Mostrando entradas con la etiqueta cartuxensis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta cartuxensis. Mostrar todas las entradas

martes, 3 de marzo de 2020

CXX, reg 1893, fol 81, 3 octubre 1387

CXX.
Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387.


CXX.  Reg. n. 1893, fol. 81. 3 oct. 1387. Escaladei, Scala Dei, cartuxensis


Pateat universis presentem seriem inspecturis quod nos Johannes Dei gratia etc. vidimus quoddam privilegium per serenissimum dominum regem Petrum genitorem nostrum recordationis eximie suo pendenti sigillo sigillatum monasterio et conventui Scale Dei nuncupato ordinis cartuxensis concesso hujusmodi seriey.
- Pateat universis quod nos Petrus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comesque Barchinone viso quodam privilegio serenissimi domini Alfonsi clare memorie regis Aragonum genitoris nostri ejus bulla plumbea comunito cujus series noscitur esse talis.
- Nos
Alfonsus Dei gratia rex Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comes Barchinone attendentes quod quamquam ex regalis benivolencie debito universos sub nostra dicione regia residentes teneamur sub libra pacis et justicie confovere monasteria tamen et bona religiosorum qui in Dei servicio flagrancius perseverant ac vaccant operibus crucifixi potissime illa que per predecessores nostros ad Christi servicium dedicata fuere summa nos opportet devocione diligere ac eis robur conferre debere ac perpetuam addere firmitatem: considerantes siquidem magnificum principem dominum Jacobum recordationis eximia regem Aragonum patrem nostrum vobis religiosis viris priori et conventui Scale Dei ordinis cartuxensis concessisse privilegium subscriptum bulla sua plumbea in pendenti munitum continencie subsequentis.
- Nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum Valentie et Murcie ac comes Barchinone viso quodam privilegio felicis recordationis domini Jacobi regis Aragonum avi nostri tenoris qui sequitur.
- Quoniam Deus sanctorum heremicolorum conventus ordinis cartuxensis magni regni Aragonum Ildefonsi felicis memorie avi nostri precibus terram Cathalonie voluit illustrare cujus conventus monasterium magnificus pater noster Scalam Dei voluit appellari: omnipotenti Deo de tanto et tali munere gracias referentes ut per hanc scalam ad celestia scandere valeamus: ad cunctorum notitiam volumus pervenire quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispessulani attendentes quod hiis que ab antecessoribus nostris piissime facta existere dinoscantur et robur conferre debemus et perpetuam addere firmitatem: considerantes etiam quod hii qui in divino servicio flagrancius perseverant et vaccant diucius operibus Jhesu Christi quanto majores pro Deo labores sustinent et tormenta tanto a Deo coronis fulgencioribus coronantur et sibi et amicis suis seu benefactoribus nanciscuntur gaudium sempiternum quia ad tantum gaudium promerendum cognoscimus nos indignos: de eorum tamen honestis precibus fiduciam reportantes ut et actus temporaliter et mentes nostre specialiter dirigantur: privilegia donacionis et concessionis libertatis et immunitatis confirmacionis et donativi guidatici et commissi que a clare memorie serenissimo Ildefonso et ab illustrissimo patre nostro regibus Aragonum predicto monasterio venerabilibus prioribus et fratribus Scale Dei concessa existere dinoscuntur sicut ex ipsorum privilegiorum tenore colligitur evidenter cum hac scriptura valitura perpetuo confirmamus et presenti scripti patrocinio comunimus. Et presertim villam Morarie cum universis habitatoribus suis viris et feminis presentibus et futuris: omnes etiam mansos in terminis Scale Dei sive Morarie jam constructos vel imposterum construendos et precipue mansum Ermengaudi et mansum etiam Gavaldani cum omnibus pertinentiis suis licet quedam ex ipsis extra terminos Scale Dei aliquantulum extendantur: etiam jura infra terminos Scale Dei ad nos spectantia videlicet fidelitates homagia census proventus redditus firmancias justicias questias tayllias demandas ademprivios exercitus cavalcatas toltas forcias monetatica bovagia leudas pedagia vicinatica omnes etiam terras possessiones cultas vel incultas seu adhuc heremo derelictas silvas nemora montes et colles plana et ardua aquas currentes et non currentes piscaciones venaciones hedificia molendina et precipue molendinum Johannis Tornerii et quecumque alia scripta vel non scripta ad nostram jurisdiccionem spectantia infra Scale Dei terminos concluduntur venerabili amico nostro magistro Rondulfo priori Scale Dei et universis successoribus suis et fratribus ejusdem monasterii absque omni retentione et diminucione prout melius potest intelligi vel exponi ad utilitatem et comodum Scale Dei pro remissione nostrorum peccaminum et predecessorum nostrorum libenti animo et voluntate spontanea donamus concedimus et presenti privilegio jure perpetuo confirmamus. Homines autem et feminas cum eorum servis et rebus omnibus qui habitaverint infra terminos Scale Dei vel ibidem fuerint servientes non minus quam heremitas ab omni jugo regie servitutis inmunes et liberos volumus conservare videlicet ab omni questia taila paria hoste et cavalcata demanda forcia sive tolta necnon ab omni monetatico portatico pedagio bovagio leuda vicmatico pensu sucursu ademprivo jure exaccione regali et vicinali et ab omnibus et singulis consuetudinibus novis et veteribus statutis et statuendis: ita tamen quod censum quem pro hiis omnibus promisserin Scale Dei et fidelitatem homagii quam inde fecerint teneantur fideliter adimplere. Recipimus preterea monasterium priorem et fratres et homines quoslibet Scale Dei cum omnibus eorum rebus et substanciis sub nostro speciali guidatico et comisso. Si quis autem contra hanc cartam nostram in aliquo venire presumpserit iram et indignacionem nostram incurret et dampno et gravamine illatis prius in duplum plenarie restitutis mille aureorum pena sine aliquo remedio punietur. Data Ilerde nonas octobris per manum Blasqui notarii nostri et mandato ejus scripta a Johanne Egidii sub era millesima CCL sexta anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XVIII (1218). - Sig+num Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Hujus rei testes sunt Guillelmus de Cervaria (Cervera) G. de Montecateno A. vicecomes Castriboni Raimundus Gaucerandi Ugo de Mataplana B. de Centeliis R. de Castroveteri (Castellvell) et B. de Castroepiscopali (Castellbisbal) .... Blaschi domini regis notarii . . . . Sig+num Johannis Egidii qui mandato domini regis et B . . . . (Blaschi o Blasqui) .... notarii sui hanc cartam scripsit loco die et anno prefixis. - Quia tamen pro parte prioris et conventus dicti monasterii Scale Dei nobis extitit supplicando monstratum quod officiales nostri et predecessorum nostrorum iram Dei omnipotentis et nostram sepius incurrere non verentes homines locorum dicti monasterii quoprescriptum privilegium comprehendit et etiam homines vallis Porrarie (Porrera) gravant sepius et molestant indebite et injusto racione meri imperii exercendi in locis eisdem asserendo delicta modica que levem et peccuniariam cohercionem requirunt fore per eos ratione meri imperii punienda et penas postmodum illas in pecuniarias vertunt in dampnum et detrimentum dicti monasterii et hominum eorundem ipsas penas pecuniarias exigendo: idcirco hujusmodi fraudibus et pravis machinationibus officialium predictorum obviare volentes: per nos et successores nostros concedimus predicto monasterio et hominibus suis illis videlicet quos dictum privilegium comprehendit ac etiam hominibus vallis Porrarie quod nullus officialis noster de cetero audeat vel presumat aliam peccuniariam penam seu multam ratione alicujus criminis vel delicti exigere ab hominibus antedictis: sed si delictum vel crimen fuerit tale quod penam exigat corporalem ipsam penam delinquenti inflingant prout fuerit faciendum in pecuniariam autem nequaquam commutent nec talem pecuniariam penam ullatenus exigant. Cetera vero levia crimina et delicta que citra membrorum amputationem debent puniri per dictos fratres seu eorum baylivos promittimus generose peccuniariter punienda. Mandamus igitur per presentem cartam nostram universis et singulis officialibus nostris presentibus et futuris quod predictam concessionem nostram observent inviolabiliter ut superius continetur et non contraveniant ullo modo. Data Barchinone septimo idus septembris anno Domini millessimo trecentessimo secundo (1302). - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valentie et Murcie ac comitis Barchinone.
- Testes sunt Bernardus episcopus Gerundensis Geraldus de Cervilione Jaspertus de Castronovo Dalmacius de Castronovo A. de Curçavino Bernardus de Fonollario Bernardus de Scintillis. - Signum + Petri Luppeti scriptoris domini regis predicti qui mandato ejusdem hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis. - Et nunc humiliter nobis duxeritis suplicandum ut privilegium ipsu et contenta in eo confirmare de benignitate regia dignaremur: eapropter vestris supplicationibus inclinati predecessorum nostrorum vestigiis prout nobis ab alto premittitur inherentes cum presenti carta nostra perpetuis temporibus valitura gratis et ex certa sciencia laudamus aprobamus concedimus ac etiam confirmamus vobis priori et conventui suppradictis privilegium memoratum et universa et singula in ipso contenta prout melius firmius et plenius ad vestri et successorum vestrorum comodum et sanum intellectum in dicto privilegio sunt expressa eaque decrevimus perpetuo rata valida atque firma. Mandamus itaque cum presenti procuratori nostro Cathalonie necnon universis et singulis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quod presentem concessionem approbacionem et confirmacionem nostram firmam habeant et observent et faciant inviolabiliter observari juxta ejus continenciam pleniorem et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In quorum testimonium presentem cartam inde fieri et bulla nostra plumbea jussimus roborari. Data Barchinone quarto idus januarii anno Domini millessimo trecentessimo vicesimo septimo (1327). - Signum + Alfonsi Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone. - Testes sunt Petrus Cesarauguste archiepiscopus prefati domini regis cancellarius infans Petrus Impuriarum et Ripacurcie comes infans Raymundus Berengarii Montanearum de Prades comes Otho de Montecatheno Arnaldus Rogerii de Payllars. - Sig+num mei Sancii Luppi de Olmeda prefati domini regis scriptoris qui mandato ejusdem hec scribi feci cum abrasis litteris in linea prima ubi dicitur universos sub nostra et in quinta ubi scribitur Ildefonsi et in vicesima quarta ubi ponitur in ac in penultima ubi legitur Otho et propria manu clausi loco die et anno prefixis. - Idcirco volentes predicta omnia et singula in privilegiis suprainsertis contenta habere perpetuam firmitatem gratis et spontanea voluntate per nos et omnes heredes et successores nostros cum presenti privilegio nostro perpetuo valituro predicta omnia et singula laudamus approbamus et ex certa sciencia confirmamus prout in dictis privilegiis melius et plenius continetur. Mandantes per presentem procuratori nostro ejusque vicesgerentibus nec non vicariis bajulis et omnibus officialibus et subditis nostris presentibum et futuris quod premissa omnia et singula firmiter teneant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presens privilegium inde fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Datum Ilerde duodecimo kalendas julii anno Domini millesimo trecentessimo tricesimo sexto (1336). - Examinavit Romeus. - Signum + Petri Dei gratia regis Aragonum Valentie Sardinie et Corsice comitisque Barchinone. - Testes sunt Arnaldus Terrrachone archiepiscopus Petrus Cesarauguste archiepiscopus Ferrarius Ilerdensis episcopus Otho de Montechateno Guillelmus de Cervilione. - Sig+num Dominici de Biscarra scriptoris dicti domini regis qui de mandato ipsius hec scribi fecit et clausit loco die et anno prefixis cum literis in raso positis in XXV linea ubi legitur Signum. - Quod ad humilem suplicationem ipsius conventus gratis ex mera liberalitate per nos et omnes heredes et successores nostros vestigia nostrorum predecessorum insequi volentes laudamus approbamus ratifficamus et nostre confirmationis presidio roboramus prout in ipsis privilegiis lacius et plenius continetur: mandantes per eandem inclito ac magniffico infanti Jacobo primogenito nostro carissimo et post dies nostros Deo propicio in omnibus regnis et terris nostris legittimo successori necnon procuratori nostro generali ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris vel dictorum officialium locatenentibus
quod predicta omnia et singula teneant et observent et observari inviolabiter faciant et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cujus rei testimonium presentem fieri juissimus nostro sigillo magestatis impendenti roboratam. Data in monasterio de Valldonzella tertia die octobris anno a nativitate Domini millessimo
CCCLXXX septimo regnique nostri primo. - Franciscus Ça Costa. - Signum + Johannis Dei gratia etc. - Testes sunt Philippus Dalmacii vicecomes de Ruppebertino Raymundus
vicecomes de Roda Gastonus de Montechateno Berengarius de Ortaffano Petrus Dartes milites. - Sig+num Bernardi de Jonquerio secretarii dicti domini regis qui mandato ejusdem hec scribi fecit cum litteris rasis et emendatis in linea XIX quem et clausit.
- Dominus rex mandavit michi Bernardo de Jonquerio.


Joch de Grescha