Mostrando entradas con la etiqueta viatico. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta viatico. Mostrar todas las entradas

martes, 18 de febrero de 2020

XLVII, perg 1975, Jaime I, 10 mayo 1269

XLVII.
Perg.n.1975. Jai.I. 10 mayo 1269.

Sit omnibus notum quod ego Paschalinus de Montebruno convenio et promitto vobis illustri domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum Majorice et Valencie comiti
Barchinone et Urgelli et domino Montispesulani
quod per totum spatium mensis julii proximi venturi habebo vobis navem meam quam jam vobis nauleaveram preparatam et
expeditam cum marinariis exarciis et apparamentis suis et cum botis aque et omnibus aliis quibuslibet dicte navi competentibus juxta cognitionem duorum bonorum virorum riparie quos in hoc negocio duxeritis eligendos videlicet ad faciendum viaticum usque in Turquiam vel ad quascumque alias partes ultramarinas vulueritis: vobis tamen michi dantibus et solventibus pro naulio dicto navis et pro eodem viatico triginta et sex mille solidos Barchinone ternalibus de quibus solvistis michi in presenti viginti mille solidos super quibus renuntio scienter exceptioni non numerate et non recepte peccunie et doli et exceptioni in factum: residuum vero solvatis michi incontinenti cum fuero cum dicta navi paratus facere viaticum supradictum. Et pro hiis omnibus a me vobis dicto domino regi atendendis et complendis obligo me vobis et omnia bona mea mobilia et imobilia specialiter et generaliter ubique habita et habenda. Et si dicta navis fuerit major quam navis Petri Dez-Vilar civis Barchinone dabitis michi et dare teneamini pro ea quantitate qua major fuerit. Et ut tutior inde sitis juro super sanctis IIII evangeliis et cru+ce Domini a me corporaliter tactis omnia predicta et singula attendere et complere et in aliquo non violare: et ad majorem vestram securitatem dono vobis et vestris fidejussorem et completorem omnium predictorum et singulorum Simonem de Monte-bruno fratrem meum civem valentinum qui mecum et sine me predicta omnia et singula vobis et vestris atendat et compleat et atendi faciat et compleri ut expressa sunt superius et notata. Quam fidejussionem facio et concedo libenter ego dictus Simon de Monte-bruno vobis dicto domino regi et vestris prout continetur superius sine dolo renuncians beneficio rei preconveniendi et omni alio beneficio et juri et auxilio canonico et civili michi vel meis contra predicta vel eorum aliquod competentibus aut etiam competituris obligans inde vobis et vestris me et omnia bona mea ubique habita et habenda. Quod est actum VI idus madii anno incarnationis Christi MCCLX nono. - Sig+num Paschalini de Monte-Bruno. - Sig+num Simonis de Monte-Bruno predictorum qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. - Sig+num Guillermi Pictoris civis Barchinone. - Sig+num Michaelis de Besalduno scriptoris portionis domini regis. - Sig+num Raymundi Bardina testes. - Sig+num Berengeroni Bardina qui hoc scripsit sub jussione Berengarii Bardina notarii publici ilerdensis. - Signum Berengarii Bardina notarii publici ilerdensis qui hoc scribi feci.

lunes, 17 de febrero de 2020

XLII, reg 13, fol 175, 20 mayo 1264

XLII.
Reg. n.13. Fol. 175. 20 mayo 1264.

Damus et concedimus vobis fideli nostro Raimundo de Conchis burgensi Montispessulani missatgeriam Alexandrie ita quod vos sitis nuncius noster dicti viatici et non aliquis alius et possitis ducere vobiscum navem et naves quas volueritis in viatico seu missatgeria supradicta et nullus de terra nostra mercator vel alius sit ausus ire versus Alexandriam cum aliquo ligno vel nave nec cum aliquibus mercaturis nec navem vel lignum causa eundi in Alexandria carricare sine vestri licentia et voluntate quousque vestra navis sit carricata ex toto et vos recesseritis de Barchinona pro faciendo viatico antedicto: dantes et concedentes vobis licentiam et plenum posse quod possitis in partibus Alexandrie constituere consulem pro nobis qui locum nostrum in alfondicum nostrum ibi teneat et qui audiat et determinet omnes causas que inter homines terre et jurisdiccionis nostre quorumlibet locorum vertentur et ponat penas civiles et criminales super ipsos prout eidem melius visum fuerit expedire et eas habeat et accipiat auctoritate nostra ab illis qui in ipsam penam inciderint et qui omnia jura nostra colligat et recipiat loco nostri. Statuentes et volentes quod vos auctoritate nostra in dicta terra statuere possitis quod omnes homines terre et jurisdiccionis nostre ad dictas partes euntes donent vobis ratione juris unum bisancium et quartam de centum bisanciis de omnibus que secum ad dictas partes portabunt de quibus inpendant loco nostro illi consuli quem vos ibidem duxeritis statuendum: dantes insuper vobis licentiam et plenum posse imponendi penam et penas super homines nostros qui in nave vestra ibunt et super illos qui in partibus Alexandrie fuerint dum vos in dicta missatgeria fueritis postquam de Barchinona recesseritis eundo in dicto viatico stando et redeundo prout vobis visum fuerit et ipsos compellere et ipsi coram vobis teneantur venire et respondere et prestito sacramento et juvare vos ac consilium prestare et obedire etiam vobis personaliter sicut nobis: et si quis contravenerit possitis eum capere in persona et eundem inde punire mediante justicia prout vobis videbitur faciendum. Datum apud Calatayubum XIII kalendas junii anno Domini millessimo ducentessimo sexagessimo quarto.


viernes, 14 de febrero de 2020

XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII. 
Perg.n.384. Jai.I.18 set. 1229. (Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono).

In Christi nomine. Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de Campaines tenenti locum magistri et preceptoris Riparie et Miraberti et vobis karissimo consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti Empuriarum G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de Claromonte et aliis omnibus qui nunc presentis estis in Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad insulas Majoricas Minoricas Eviçam et alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra civitatibus villis et castris terris heremis et populatis cum suis redditibus et rebus mobilibus et inmobilibus et exitibus universis que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam per terram quam per mare lezdis pedaticis ribaticis et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas porciones secundum numerum militum et hominum armatorum quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem nostram omnium predictorum secundum numerum militum et hominum armatorum qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis et staticis regum in civitatibus ultra debitam portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de Montecatano vicecomitis Biarnensis per quorum etiam cognicionem asignentur ecclesiis et clericis dominicature et redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem Barchinone et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto. Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non possint guerrejare inter se dum fuerint in partibus illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem securitatem omnium predictorum nos Jacobus rex predictus juramus per Deum et hec sancta evangelia coram posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. - Postea in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc juraverunt.
- Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum comitis Barchinone et domini Montispesulani. - Sig+num Berengarii Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites et quos potero servientes. - Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes. - Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum magistri qui promitto me iturum cum militibus quos potero. - Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites salvo jure meo de Scunerio. - Sig+num Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad septuaginta milites et servientes quos potero. - Sig+num Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona fide. - Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et ducturum usque ad quinquaginta milites. - Sig+num Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. - Signum B. de Sancta Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et ducturos usque ad triginta milites. - Sig+num Raimundi Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos usque ad XXX milites. - Sig+num Geraldi de Servilione. - Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. - Signum Guillelmi scribe qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.