Mostrando entradas con la etiqueta principatus Cathalonie. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta principatus Cathalonie. Mostrar todas las entradas

miércoles, 23 de diciembre de 2020

21 DE MARZO.

21 DE MARZO. 

Fueron leídos unos apuntamientos, que se habían ordenado, sobre ciertos negocios tocantes al Primogénito, que por ser de objeto secundario, no se insertaron; mandándose escribir, al propio tiempo, las siguientes cartas.

lllustrissimo et potentissimo Principi domino duci Burgundie Brabancie Lumburgie etc.
Illustrissime et potentissime Princeps et domine. Evenerat pridem ex sinistris iniquorum consiliariorum informationibus quod Majestas Serenissimi domini nostri Regis detinuerat Illustrissimum dominum Carolum primogenitum suum principem de Viana que res nobis et ceteris incolis hujus Principatus Cathalonie aliorumque dominiorum atque regnorum corone regie multe anxietati successit et factis perinde pro parte nostra et Principatus huiusmodi ex ejus innata et solita fidelitate zelo et devotione humilibus et devotis supplicationibus et instanciis apud dictam Regiam Majestatem pro liberatione domini primogeniti supradicti et Serenissima domina Regina se se his interponente media ac supplicationes nostras juvante obtentum est tandem quod dicta Regia Majestas prefatum primogenitum suum in pristinam restituit libertatem sic quod in hac civitate Barchinone degit ad presens feliciter et votive. Quas res Excellencie vestre statuimus notas facere ut si pro eisdem cum dictis serenissimis patre et filio necessitudinis vinculo virtutumque exigencia serenissima dominatio vestra ex casu primo ut creditur doluit de secundo letetur. Et vestre dominationi serenissime supplicantes ut negocium concernens comune beneficium subditorum dominationis ejusdem et hujus Principatus ceterorumque regnorum et dominiorum dicte Majestatis Regie et pro quo sunt apud vestram celsitudinem regii oratores eadem dominatio circa bonum et tranquillum finem et exitum dignetur recomissum habere quemadmodum speratur ab illa. Ad quam nos et incole omnes Principatus hujusmodi ceterique vassalli regii voluntate et devotione multa afficimur in omnibus suis beneplacitis et obsequiis de quibus est nobis ad ejus votum rescribere et mandare. Creator Omnipotens Illustrissime et potentissime Princeps et domine dignetur
Illustrissimam personam vestram servare incolumem per tempora longa. Scripta Barchinone die XXI marcii anno a nativitate Domino M. CCCC sexagesimo primo. - Vestre lllustrissime et potenissime dominationis devoti oratores deputati generalis et consilium Principatus Cathalonie residentes Barchinone.

sábado, 29 de febrero de 2020

CV, reg 1223, fol 77, 7 septiembre 1369

CV. 
Reg.n.1223, fol. 77. 7 set. 1369.

Nos Petrus etc. inter ceteras sollicitudinis nostre curas que infident precipue cordi nostro ut loca indefensibilia principatus Cathalonie menium et vallorum munimine fulciantur est illa urgens satis et eficax et que nos diligenti admonet instancia quod monasterium Pobleti ordinis cisterciensis ad quod singulari quadam ob ejusdem religionis seu ordinis reverenciam devocione afficimur predictorum menium et vallorum ambitu circuatur ut sub eorum tutamine defendi melius valeat et ostiles non formidet insultus: ad quod etiam tanto fervencius excitamur quanto solemdius ab antiquo divinum cultum in eo celebrari novimus ipsumque miraculosis ac preciosis fore insignitiim reliquiis et religionis claritate conspicuum et a predecessoribus nostris dotatum notabiliter fuisse et pingue pariter et fundatum in quo etiam nonnullosque ex ipsis ac nos sepulturarum nostrarum celebrium elegisse noscitur devocione sincera fundamentum. Quapropter attentis predictis ad humilem supplicacionem per vos venerabilem et religiosum ac dilectum nostrum abbatem totumque conventum dicti monasterii inde nobis factam licenciam ambiendi menibus et vallis et alias fortificandi dictum monasterium in illis videlicet partibus ac modis et formis quibus religiosus et dilectus consiliarius noster frater Guillelmus de Guimerano locumtens gerentis vices gubernatoris in Cathalonia cui de hoc comissionem facimus ordinaverit seu designaverit vobis hujus serie deliberate et ex certa sciencia impertimur. Et ulterius quare parum prodessent menia et valla nisi gentium presidio fulcirentur: concedimus vobis ac etiam volumus ordinamus et providemus quod omnes et singuli homines dicti monasterii in locis indefensibilibus populati recolligant et recolligere habeant se cum bonis eorum mobilibus necessitatis tempore in monasterium antedictum. Et etiam quia dignum est ut qui comodum sentit oneris participium subire debeat et e contrario: providemus volumus et ordinamus quod homines ipsi operentur et contribuant ac operari et contribuere teneantur in operibus dictorum menium et vallorum et non in aliis secundum quod ad id per vos dictum abbatem vel successores vestros rationabiliter taxati fuerint vosque ad predicta omnia ipsos et quemlibet ipsorum compellere possitis illis remediis quibus vobis melius et expediencius videatur. Mandantes per hanc eandem de certa sciencia et expresse gubernatori nostro generali ejusque vices gerentibus necnon vicario et subvicario Montisalbi ceterisque officialibus et subditis nostris et dictorum officialium locatenentibus presentibus et futuris quatenus licenciam concessionem provisionem et ordinationem nostras hujusmodi firmiter teneant et observent observarique faciant vosque et dictos successores vestros eis uti que plenisime gaudere permittant quavis causa: et hec quidem omnia fieri volumus et impleri quibusvis litteris ordinacionibus et provisionibus a nostra curia in contrarium quomodolibet obtentis seu obtinendis nostraque manu propria subsignatis et sub quavis forma et solemnitate verborum quantumcumque derogatoriorum quas hujus serie ex certa scientia tollimus et penitus abolemus ac pro nullis et non factis haberi volumus et decernimus obsistentibus nullo modo. Data Valencie sub nostro sigillo secreto VII die septembris anno a nativitate Domini MCCCLXIX. - Rex Petrus. - Dominus rex qui eam signavit mandato expresso.

cvi-reg-1351-fol-7-12-febrero-1372