Mostrando entradas con la etiqueta Adrianus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Adrianus. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXV, bulas, leg 1, 20

CXXXV.

Bulas pontificias. Leg. 1, n. 20.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopo et apostolice sedis legato et A .... helenensi episcopo et universis baronibus per helenensem episcopatum constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papa Eugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimonio copulare quam nec est dubium manifesto adulterio polluisse. Filios autem quos ex adultera in adulterio procreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paterna hereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum excomunicationis vinculo se noverint innodandos.

CXXXIV, bulas, leg 1, 19, 5 diciembre

CXXXIV.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 19. 5 diciem.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro comiti barchinonensi salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia singulari quadam amoris prerogativa quibusdam personis consuevit quandoque talia indulgere qualia passim non omnibus conceduntur ut ex ipsa speciali concessione appareat singulare privilegium meruisse devocio specialis et detur evidenter intelligi quod et devotos filios affectu paterno diligat et ipsos studeat pro sui officii debito specialiter honorare. Hoc ergo dilecte in Domino fili racionis debito provocati preces tue nobilitatis benigne admissimus et personam tuam speciali decrevimus privilegio decorare quatinus sacrosancte Romane Ecclesie tanto debeas ampliorem fidelitatem atque reverentiam jugiter exhibere quanto ab ipsa majora te noveris beneficia recepisse. Nobilitatem itaque tuam presenti scripto auctoritate apostolica munientes statuimus ut nemini liceat personam tuam vinculo anathematis innodare seu subicere interdicto nisi forte speciale mandatum super hoc a Sede apostolica habeat vel Romane Ecclesie legato qui sit a latere romani pontificis destinatus aut in Romane Ecclesie quod absit incidas interdictum. Ut autem nobilitatis tue devocio majus privilegium se gaudeat a Romana Ecclesia recepisse presenti decreto sancimus ut ad quemcumque locum deveneris quamvis locus ipse interdicti teneatur sentencia obligatus liceat capellano tuo tibi et tue familie tantum clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre constitucionis seu concessionis paginam temerario ausu infringere vel ei modis quibuslibet contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Data Laterani nonas decembris.

Letrán

CXXX, bulas, leg. 1, 17, 24 junio

CXXX.

Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 17. 24 Junio.

Adrianus episcopus servus servorum Dei.
Dilecto filio nobili vero Raimundo barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Etsi ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio universis Dei fidelibus existamus in sua justitia debitores illis specialiter oportet nos sua jura servare et eorum postulationes admittere qui potentia et nobilitate preclari sacrosancte romane ecclesie fideles existunt et in ejus sunt servitio et devotione ferventes. Eapropter dilecte in Domino fili Raimunde ilustris comes illius devotionis sinceritatem et integritatem fidei quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dinosceris attendentes juxta tue preticionis instantiam totam terram quam Adefonsus quondam aragonensium rex sine herede decedens Sepulchro Domini Hospitali et Templo pro anime sue salute reliquit et fratres Sepulchri cum consensu patriarche hospitalarii et templarii eandem terram tibi postea concessisse noscuntur sicut ab eis nobilitati tue concessa est et scriptis propriis roborata tam tibi quam heredibus tuis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit secundo terciove commonitus nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat atque in extremo examine divine ultioni subjaceat.
Cunctis vero eam servantibus sit pax Domini nostri Jhesucristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.

Data Sutrii VIII kalendas julii.

Papa Adriano IV, Bulas Pontificias. Leg. 1, n. 17. 24 Junio.