Mostrando entradas con la etiqueta templi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta templi. Mostrar todas las entradas

sábado, 15 de febrero de 2020

XIX, perg 633, Jaime I, 17 mayo 1234

XIX.
Perg. n. 633. Jai. I. 17 may. 1234.

In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia constituti habito consilio episcoporum et aliorum Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis grossis et minutis ortis campis et vineis domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies: et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace. Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum auro vel argento sed erminium vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam militis vel domine alicujus nec calcet caligas rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus quod per singulas civitates et castella et loca nostra et nobilium et militum et locorum religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium viginti quinque solidorum et kaficium ordei XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde. In Catalonia ubi currit Barchinone moneta vendatur quarteria Barchinone de frumento al plus XX solidos et quarteria ordei septem solidos quarteria siliginis octo solidos et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie Barchinone. In episcopatu vero gerundensi migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque ad festum sancti Jahannis (Sant o Sent Johan: Joan) et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi XII .... (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas, mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace et treuga et consuetudinibus ac usaticis Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie: et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud malum sive dampnum quodcumque sit restituat in duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter. Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. - Berengarii episcopi Barchinone. - G. episcopi gerundensis. - Berengarii episcopi ilerdensis. - P. episcopi dertusensis. - B. episcopi elenensis. - R. Patot magistri milicie. - H. de Fullalquer magistri Hospitalis. - P. infantis Majoricarum.
- N. Sancii. - P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus comitatibus ejus. - R. Fulconis vicecomitis cardonensis jurantis. - B. de Ça-Portella jurantis. - G. de Mediona jurantis. - Gaucerandi de Pinos jurantis. - G. de Podioviridi jurantis. - Dalmatii de Timor jurantis. - Berengarii de Podioviridi jurantis.
- G. de Ça-Guardia jurantis. - G. de Angularia jurantis. - B. de Sancta Eugenia jurantis.
- Berengarii de Angularia jurantis. - P. de Cervaria jurantis. - P. de Querald jurantis. - G. de Cervaria jurantis. - P. de Grainana jurantis. - P. Berengarii de Ager jurantis. - G. de Montecatano jurantis. - H. de Mataplana jurantis. - Gaucerandi de Rocaberti jurantis.
- Dalmacii de Sancto Martino jurantis. - Gilaberti de Crocillis jurantis. - G. de Sancto Vincentio jurantis. - F. de Sancto Martino jurantis. - G. de Palacons. - B. de Palacio jurantis. - P. de Montecatano jurantis. - Gaucerandi de Cartaia jurantis. - Dalmacii de Castello jurantis. - Berengarii de Cervaria jurantis. - B. de Rocafort jurantis. - A. de Rubione jurantis. - P. de Grainanella jurantis. - P. de Angularia jurantis.

xx-perg-1339-jaime-i-1-agosto-1253

martes, 24 de diciembre de 2019

XC, bulas pontificias, 6 abril 1156


XC
Bulas Pontificias. Leg. 1. n.16. 6 abr. 1156.

Hoc est translatum sumptum a quadam carta pergamenea bullata bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris domini Adriani recolende memorie Summi Pontificis cujus tenor talis est. - Adrianus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Andree dominici Templi magistro ejusque fratribus tam presentibus quam futuris religiosam vitam professis in PP. M. (partibus marinis) officii nostri auctoritate compellimur et predecessorum nostrorum romanorum Pontificum exemplis instruimur que religiosis locis et pauperibus divino cultui mancipatis a regibus principibus et aliis Christi fidelibus devotionis intuilu racionabiliter conferuntur sedis apostolice munimine roborare. Inde est quod dilecti in domino filii justis vestris postulationibus gratum impartientes assensum donationes et concessiones quas Raimundus Bererigarius barchinonensium comes bone memorie Roberto predicti Templi magistro et fratribus ejus fecisse dinoscitur sicut rationabiliter facte sunt et scripto ipsius comitis continetur vobis vestrisque successoribus auctoritate sedis apostolice confirmamus et ratas et inconvulsas manere dicernimus.
Donationem videlicet Castri quod dicitur Montso castrum etiam Mongaudi castrum Xalamnera Burburanum cum universis pertinenciis omnium predictorum castrorum castrum quod dicitur Remulinis castrum Corbinis cum omnibus pertinenciis suis honorem Lupsancii de Belixich mille solidos in Osca mille solidos in Cesaraugusta vobis et successoribus vestris annis singulis persolvendos. Quintam partem quam predictus comes de omnibus expeditionibus Ispanie videlicet de vestris hominibus sicut in perpetuum vobis concessit habendam. Quintam quoque partem ex terris sarracenorum ex tunc in posterum divina clementia capiendis leudas consuetudines et pedagia que vobis ab eodem comite per totam terram suam sicut in vestra causa remissa et quedam alia que in eodem instrumento plenius continentur. Concessiones etiam decimarum consensu bone memorie terrachonensis atque venerabilium fratrum nostrorum Bernardi cesaraugustani Dodonis oscensis Raimundi ausonensis Berengarii gerundensis et Guillermi rotensis episcoporum facte sunt sicut eorum suscriptiones ostendunt vobis vestrisque successoribus nichilominus confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non-reatum suum congrua emendatione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jesu-Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subjaceat observantibus autem sit pax domini nostri Jesu-Christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. Ego Adrianus catholice ecclesie episcopus +. - + Ego Guido presbiter cardinalis tituli Sancti Grisagoni. - + Ego Hubaldus presbiter cardinalis tituli Sancte Praxedis. - + Ego Julius presbiter cardinalis tituli Sancti Marcelli. - + Ego Bernardus presbiter cardinalis tituli Sancti Clementis.- + Ego Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilio. - + Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancti Stephani in Celiomonte. - + Ego Henricus presbiter cardinalis tituli sanctorum Nerei et Achillei. - + Ego Johanes presbiter cardinalis tiluli sanctorum Silvestri et Martini. - + Ego Lencius portuensis Sancte Rufine episcopus. - + Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad velum aureum. - + Ego Guido diaconus cardinalis Sancte Marie in Portico. - + Ego Jacintus diaconus cardinalis Sancte Marie in Comydyu. - + Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in carcere Tulliano. - Data Beneventi per manum Rolandi Sancte romane Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii VIII idus aprilis indictionis IIII incarnationis dominico anno MCLVI pontificatus vero domini Adriani pape IIII anno II. - Sig+num Jacobi de Folcheriis notarii publici Barchinone pro teste subscribentis. - Sig+num Berengarii de Lirana notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Berengarii de Vallesicca notarii publici Barchinone testis hujus translati. - Sig+num Bernardi de Ponte vicarii Barchinone et Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte domini regis et auctoritate officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei tanquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum per manum mei Bernardi de Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus vicarius hanc firmam fecit. Octavo idus septembris anno Domini millessimo CCC undecimo. Presentibus testibus Bernardo de Daurats. Jasperto de Examins et Petro de Comellis. Et ideo ego Bernardus de Cumbis notarius predictus hec scripsi et hoc meum Sig+num hic apposui. - Sig+num Bernardi de Villa-rubia notarii publici Barchinone qui hoc translatum sumptum fideliter ab originali suo et cum eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit octavo idus septembris anno Domini millesimo trecentesimo undecimo.

Nota: bulla plumbea pendenti in filis ciricis rubei coloris : bula plúmbea (de plomo) pendiente de hilos cera roja color.
Sancti Georgii: San Jorge, Sant Jordi, Giorgio, Georgio.
Sancte Marie in Portico: Santa María del Portillo (por ejemplo, en Zaragoza, o pórtico).
Adriani
pape IIII: Papa Adriano IV ?
millessimo CCC undecimo, millesimo trecentesimo undecimo: 1311.

domingo, 22 de diciembre de 2019

VI, perg 27, 3 enero 1134

VI 
Perg. n° 27. 3 ene. 1134.

In Dei eterni regis nomine. Ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes et marchio dono etiam omnipotenti Deo redemtori meo et Sancte milicie templi 
Jerosolimitane Salomonis cum asensu et confirmacione et cum laudamento baronum meorum in manu ejusdem Arnalli de Bedoce et Hugonis Rignadi cumfratris societatis 
eorum quoddam kastrum nomine Barberano in nostra marchia contra sarracenos cum militibus qui ipsum kastrum pro me habent et cum omnibus ad idem chastrum pertinentibus et cum terminis et possesionibus suis et totam dominationem cum serviciis et usaticis suis sicut melius ibi Deus dederit vel ego habere debeo ut libere et sine dominatione et sine blandimento ullius hominis presentes confratres et successores eorum quando illi venerint et steterint cum armis in Granjana aut in predictu marchia ad defensionem christiniatatis secundum institutionem ordinis milicie sue habeant hec omnia predicte milicie quod superius scriptum est cum augmentacionibus quas Deus 
ibi dederit et disponant in perpetuum. Hec quippe omnia dono pro anima patris mei et matris mee et mea ut Deus omnipotens dirigat actus meos et faciat me venire in suo 
servicio ad bonum finem et peccata et offensiones clementer dimitat. Hanc itaque voti mei oblationem si qua in crastinum cujuscumque dignitatis aut mediocritatis persona violare temptaverit nisi cito se contraxerit deleatur nomen ejus de libro vite et cum Anania et Saffira voti sui fraudatoribus damnacionem incurrat. Sig+num Raimundi Comes qui hoc donum punctatim firmavit ceterisque firmari rogavit. Actum est III° nonas januarii anno dominice incarnationis C tricesimo IIII° post millessimum anno XXV regnante Leudovici regi. Bernardus vicecomes. Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Reiambaldi de Baselia. Sig+num Berengarii de Kerallt. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pugallt. Sig+num Petri archilevite. Sig+num Raimundi de Rocha. Sig+num Berengarii Bernardi Dapifer. Sig+num Arnallus Berengarii de Anglerola. Sig+num Berengarii Bernardi de Granjana. Sig+num Deusdedit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Lucciano
Bernardus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quod supra.