VI
Perg. n° 27. 3 ene. 1134.
In Dei eterni regis nomine. Ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes et marchio dono etiam omnipotenti Deo redemtori meo et Sancte milicie templi
Jerosolimitane Salomonis cum asensu et confirmacione et cum laudamento baronum meorum in manu ejusdem Arnalli de Bedoce et Hugonis Rignadi cumfratris societatis
eorum quoddam kastrum nomine Barberano in nostra marchia contra sarracenos cum militibus qui ipsum kastrum pro me habent et cum omnibus ad idem chastrum pertinentibus et cum terminis et possesionibus suis et totam dominationem cum serviciis et usaticis suis sicut melius ibi Deus dederit vel ego habere debeo ut libere et sine dominatione et sine blandimento ullius hominis presentes confratres et successores eorum quando illi venerint et steterint cum armis in Granjana aut in predictu marchia ad defensionem christiniatatis secundum institutionem ordinis milicie sue habeant hec omnia predicte milicie quod superius scriptum est cum augmentacionibus quas Deus
ibi dederit et disponant in perpetuum. Hec quippe omnia dono pro anima patris mei et matris mee et mea ut Deus omnipotens dirigat actus meos et faciat me venire in suo
servicio ad bonum finem et peccata et offensiones clementer dimitat. Hanc itaque voti mei oblationem si qua in crastinum cujuscumque dignitatis aut mediocritatis persona violare temptaverit nisi cito se contraxerit deleatur nomen ejus de libro vite et cum Anania et Saffira voti sui fraudatoribus damnacionem incurrat. Sig+num Raimundi Comes qui hoc donum punctatim firmavit ceterisque firmari rogavit. Actum est III° nonas januarii anno dominice incarnationis C tricesimo IIII° post millessimum anno XXV regnante Leudovici regi. Bernardus vicecomes. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Reiambaldi de Baselia. Sig+num Berengarii de Kerallt. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pugallt. Sig+num Petri archilevite. Sig+num Raimundi de Rocha. Sig+num Berengarii Bernardi Dapifer. Sig+num Arnallus Berengarii de Anglerola. Sig+num Berengarii Bernardi de Granjana. Sig+num Deusdedit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Lucciano.
Bernardus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quod supra.
Aragón, Arago, Aragó, Aragona, Aragonum, corona Darago, aragonés, aragoneses, fueros, aragonesa, textos antiguos de la corona de Aragón
Mostrando entradas con la etiqueta Hugonis Rignadi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Hugonis Rignadi. Mostrar todas las entradas
domingo, 22 de diciembre de 2019
VI, perg 27, 3 enero 1134
Etiquetas:
Anania,
Arnalli de Bedoce,
Barberano,
chastrum,
christiniatatis,
Granjana,
Hugonis Rignadi,
Jerosolimitane,
kastrum,
marchia,
Salomonis,
templi,
templo
Ubicación:
Barberá del Vallés, Barcelona, España
Suscribirse a:
Entradas (Atom)