGNO.

NOS
Philippus (Felipe II) Dei gratia Rex Castellae, Aragonum,
Legionis, vtriusque Siciliae, Hierusalem, Vngariae, Dalmatiae,
Croatiae. Nauarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Gallitiae,
Maioricarum, Hispalis, Sardiniae, Cordubae. Corcicae, Murciae,
Giennis, Algarbi, Algezirae, Gibraltaris, Insularum Canariae, necnon
Indiarum, Insularum, & terre (rerre) firmae maris Oceani;
Archidux Autriae, Dux Burgundiae, Brauantiae, & Mediolani;
Comes Barchinonae, Flandriae, & Tirolis, Dominus Viscayae, &
Molinae; Dux Attenarum, & Neopatriae; Comes Rossilionis, &
Ceritaniae: Marchio Oristani, & Gotianj. Et si maiores
nostri solerti studio, summaque cura & vigilancia intenderint res
Prouinciarum & Regnorum suorum ita ordinare, & statuere, quod
ipsorum Respublicae firma conuersatione, & augmento
gubernaretur; quia tamen aliquando experientia rerum omnium magistra
temporum varietate, & successu ostendit iam prouisis aliquid
addere, aut detrahere, vel ea in totum mutare debere, consentaneum
esse duximus id facere quando necessitas, aut humilium subditorum
petitio exposcit. Animaduertentes igitur Regnum nostrum
Maioricarum
ex antiqua Ordinatione gubernatum fuisse, & nunc 
gubernari
per vnum Locumtenentem Generalem, & duos Iurisperitos
Consiliorios nostros, quorum alter est Regens Cancellariam,
alter vero Fisci, & Patrimonij nostri Aduocatus, qui soliti sunt
iura vnicuique; tam in Ciuilibus, quam in Criminalibus reddere,
excepto quod in causis supplicationis seu appellationis, dictus
Locumtenens Generalis consueuit alium Doctorem assumere vice, &
loco Regentis
Cansellariam, aut illius cuius Concilio
sentencias, a quibus fuit supplicatum, vel appellatum protulit: ne
eiusdem Iurisconsulti 
voto
primae, & secunda sententiae proferrentur. Et licet Regnum iam
dictum hucusque fuerit forma memorata fatis commodem, gubernatum,
considerata tamen ipsius Regni qualitate incolarumque, &
habitatorum eiusdem in quo, quam
plu-plures existunt pauperes,
ac alij diuites; qui inter se diuersas causas, & negotia tractant
non modicae aestimationis, & valoris, ac etiam importantiae quae
merito debent per plures Iurium professores maiori authoritate,
studio, & discussione tractari, decidi, & terminari: & ne
pauperes quorum facultates, ad supportandos graues litium sumptus non
suppetunt, 
propter
deffectum iudicum, causas proprias pro derelictis haberent, aut eas
non prosequi cogantur, aut ad nos cum personarum, & bonorum
iactura recurrere. His igitur, nostrum 
Regium
animum digne mouentibus, perpensis attente; accedenteque ad hoc per
humili supplicatione dilecti nostri
Antonij Cotoner Syndici,
Procuratoris, ac Nuncij Vniuersitatis 
dicti
Regni, ad id specialiter ad nos missi, & destinati, non modo
vtile, sed valde necessarium nobis visum est, pro bona eiusdem Regni
gubernatione, optimaque, & maiori ac magis expedita Iustitiae
administratione, (
cruz) Rotam, siue Regiam Audientiam,
aut Regium Concilium plurium consultorum in eo Regno, & Insulis
adiacentibus, * (* Rotae nomen, antiquum & cur ita dictum. Pet.
Grego. In Syntag. Iur. Univer. Lib. 15. c.24.n.15. In causis
appellationum. )
Minoricarum scilicet, & Euicae,
formare, erigere, & creare. Quam obrem tenore praesentis
Pragmaticae sanctionis cunctis temporibus valiturae. deque nostri
certa scientia, & auctoritate deliberare, & consulto, nostri
Sacri supremi Consilij matura deliberatione praecunte: statuimus,
sancimus, & ordinamus, quod deinceps in dicto nostro
Maioricarum
Regno
, & Insulis eisdem adiecentibus (al margen izquierdo:
Regiae Audientiae auditorum sex Iuris peritorum constat.)

sit, &
constituatur Rota, siue Regia Audiencia: in qua praesideat noster
Locumtenens Generalis, qui nunc est & pro tempore fuerit in eo
Regno, modo, & forma sequentibus.


PRIMO
siquidem quod sex Iurisconsulti in Iure Ciuili, vel Canonico
graduati, sint, & creentur in ea Consiliarij nostri sicuti Nos
cum praesenti dictam Rotam, siue Regiam Audientiam formando, &
erigendo nominamus, & eidem deputamus scilicet nostrum Regentem
Cancellariam, & Fisci (Fici) Aduocatum, qui nunc sunt in
dicto Regno, & qui pro 
tempore
fuerint in eodem, ac etiam quatuor alios Iurisperitos per nos seorsum
nostris cum Regijs Priuilegijs solita forma, de prout decet
expediendis, nominatos, seu in posterum nominandos, duos scilicet
dicti Regni Maioricarum, si tamen in eo habiles, & idonei ad
dictum munus obeundum arbitrio nostro reperirentur, reliquos vero
aliunde, quam ex 
dicto
Regno Maioricarum nominandos per Nos, habiles tamen, & idoneos,
ex terris, & ditionibus
nostrae Coronae, Aragonum,
pro ut nobis visum fuerit fieri debere: quorum vltimo admissus
officium Iudicis curiae, negotijs, & causis criminalibus vacando,
regat, & exerceat. Qui quatuor Doctores, antequam exercicio
dictorum officiorum se immisceant, teneantur iurare, & homagium
solitum praestare in posse dicti nostri Locumtenentis, Generalis, vel
Regentis Cancellariam, aut illius ad quem expectet, de bene
fideliter, & legaliter in exercitio dictorum suorum officiorum se
habendo, & de (
cruz) seruando secreta dictae Regiae
Audientiae, & alia omnia & singula faciendo, ad quae
teneatur, & stricti existant, sic, & quemadmodum dictus
Regens Cancellariam, & Fisci Aduocatus in dicto Regno, soliti
sunt iure. Et ex dictis sex Iuris peritis, Rotam, sive Regiam
Audientiam in dicto Maioricarum Regno, quinque ex eis (dempto
scilicet, Aduocato Fiscali qui in criminibus, fiscalibus causis
tantum solam interessentiam habet, vt infra dicetur) assistant, &
consulant nostro Locumtenenti Generali in dicto Regno; omnesque, &
quasuis causis motas, & de coetero mouendas, tam Ciuiles, quam
Criminales respectiue, ac etiam negotia cuiusuis qualitatis, &
naturae existant; audiant, tractent, votent, iudicent, decidant, ac
sententialiter (
deretminent) determinent, & finiant. Quae
quidem Rota, siue Regia Audientia manere, residere, & celebrari
debeat in Ciuitate nostra Maioricarum in Castro, siue Regio Palacio,
in eadem sito, & alibiquam in dicta Ciuitate non celebretur, nec
celebrari possit, nisi tempore pestis, vel ex alia vrgentissima
causa: quo casu decernimus, quod mutetur, &
rransferatur
transferatur in Ciuitatem, aut Opidum
eitsdem Regni; dictis
Locumtenenti Generali, & Conciliarijs, nostris bene visum. Cui
Regiae Audienciae praesit, & praesidere debeat, vt dictum est,
praedictus Locumtenens Generalis noster, qui nunc est & pro
tempore fuerit; & eo absente aut aliás legitime impedito, quo ad
gubernationem 
Regni,
& exercitium rei militaris, & bellicae, praesit is quem
Locumtenens, Generalis nominauerit; & si non nominauerit
presidat, quo ad predicta noster Regius Procurator, qui 
nunc
est, & pro tempore fuerit ad nostrum beneplacitum. Quo vero ad
exercitium, & administrationem iustitiae, dictus Regens
Cancellariam; qui ad praesens est, vel qui in futurum erit. Et dicto
Regente similiter impedito, aut absente, vel mortuo decernimus &
sancimus, quod praesit antiquior ex Conciliarijs eiusdem Regiae
Audientiae, cum simili potestate, ac praeminencia, qua dictus noster
Vicecancellarius, vel Regens Cansellariam si presens esset vteretur.
Declarando eum esse antiquiorem in dicta Regia Audiencia, qui prius
ad exercitium sui ofiicij existerit admissus. Et si forte duo, vel
plures fuerint vno eodem tempore admissi, illum antiquiorem
decernimus, qui prius nobis, aut
Caesareae Maiestatis
Caroli V. Imperatoris Patris, & Domini mei
colendissimi foelicis recordationis, in aliquo Regio officio ei
commisso inseruierit; aut prius gradum doctoratus in Iure Canonico,
aut Ciuili obtinuerit. (
Notas a la derecha e izquierda que se
omiten a partir de aquí, o sea, pág. 161 del pdf.
)


Satuimus
insuper, & ordinamus quod praedicti Consiliarij omnibus diebus
non feriatis congregentur in dicto Castro, seu Regio Palatio, ad
dictam Regiam Audientiam celebrandam, & expeditioni causarum
vacandum; in qua residere habeant per spatium trium horarum, scilicet
a primo die mensis Octobris vsque ad festum Paschae
Resurrectionis
, ab octaua hora ante meridiem, vsque ad vndecimam;
& post meridiem, pro expeditione causarum Criminalium, &
aliorum negotiorum bonum regimen, & gubernationem dicti Regni
concernentium diebus Lunae, & Mercurij, & Veneris per spacium
duarum horarum vel plurium arbitrio nostri Locumtenentis Generalis,
iuxta negotiorum concursum, & qualitates in eodem palatio, seu
Castro Regio conuenire habeant. Et a festis Paschae, Resurrectionis,
vsque ad festum Sancti Michaellis mensis Septembris, accedere,
& conuenire habeant mane, a septima hora vsque ad decimam, &
post meridiem, tribus diebus supra memoratis per duarum horarum
spacium, vt dictum est. Ita vt ante meridiem teneantur assistere in
dicta Regia Audientia singulis diebus non feriatis, tribus horis
continuis: & post meridiem, per duas horas diebus iam designatis.
Quibus, si feriati fuerint, dies non feriati immediate sequentes
succedant dant ad causarum criminalium expeditionem. Et diebus
Sabbatinis, vel die praecedenti non feriata cuiuslibet
hebdommadae, per totum annum dicti nostri sex Consiliarij post
meridiem 
visitent,
& visitare habeant vna cum Locumtenente Generali, vel sine eo, si
absens fuerit, aut legittime impeditus, vel si accedere noluerit,
Carceres Regios, & carceratos in eisdem:


&
ibidem per duas aut tres horas assistant, iuxta negotiorum
importantiam. Fiatque relatio per Iudicem Curiae Regiae de titulo
criminis vniuscuiusque Rei, seu carcerati: & in quo puncto
processus vniuscuiusque existat, & quicquid in eo supersit
agendum. De quorum carceratorum numero, ac statu inquisitionis,
memoriale qualibet die Sabbati fiat per commetariensem, vna cum
Iudice Curiae: & tam dicto Locumtenenti Generali, quam
Vicecancellario, vel Regenti Cancellariam, Fisci Aduocato, &
alijs Doctoribus Regiae Audientiae tradatur: nec non etiam ibidem
inquirant, an dicti carcerati per 
commentariensem,
& alios carcerum custodes bene tractentur, an vero illicitis
exactionibus, vel alias vexentur: super quo concientias eorum
oneramus. Et quoniam tempus statutum, & praefixum dictis nostris
Consiliarijs assistendi in dicta Regia Audientia, & consilio
Criminali satis competens est, expeditioni causarum Ciuilium, &
Criminalium, &


si
is ordo non seruetur, maxime impedirentur dicti Consiliarij sirca
studium particulare, quod in recognoscendis processibus & dubijs
in iure circa illos occurentibus accurate, & diligenter (ut
decet) & de eis confidimus, resoluendis, & decidendis
impendere debent: atque ita, & alias negotia indigesta absque
debita discutione tractarentur. Propterea ad euitandum confusionem
negotiorum quae solet adesse vbi ordo abest: statuimus, sancimus, &
ordinamus quod noster Locumtenens Generalis, non detineat, nec
detinere possit dictos Consiliarios in dicta Regia Audiencia vltra
dictas tres, & duas horas respectiue praefixas: nisi vrgens
aliqua necessitas, vel negotij alicuius arduitas aliud exposceret:
super quo, tam dicti nostri Locumtenris Generalis, quam
dictorum Consiliariorum conscientias oneramus.


Statuimus
praeterea, atque sancimus quod nullus alius interueniat, nec
interuenire possit in dicta Regia Audientia vltra dictos sex
Consiliarios: praeterquam, cum negotia fiscalia non patrimonialia
tractabuntur: In quibus patrimonialibus volumus quod dicto
Procuratori Regio, nec eius officio fiat praeiudicium aliquod in
cognitione, & examinatione causarum; sed quod obseruentur Regiae
Pragmaticae dicto officio concessae. Et sic declaramus, quod cum
dicta negotia fiscalia non Patrimonialia tractabuntur, in dicta Regia
Audientia,


vocari
posse Regium Procuratorem Procuraaorem nostrum in eodem Regno
ad dicta negocia audienda, & tractanda si eius assistentia dictis
Locumtenenti, & Consiliarijs visa fuerint necessaria.


In
concludendis autem, & votandis dictis negocijs nolumus eum
interesse, post quam aderit Fisci Aduocatus, cuius sola praesentia in
negotijs fiscalibus decidendis sufficiens est. (cruz) Quotiens vero
de componendis, seu remittendis criminibus tractabitur in Consilijs
Criminalibus, & maximé in Regi* visita, dictum Procuratorem
Regium, quia etiam Regiae Thesauriae administrationem habet interesse
volumus, tam in tractandis, quam in concludendis compositionibus, &
alijs negotijs Criminalibus. Et omni casu interessentiae dicti
Procuratoris Regij in consiijs, volumus eum obtinere primum locum in
sedendo post vicecancellarium, vel Regentem Cancellariam, & suo
casu antiquiorem Consiliarium nostrum: nostrum vero fisci Aduocatum
vltimum locum post omnes Consiliarios. Volumus tamen, & expresse
sancimus, quod noster Regens Cancellariam, & Fisci Aduocatus, qui
nunc sunt, & pro tempore fuerint, sint Consultores ordinarij
dicti Procuratoris Regij, in omnibus dubijs in dicto officio
Procurationis Regiae occurrentibus.


Sancimus
insuper, & ordinamus, quod omnes causae, ac negotia, quae in
dicta Regia Audiencia introducentur, ac quae iam de praesenti coram
nostro Regente Cancellariam, & alijs Regiis commissarijs forte
pendent indecisse, distriuantur, & committantur inter dictos
Regentem, & Consiliarios per dictum Regentem Cancellariam tantum,
& suo casu per antiquiorem arbitrio suo, ad colligendum, &
referendum tantum, praeterquam quod, consiliario nostro, qui officium
ludicis Curiae exercebit, comissiones causarum ciuilium fieri
prohibemus: vt instruendis processibus criminalibus & expeditioni
causarum, & negotiorum criminalium intentius vacare possit.
Relatione vero omnium, & singularum causarum


dictae
Regiae Audientiae, super meritis diffinitiuae & tantum; in eadem
Regia Audientia fieri volumus palam, & publice coram par ibus &
earum Aduocatis si adesse voluerint. Et relatione facta in eadem
Regia Audientia (vt dictum est) super meritis diffinitiuae; causas 
omnes
votari concludi, & decidi volumus. Abdicantes cum praesenti
Consiliarijs iam dictis, facultatem assignandi ad Relationem, vel
sententiam super meritis diffinitiuae, in causis eis commissis, quae
in Regia Audientia votari, & concludi habent, absque permissu, &
voluntate Vicecancellarij, vel Regentis Cancellariae, aut dicti
antiquioris Conciliarij suo casu: vt confusio, & turbatio
negotiorum vitetur; & ne vnus alium impediat. In votandis autem
causis, & negotijs dictae Regiae Audientiae,
Satuimus,
& ordinamus, quod Relator causae, siue negotij de quo tractabitur
sit primus, & deinde in causis Ciuilibus secundum votum praebeat
modernior Consiliarius, & post eum reliqui, ordine successiuo;
ita vt Vicecancellarius, vel Regens Cancellariam, vel Antiquior
Consiliarius suo casu, sit 
vltimus
in votando. In negotijs vero Criminalibus, & fiscalibus, solam
interessentiam habeat Fisci Aduocatus.


Et
quoniam iustum est dictis nostris Consiliarijs competentia salaria
pro aliquali remuneratione laboris, quem in administratione
Iustitiae, & bono regimine Regni praedicti suscepturi sunt,
constituere; Statuimus, Sancimus, & ordinamus, quod attento iam
ex nostris Regijs Aerarijs dicto Regenti Cancellariam, &
Fisci Aduocato certa salaria ordinaria assignata sunt, reliquis
quatuor Doctoribus qui vigore, & pro executione praesentis
nostrae Pragmaticae sanctionis, per nos (vt dictum est) nominabuntur,
constituantur, & assignentur ducentum quinquaginta Ducati
Catalani
annui: valentes, quadringentas libras monetae
Maioricarum
, pro quolibet: exoluendi scilicet duobus ex eis; ex,
& de iuribus, redditibus, & emolumentis, nostrae Regiae
Procurationis dicti Regni, & alijs duobus; ex, & de iuribus
redditibus, & emolumentis Vniuersitatis dicti Regni Maioricarum:
per quatuor aequales solutiones singulis tribus mensibus: remittendo
formam Consignationis dicti salarij, & executionis illius, dicto
nostro Locumtenenti Generali, & Regenti Cancellariam, ac Regio
Procuratori, ad quorum cognitionem conficiantur obligationes, &
instrumenta necessaria.


Statuimus
etiam sancimus, & ordinamus, quod deinceps ex causis, &
negotijs Criminalibus per dictos nostros Consiliarios, nullum
recipiatur salarium: demptis suo casu, Auerijs, prout inferius
disponetur. Et quod salaria causarum Civilium dictis Consiliarijs
pertinentia, quae ad rationem quatuor denariorum monetae
Maioricensis
pro qualibet libra eiusdem monetae, pro ut actenus
exigi solitum est, taxamus, ita tamen, quod non possint excedere
summan quinquaginta librarum dicte monetae, pro qualibet quantúvis
magna causa & tam pro prima, quam secunda instantia. Et si super
incertitudine valoris causarum, quaestio erit inter partes, vel
dictos Consiliarios; seruetur forma, Priuilegij super hoc concessi.
Deponantur, & deponi habeant per partes apud tabulam depositorum,
siue communem dictae Vniuersitatis: & etiam inde extrahantur
secundum modum, & formam ordinandam ad partem, per nostrum
Locumtenentem Generalem, Regentem Cancellariam, & Procuratorem
Regium; tunc demum, cum ad relationem fuerit assignatum: dictaque
salaria diuidi, & distribui, volumus, aequaliter inter dictos
Consiliarios 
singulis
tribus mensibus, cum sentencia diffinitiua, causae fuerint
terminatae; vel sententiae Scribae Causae, ad eas publicandas
traditae; ita quod iam Relator causae, seu Relatores functi fuerint
officijs suis. De quo administratoribus dictae tabulae, ante
diuisionem fiendam constare habeat, per albaranum manu Regentis
Cancellariam, vel antiquioris Consiliarij, suo casu firmatum. Cumque
dictis nostris Consiliarijs, ex dictorum salariorum perceptione, &
ex dicti ordinarij salarij assignatione, competenter consultum sit:
tollimus, & abdicamus eisdem facultatem patrocinandi, consulendi,
vel officium Aduocati exercendi palam, vel occultem; aut salaria,
pensiones, quitationes, largitiones, nec munera accipiendi quauis
causa, vel colore; a quibusuis corporibus, Vniuersitatibus, & 
alijs
personis cuiuscunque status, vel conditionis existant.


Auerias
vero, ex negotijs, & factis criminalibus procedentes, quae
actenus certo modo diuidi solitae sunt; attenta adiunctione Iudicis
Curiae pro expeditione dictorum negotiorum criminalium, qui
praecipué, & peculiariter eorum pondus sustinere debet, ante
alios omnes Consiliarios; Statuimus, sancimus, & ordinamus, quod
deinceps diuidantur modo sequenti, scilicet quod nostro Locumtenenti
Generali tradantur sexdecim denarij, Regenti Cancellariam 8. denarij,
Iudici Regiae Curiae vnus solidus seu duodecim denarij, Fisci
Aduocato sex denarij, & aiij sex denarij Procuratori Fiscali.


Vlterius
etiam sancimus, statuimus, & ordinamus, quod causae quae in dicta
Regia Audientia tractabuntur, expediantur per dictos nostros
Consiliarios iuxta ipsarum antiquitatem, & prioritatem; sicque in
earum expeditione, ordo prioritatis seruetur: nisi qualitas causae
recétioris, iuxta iuris formam aliud exposceret; vel in eo puncto
esset causa recentior, quod facilius, & citius expedire posset,
quam quae eam praecederet:


vel
alias partes praecedentium, vel antiquiorum causarum, earum
expeditioni non insisterent, recentiorum vero soliciti essent circa
earum expeditionem: quibus subueniendum est super quo nostri Regentis
Cancellariam conscientiam oneramus.


Volumus
autem, & ordinamus, quod inchoata relatione vnius causae per
aliquem ex dictis nostris Consiliarijs, nec fiat per eundem transitus
ad aliam, donec incoata debitum finem acceperit: nisi aliquod
legitimum impedimentum successerit; vel ab ipsis partibus, vel
propter dubia in facto; vel Iure occurrentia causarum: quo casu,
possit idem relator, iterum 
aliam
causam expediendam assumere, in tempore sibi competenti.


Sancimus
etiam, & ordinamus, quod quotiescunque dicti Consiliarij
inceperint votare in aliqua causa ciuili, vel criminali, non possint
a loco Audientiae exire, vel recedere causa, vel negotio non
concluso, & per omnes votato: etiam si noster Locumtenens
Generalis, qui nunc est, & pro tempore fuerit, aliud iuberet.
Votaque omnium tali casu in scripturam publicam, per Scribam, vel
Secretarium dictae Regiae Audientiae eadem die, & hora redigi
volumus, & continuari deinde, in libro qui intitulatur, Liber
Consiliorum Regiae Audientiae
; quam apud nostrum Regentem
Cancellariam, & suo casu apud antiquiorem Consiliarium continuo
manere, & custodiri volumus, & ordinamus; ne secreta votorum,
si aliquando diuersa fuerint partibus, vel alijs, innorescant: de quo
secreto tenendo, dictos Scribas, seu secretarios dictae Regiae
audientiae, qui nunc sunt; & pro tempore


fuerint,
iuramentum apud dictum nostrum Regentem Cancellariam praestari
volumus, & iubemus.
Item sancimus, & ordinamus, quod tam
dictus noster Locumtenens Generalis, quam Regens Cancellariam, &
suo casu, Antiquior Consiliarius, in decisionibus causarum, tam
ciuilium quam criminalium, & aliorum negotiorum, quae in dicta
Regia Audientia tractabuntur, concludere habeant cum voto dictorum
Consiliariorum; vel si discordes fuerint, cum voto maioris partis
eorum: & dictam maioris partis determinationem sequi, &
exequi, iuxta Iuris dispositionem, aut franchesiarum Priuilegiorum, &
Pragmat. dicti Regni tenentur. Et si dicti Consiliarij pares fuerint
in votis, volumus, & decernimus, vota illa praeualere, cum quibus
dictus Vicecancellarius, vel Regens Cancellariam, concurret; etiam si
praesideat in dicta Regia Audiencia noster Locumtenés
Generalis. Et omni casu


volumus,
& ordinamus, quod facta deliberatione, & conclusione in
scriptis redacta, in quolibet negotio, & causa, tam ciuili, quam
criminali, publicari habeat sententia, seu decisio in ea causa vel
negotio facta; intra tres dies iuridicos tunc proxime, &
immediate sequentes: si a partibus, vel altera earum petatur, quam
publicationem, & suo casu, executionem, per nostrum Locumtenentem
Generalem impediri, aut differri nolumus, immo expresse prohibemus,


Insuper,
quia maxime conuenit bonae administrationi iustitiae quod dicti
nostri Consiliarij cum libertate, vota sua in omnibus negotijs, &
causis praebeant, atque explicent: Statuimus, sancimus, &
ordinanamus, quod noster Locumtenens. Gener. qui nunc est; & pro
tempore fuerit in dicto Regno, directem vel indirectem per
interpositas personas, aut alias, tam in tractatu negotiorum, &
causarum, in dicta Regia Audientia, quam extra eam, intentum, aut
votum suum non aperiat, dictis Consiliarijs; nec inter votandum eos
interrumpat, nec alia faciat per quae, dicti Consiliarij minus libere
vota sua prabeant: super quo dicti nostri Locumtenentis Generalis
conscientiam oneramus.


Insuper
vt obuietur frustratorijs dilationibus, quae multoties per partes
quaeruntur Iudices seu Relatores vt suspectos recusando, Statuimus,
sancimus, & ordinamus, quod pars quae voluerit allegare, &
deducere suspiciones contra Relatorem causae; illas teneatur
deducere, & propotiere intra tres dies computandos, a die qua
commissio dictae causae sibi innotuerit. Quae si legittimae Regiae
Audientiae, visae fuerint, eadem die qua proponentur, intimari, &
notificari habeant alteri parti, ex prouisione in Regia Audientia
facienda: & dicta pars altera, dictis suspicionibus respondere
teneatut. Et intra sex dies post dictos duos immediate subsequentes,
Regens Cancellariam, remoto eo qui suspectus allegatus fuerit, vna
cum reliquis Consiliarij super dictis suspicionibus declarare
teneatur iuxta iuris regulas; procedendo in praedictis summarie, &
absque alio ordine iudiciario, quam dictum est. A qua declaratione,
nulla partium possit supplicare, recursum interponere, aut reuisionem
petere. Quod si non contra Relatorem sed contra alium ex dictis
nostris Regente, vel Consiliarijs suspiciones proponentur; Volumus, &
ordinamus eas proponi & deduci debere, intra tres dies continuos
postquam causae suspicionis ortae fuerint, vel ad notitiam partis eas
proponentis deuenerint, de
quo ante quam admittatur pars ad probandum, iuramentum praestari
habeat ad sancta quatuor Euangelia in manibus, & posse dicti
Regentis Cansellariam;
alias nullatenus ad eas prosequendum admittatur. Et si iurauerit, vt
dictum est, seruetur in earum declaratione ordo, & tempus proxime
dictum. Volumus tamen, & declaramus quod si pars, que suspiciones
proponet, succubuerit, vel ex defectu probationum, vel quod non
legittimas proposuerit iuxta iuris 
dispositionem,
mulctetur, in viginti quinque libris: quae mulcta applicetur pro
medietate Fisco Regio, & pro altera medietate pro alimentis
carceratorum pauperum.


Et
quoniam grauatis, & oppressis remedium appellationis &
supplicationis a iure indultum est, id circo, Statuimus, sancimus, &
ordinamus, quod a sententijs latis in causis quae in


Regia
Audientia, ut dictum est, concludentur, supplicari possit ad eandem
Regiam Audientiam; & causae dictae supplicationis commiti habeant
per dictum Regentem Cancellariam alteri ex dictis Consilarijs pro
relatione facienda tantum: & decidi habeant in eadem Regia
Audientia, modo, & forma in decisione causarum in prima instantia
statutis. A sententiis vero quae in dictis supplicationum causis, per
dictam Regiam Audientiam tam deliberato, digesto, ac maturo consilio
proferentur, si priorum confirmatoriae fuerint vlterius supplicandi
facultatem omnino abdicamus; si vero fuerint revocatoriae ad Nos, &
nostrum Sacrum supremum Consilium supplicari posse volumus: &
etiam quod liceat, & sit permissum quibusuis litigantibus, si
ipsi voluerint, supplicare, & recursum habere ad nos, seu nostrum
Sacrum supraemum, & Regium Consilium, a sententijs diffinitiuis
in dicta Regia Audientia ferendis: In causis quae summam, seu valorem
trium mille librarum monetae Maioricencium excesserint.

Sancimus praeterea, & ordinamus quod omnes sententiae
diffinitiuae in causis Ciuilibus latae, vel ferendae, etiam, si ab
eis ad eandem Regiam Audientiam, vel ad nos, secundum modum, &
formam proxime dictam supplicatum fuerit; executioni demandentur,
rejectis illegitimis exceptionibus: praestita tamen prius cautione
per partem, que executionem postulauerit. A sententijs vero
interloquutorijs, seu prouisionibus quae super intermedijs, seu
altercatis per partes propositis, per Relatores, proferentur, seu
fient; siue de his in dicta Regia Audiencia relatio facta fuerit,
siue non: Sancimus, & ordinamus, quod possit per partes peti
reuisio, seu contrario imperio supplicari: & dicta supplicationis
causa, eidem Relatori commitatur: per quem, facta relatione in eadem
Regia Audiencia, decidi habeat cum voto maioris partis, &
admitatur pars supplicans tali casu ad deducendum, producendum, &
allegandum, quicquid producere deducere, & probare voluerit intra
decem dies praecise, & peremptorie: quibus lapsis, ne littis
cursus diiferatur, aut protuletur teneatur dictus Relator intra
viginti dies dictam supplicationis causam expedire: a qua vltima
declaratione, etsi primae contraria sit, nulli partium liceat
vlterius supplicare. Et teneatur pars, quae dictam reuisionem
petierit, seu contrario imperio supplicauerit, tertiam partem tertiae
partis salarij totius causae, intradictos decem dies deponere: alias,
dicta supplicationis causa declaratur deserta.


Statuimus,
praeterea, & ordinamus, quod circa appellationes, vel
supplicationes a sententijs diffinitiuis, vel interloquutorijs
tormentorum in dicta Regia Audientia in causis 
criminalibus
ferendis, seruentur Priuilegia dicti Regni, & consuetudines
actenus obseruatae.


Quo
vero ad euocationem, & cognitionem causarum prime instantiae
Insularum Minoricarum, & Euicae, & alia bonum regimen, &
statum eorum concernentia, quia non habetur pro nunc plena notitia
Priuilegiorum, Franchesiarum, & aliorum Iurium dictarum
insularum, reseruamus nobis facultatem ordinandi super praemissis, &
alijs omnibus, pro ut melius visum fuerit expedire.


Volumus
tamen, & ordinamus, quod cause minores, centum librarum monetae
Barchinonae
dictae nostrae Ciuitatis, & Regni Maioricarum,
non possint ad dictam nostram Regiam Audientiam euocari; sed iliae in
curijs Baiuli, & Vicarij respectiué pro vt ad vniuscuiusque
eorum iurisdictionem pertinebant inchoari, prosequi, & finiri in
prima instancia, habeant: maiores vero centum librarum, possint, ad
dictam Regiam Audientiam euocari sub praetextibus, & qualitatibus
paupertatis, & miserabilitatis, viduitatis, & pupillaritatis,
& alijs quae a iure legittime reputantur, constito prius Relatori
causae, de dictis maioritate, & qualitate.


Item
sancimus, statuimus, & ordinamus: quod noster Locumtenens
Generalis, in dicto Regno Maioricarum singulis diebus Veneris,
cuiuslibet hebdommadae, teneat Audientiam 
verbalem
(cruz) cum assistentia, & consilio Regentis Cancellariam seu suo
casu (vt dictum est) antiquioris Doctoris dictae nostrae Regiae
Audientiae pro pauperibus, & viduis, & pupillis, & alijs
miserabilibus personis: & per hoc non cenceatur excusatus Regens
Cancellariam ab audiendo causas verbales, vsque ad quantitatem
viginti
librarum Barchinonen. tantum, singulis diebus per
spacium vnius horae integrae post meridiem, nec etiam censeatur
excusati, Baiulus & Vicarius dictae Ciuitatis, & Regni absque
tamen praefinitione, & limitatione quantitatis, & horae pro
vt actenus, soliti sunt pro praedictis personis, pro ut de iure ad
officium
cuiusllibet eorum respectiue spectat causas dictarum
personarum audire, & cum minoribus sumptibus, & expensis quo
citius fieri poterit eas expedire seruatis tam in decisione, quam in
expeditione earum Franchesiis, & Priuilegijs, & alijs de iure
seruandis.


Volumus
tamen, & ordinamus, quod priuilegia Pragmaticae Franchesiae, aut
quaeuis alia Regia scripta, Vniuersitatibus, & singularibus
personis dicti Regni concessa, & signanter Regiae prouisiones, &
Priuilegia concessa curijs Baiuli, & Vicarjj Ciuitatis
Maioricarum, & alijs officialibus nostris dicti Regni, &
eorum Scribis; qui huic nostrae Pragmaticae sanctioni non
contrarientur, custodiantur, & obseruentur ab omnibus inconcusse,
sub poena quingentorum florenorum Auri Aragonum
priuationisq; officiorum: eisq; regnicolae dicti Regni vtantur, &
fruanrur pro vt actenus melius, & plenius fuerit in eorum
vsu & pocessione remotis tamen quibuscunque abusibus, in
praeiuditium, & lesionem dictorum Priuilegiorum.


Quapropter
Reuerendum in Christo patrem Episcopum Maioric. & alias
Ecclesiasticas personas Regni praedicti Maioric. & Insularum
eidem adiacentium, Requirimus, & hortamur: Spectabili vero Mag. &
dilectis Consiliarijs Locumtenenti Generali nostro in dicto Regno,
Regenti Cancel. Doctoribus dictae R. A. Regio Procuratori, Fisciq;
Aduocato, ac iudici Regiae Curiae gerentibusq; vices nostri Generalis
Gubernatoris in praefatis Insulis Minoric. & Euicae Baiulis,
Vicarijs, subbaiulis, subuicarijs, Alguazirijs, virgarijs, &
portarijs, Magnificis quoq; Militibus, Richis hominibus, Iuratis
etiam Concilijs, & Vniuersitatibus, dictae Ciuitatis Maioric. &
aliorum Opidorum, & Villarum Regni, & Insularum praefatarum
coeterisq; officialibus, & subditis nostris, maioribus, &
minoribus in dictis Regno Maioric. & Insulis adiacentibus,
constitutis, & constituendis ipsorumq; officialium
Locumtenentibus, seu officia ipsa regentibus, praesentibus, &
futuris; dicimus, praecipimus, & iubemus ad incursum nostra
regiae indignationis, & irae, poeneq: florenorum Auri Aragonum
trium mille nostris Regijs inferendorum Aerarijs, priuationisq;
officiorum, quod nostram huiusmodi Pragmaticam sanctionem, &
omnia, & singula in ea contenta, teneant firmiter, &
obseruent, teneriq; & inviolabiliter obseruari faciant per quos
deceat, cauti secus agere 
fieri
ve permitere aliqua ratione seu causa sidictae
Ecclesiasticae personae nobis morem gerere coeteri vero Officiales, &
subditi nostri preter irae, & indignationis nostrae incursum
poenam praeappositam cupiunt euitare. In cuius rei testimonium
praesentes fieri iussimus nostro Regio Sigillo a tergo munitas. Datis
in Aranjuez, die xj. mensis Maij Anno a Natiuitate Dni. MD lxxvi.
(1571)


YO
EL REY.


Vt.
Don Berñ. Vicecancel. Vt Loris Regens.


Vt.
Comes. G. Thes.


Vt.
Sapena Regens. Vt. Sentis Regens,


Vt.
Talayero, pro Conser. Generali.