Mostrando entradas con la etiqueta regis Castelle. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta regis Castelle. Mostrar todas las entradas

jueves, 12 de marzo de 2020

Núm. 37. Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.

Núm. 37.

Reg.n. 1378. fol. 69. 30 oct. 1341.


Petrus etc. inclito infanti Raimundo Berengarii comiti Montanearum de Prades patruo nostro carissimo salutem et intime dileccionis affectum. Sicut per ardita certa didicimus que jam in publicam perveniunt notionem rex ille Marrocorum perfidus majora navigia preparat et ampliores exercitus ac disponit potentius quam anno proxime lapso fecerit ad partes Ispanie cifretare moliens in eis diruere quod avertat Altissimus Christi cultum: cumque quanto potior adversatur potentia tanto major et longior sit defensionis preparatio adhibenda ex causa predicta et ad exhibia requisitionis instantia illustris regis Castelle armatas maris providimus per administratores earum fieri festine ac solito potiores. Quocirca carissime patrue quia facultas peccunie nunc in posse administratorum Elemosine regni Valentie existens ad armatas non suficeret memoratas si cogerentur ipsi administratores solvere vobis per eos debitam quantitatem: vos intimis affectibus deprecamur quatenus solutionem dicte quantitatis velitis et placeat prorogare. Data Valentie III kalendas novembris anno Domini millesimo CCC°XL primo.
- A. vicecancellarius. - R. Sicardi mandato domini regis facto in consilio.


Núm. 36. Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

Núm. 36. 

Reg.n. 1378. fol. 70. 24 oct. 1341.

P. etc. dilectis et fidelibus administratoribus Elemosine pro faciendis armatis in mari contra perfidos agarenos in regno Valencie generaliter ordinate salutem etc. Noveritis nos ad instantiam illustris regis Castelle noviter ordinasse quod incontinenti armentur quinque galee per vos in civitate Valencie et alie quinque per administratores caritatis Cathalonie in civitate Barchinone taliter quod per totum mensem decembris sequentem proxime infallibiliter sint armate et in medio sequentis mensis januarii apud trajectum Tarife aplicuerint ut idem trajectus non relinqueretur a nostro stolio galearum. Quocirca vobis expresse dicimus et districte precipiendo mandamus quatenus dictas quinque galeas armetis et paretis familia victualibus exarciis armis et aliis apparatibus opportunis taliter quod simul cum dictis galeis Barchinone sine defectu aliquo in medio dicti mensis januarii apud strictum aplicuerint memoratum. Hocque nullatenus inmutetis vel etiam diferatis si ad Dei et nostri decus et servitium anelatis. Datum Valencie IX kalendas novembris anno Domini millessimo CCC°XL° primo.

37

Núm. 34. Reg.n. 1378. fol. 58. 1° oct. 1341.

Núm. 34.

Reg.n. 1378. fol. 58. 1° oct. 1341.

Petrus Dei gratia rex Aragonum etc. dilectis et fidelibus universis et singulis oficialibus nostris vel eorum locatenentibus ad quos presentes pervenerint salutem etc.
Intimavit nobis illustris rex Castelle quod aliqui ejus subditi qui cum eo fuerunt in prelio nuper facto per eum contra reges Marrocorum et Granate rapuerunt in dissipacione exercitus predictorum regum aurum argentum peccunias jocalia et res alias varias et diversas illaque secum asportarunt contra inhibitionem regiam et incedunt per terras nostras et per loca varia latitando. Quocirca ad preces regis Castelle predicti vobis et singulis vestrum dicimus et districte precipiendo mandamus quatenus omnes et singulos subditos dicti regis quos infra jurisdiccionem vobis comissam reperire poteritis et qui delati fuerint de rapina rerum predictarum capiatis incontinenti seu capi faciatis simul cum rebus omnibus quas inveneritis cum eisdem captosque teneatis et fideliter custoditos donec inde nos informaveritis et vobis super eo aliud providerimus injungendum. Datum Valencie kalendas octobris anno Domini M°CCC°XL° primo. - A. vicecancellarius. - R. Sicardi mandato regis facto per Ferrarium de Caneto consiliarium.