Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Berengarii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Raimundo Berengarii. Mostrar todas las entradas

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 37. Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.

Núm. 37.

Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.


Petrus etc. inclito infanti Raimundo Berengarii comiti Montanearum de Prades patruo nostro carissimo salutem et intime dileccionis affectum. Sicut per ardita certa didicimus que jam in publicam perveniunt notionem rex ille Marrocorum perfidus majora navigia preparat et ampliores exercitus ac disponit potentius quam anno proxime lapso fecerit ad partes Ispanie cifretare moliens in eis diruere quod avertat Altissimus Christi cultum: cumque quanto potior adversatur potentia tanto major et longior sit defensionis preparatio adhibenda ex causa predicta et ad exhibia requisitionis instantia illustris regis Castelle armatas maris providimus per administratores earum fieri festine ac solito potiores. Quocirca carissime patrue quia facultas peccunie nunc in posse administratorum Elemosine regni Valentie existens ad armatas non suficeret memoratas si cogerentur ipsi administratores solvere vobis per eos debitam quantitatem: vos intimis affectibus deprecamur quatenus solutionem dicte quantitatis velitis et placeat prorogare. Data Valentie III kalendas novembris anno Domini millesimo CCC°XL primo.
- A. vicecancellarius. - R. Sicardi mandato domini regis facto in consilio.


miércoles, 11 de marzo de 2020

Núm. 4. Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.


Núm. 4.
Reg. n. 1337, fol. 4. 2 abr. 1339.

Petrus etc. Inclito infanti Jacobo karissimo fratri et generali procuratori nostro comiti Urgelli et vicecomiti Agerensi fraterne dileccionis plenitudinem cum salute. Jam per alias nostras litteras fraternitati vestre duximus intimandum qualiter Abomelich regis Marrochorum filius cum magna equitum comitiva ad partes exteriores Ispanie se transferens conatur terras chistianorum Ispanie et signanter regnum nostrum Valencie dampnificare et invadere toto posse. Nunc autem percepimus et pro certo quod dictus Abomelich cum comitiva jamdicta in multitudine copiosa ad invadendum dictum regnum preparat .... suos sic quod in brevi creditur advenire de aliquibus ocultis confidens tractatibus quibus harum partum sarraceni suum assensum favorem et auxilium dicuntur impendere ut terra castra et fortalitia dicti regni Valentie possit fraudulose a manibus christianorum eripere et sue potentie applicare: ad quod nos pro defensione dicti regni et aliis que in hiis partibus requiruntur continuam et solicitam operam et diligenciam adhibuimus: et nichilominus tenentes cavallerias et mesnaderias in Aragone feudatarios Cathalonie ordines militares necnon et omnes exercitus tam Aragonis quam Cathalonie duximus evocandos quod ad nos incontinenti veniant pro premissis. Unde karissime frater cum in tanta necessitate presentia vestra sit nobis multum necessaria et etiam opportuna: idcirco volumus vosque attente rogamus quatenus visis presentibus cum ea majori qua poteritis comitiva prout honori vestro convenit ad nos ad civitatem Valentie vestrum properetis accessum: et in hoc si nobis servire et placere ac periculum dicti regni cupitis evitare mora aliqua non interveniat quapropter festinationis adventus dictorum hostium fidei posset quod absit maximum periculum subinferri. Data Valencie IIII° nonas aprilis anno Domini M°CCC°XXX° nono. - G. Augustini mandato domini regis et fuit facta in consilio. - Similis inclito infanti Raimundo Berengarii Montanearum de Prades comiti. - Data ut supra. - Idem.



domingo, 22 de diciembre de 2019

XV, perg 63, 7 julio 1134

XV
Perg. N° 63. 7 jul. 1134.

Hoc est translatum fideliter translatatum cujus series sic se habet. Juro ego Guillelmus Raimundus filius qui fui Agnetis femine tibi seniori nostro Raimundo Berengarii filio qui fuisti Dulcie comitisse quod ab hac hora et deinceps fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent per directam fidem sine fraude et malo engano et ulla deceptione et non decipiam te sed fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam et de ipso barchinonensi comitatu et de ipso episcopatu Sancte Crucis Sancteque Eulalie et de ipsis abbaciis que in eorum episcopatu sunt et de omnibus castris vel castellis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt et de ipsis rochis et podiis condirectis vel discondirectis que in prephato comitatu vel episcopatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam vocant Gerundam et de ipso episcopatu gerundensi Sancte Marie ac de ipso comitatu gerundensi et de ipsis castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt simul cum omnibus abbaciis que ibi sunt. Et fidelis ero tibi de ipsa civitate quam dicunt Minorisam et de ipso comitatu quem vocant Ausonam et de ipso episcopatu Sancti Petri sedis ipsius comitatus et de ipsis castris aut castellis rochis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu penitensi et de ipso castro quod vocant Cardonam cum omnibus suis terminis et pertinentiis et de ipsis castris Cervarie et Tarrega cum eorum terminis et pertinentiis suis et de ipsis castris Camarara Cubels et Estopanna cum eorum terminis et pertinentiis et de ipsis pariis de Hispania quas inde qualicumque modo habebis. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu bisullunensi et de ipsis castris vel castellis rochiis podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de omnibus abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et fidelis ero tibi de ipso comitatu cerritaniensi et de omnibus castris vel castellis rochis podiis condirectis vel discondireclis que in predicto comitatu sunt vel erunt et de ipsis abbaciis et eclesiis que in predicto comitatu sunt. Et ego predictus Guillelmus Raimundi dabo tibi seniori meo Raimundo comiti prelibato potestatem de ipso castro de Todela et de Sobreporta et de Stella et de Besora et de Torejo et de Curul et de Tonna et de Fornels et de Medaja et de Clera et de Monte-cada et de Vacherises et de Ribataiada et de Castelar cum omnibus eorum edificiis et forticiis que modo sunt in predictis castris vel terminis aut deinceps fuerint quantascumque vices michi requisieris ipsam potestatem per te ipsum aut per tuum nuncium vel nuncios: et post obitum tuum similiter hoc faciam et atendam ipsi cui tu dimiseris predictum honorem testamento vel verbis vel illi filio vel filiis cui vel quibus predictus honor advenerit legali successione et non vetabo me videri vel comoneri de omnibus supradictis. Et nuntius vel nuntii qui hoc michi demandaverint in eundo vel redeundo reguardum non habebunt. Et de omni supradicto honore non tollam tibi nec inde aliquid tollam nec ego nec homo nec homines femina vel femine per me vel per meum consilium vel ingenium. Et fidelis adjutor ero tibi de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo dante adquisieris tenere et habere defendere et guerrejare contra cunctos homines vel feminas qui inde tibi aliquid tulerint vel tollere voluerint per directam fidem sine engan. Sicut superius scriptum est ego supradictus Guillelmus si o tenre et o atendre sine tuo engan tibi seniori meo supradiclo Raimundo comiti excepto quantum tu comes jamdictus me inde absolveris tuo gradiente animo per Deum et hec sancta. 
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Quod est actum nonas julii anno XXVIII regni Lodovici regis. Sig+num Poncii qui hoc scripsit.


Nota: hoc michi : me ho, m´ho : me u, mu en chapurriau. // hodie : huyhuiavuiavuyhoy