Mostrando entradas con la etiqueta tollere. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta tollere. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXII, perg 324, 5 julio 1159


CXII
Perg. N°324. 5 jul. 1159.

Hec est conveniencia que est facta inter domnum Raimundum Berengarii comitem barchinonensem principem aragonensem et Berengarium de ipsa Guardia filium quondam Berengarii vicecomitis. Ego quoque Raimundus supradictus comes comendo tibi supradicto Berengario meum castrum de ipsa Guardia et dono tibi ipsos milites cum ipsis feuis quos habere debent in supradicto castro de Guardia. Item dono tibi duas partes de dominicaturis et de alodiis et terris cultis et heremis et de omnibus pertinenciis suis et de omnibus suis eximentis que ad jamdictum castrum ullomodo exire debent et terciam partem integriter in omnibus michi retineo solide et libere in dominium.
Et ego supradictus Berengarius de Guardia propter hoc donum superius comprehensum quod tu prelibatus Raimundus comes michi facis convenio tibi sine engan ut sim tibi fidelis de vita tua et de corpore tuo et de membris tuis que in corpore tuo se tenent sicut homo debet esse fidelis suo meliori domino et ero tibi adjutor et deffensor contra cunctos homines vel feminas sine engan de omni tuo honore quem hodie habes et in antea habueris ut ego nec ullus homo vel femina per me vel per meum consilium neque per meum ingenium vel per meum auxilium aliquid inde tibi vel tuis non tollam neque tollere faciam neque tollat vel tollant et dabo tibi et tuis potestatem de predicto castro de Guardia iratus aut paccatus per quantascumque vices michi demandaveris vel me monueris per te vel per nuncios tuos sive nuncium et non me vetabo videre vel monuere a te vel a tuis nunciis sive nuncio et in omnibus ero tibi fidelis sine engan et sine ullo malo ingenio. Iterum convenio tibi quod sim tuus solidus contra cunctos homines vel feminas sine engan et cum universis militibus predicti castri de Guardia et cum aliis quos per te habeo faciam tibi ostes et cavalcatas et curia sequimenta et placita quocienscumque mihi demandaveris. Actum est hoc III nonas julii anno XXII regni Ledoici junioris.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Nota:
ostes et cavalcatas et curia sequimenta: a veces escriben cortes y otras curia, ostes, hostes, cavalgadas, cabalgadas, seguimenta, etc …

lunes, 23 de diciembre de 2019

XLV, perg 176, 23 febrero 1144


XLV
Perg. N°176. 23 feb. 1144.

Juro ego Gerallus Alamagni filius qui sum Arsendis femine tibi seniori meo dompno Raimundo barchinonensium bisullunenensium ceritanensium comiti et marchioni atque aragonensium principi qui fuisti filius Dulcie comitisse quod ab hac ora et deincebs fidelis ero tibi sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione sicut homo debet esse fidelis ad suum seniorem cui manibus propriis se comendat. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de tua vita neque de tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de omni terrestri honore neque de ipsa civitate quam dicunt Barchinonam neque de ipso comitatu quem dicunt Barchinonensem neque de ipso episcopatu Sancte Crucis et Sancte Eulalie cum suis terminis et pertinentiis omnibus neque de ipsis castris aut castellis rochas aut podios condirectis aut discondirectis qui in predicto comitatu vel episcopatu sunt vel erunt nec etiam de ipsis abbaiis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus neque de ipso castro quod dicunt Olerdula neque ipso comitatu quem dicunt Penedes neque de ipsis castellis rochis aut podiis condirectis vel discondirectis qui in predicto comitatu sunt vel erunt neque de ipsa civitate que dicitur Minorisa neque de ipso comitatu qui dicitur Ausona neque de ipso episcopatu Sancti Petri de Vicco neque de ipsis castris rochis aut podiis condirectis vel discondirectis que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsa civitate quam dicunt Gerundam neque de ipso episcopatu Sancte Marie neque de ipso castro de Gerundella neque de ipsis castris roches aut podiis condirectis vel discondirectis neque de ipsis abbaciis cum illorum terminis et pertinentiis omnibus que in predicto comitatu vel episcopatu sunt aut erunt neque de ipsis castellis alodiis vel fevis terris et honoribus que tu prescripte Raimundo hodie habes et in antea Deo dante habebis neque de ipsis pariis de Ispania quas hodie habes et convente sunt tibi ad dare aut adhuc adquisiturus es anuente Deo. Et ego predictus Gerallus predicta omnia nol at tolre ne ten tolre nec ego nec homo nec femina per meum consilium neque per meum ingenium sed adjutor ero tibi ad tenere et ad habere et ad defendere jamdicta omnia contra cunctos homines vel hominem feminas vel feminam qui jamdicta omnia tibi tulerint aut aliquid de jamdictis omnibus tollere voluerint. Et hoc adjutorium faciam tibi sine tuo engan et comonir no men vedare et ipse nuntius vel nuntii qui me inde comonuerit vel comonuerint reguardum non habebit vel non habebunt ibi. Et ego predictus Gerallus non decipiam te prescriptum Raimundum seniorem meum de ipso castro de Montagud neque de Montclar neque de Vila de Maier neque de Pontils neque de Sancta Perpetua quamdiu ea habuero sed potestativum inde faciam te per quantas vices jamdicta castra ad me requisieris per te aut per tuos missos vel missum et comonir no men vedare et hoc totum sine engan. Et sicut superius scriptum est ego jamdictus Gerallus tenebo fideliter et atendam predicte. Facto sacramentali super altare sancti Justi quod est infra muros Barchinone VII kalendas marcii anno VIII regni regis Leovici.
- Sig+num Geralli Alamagni qui istud sacramentum propria manu juravit.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXXIV, perg 122, 31 diciembre 1140

XXXIV

Perg. Nº 122. 31 dic. 1140.

Juro ego Gaucerandus de Sales filius qui fui Ermessendis femine tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi et bisullunensi ac aragonensium principi quod ab hac ora et deinceps quamdiu vixero fidelis ero tibi de vita tua et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie ubique terrarum habes vel in antea adquisieris et adjuvabo te contra cunctos homines vel feminas qui voluerint vobis tollere honorem vestrum aut aliquod de predicto honore sine malo ingenio et omni enganno. Iterum juro tibi quod tidelis ero tibi de ipso castro de Ribes et de omnibus fortedis que in tota valle de Ribes sunt vel esse poterint condirectis et dirutis et dabo tibi inde potestatem quotiescumque requisieris me inde potestatem michi scilicet aut meis castellanis per me per vos vel per vestros nuncios vel nuncium et non vetabo me inde videri vel comoneri et ero in omnibus causis vester fidelis sicut fidelis hommo debet esse suo meliori seniori et de omnibus vestris honoribus ubicumque sint condirectis vel eremis podiis et rochis quos modo habetis vel habere debetis vel in antea adquisieritis. Quod si guerram haberetis cum aliquo homine per quem predictum castrum et fortedas guardare conveniat ego guaridabo illud castrum et fortedas cum meis hominibus. Omnia in hoc sacramentali scripta tenebo fideliter et atendam quandiu vixero vobis prenominato comiti et successoribus vestris per Deum et hec sancta. Actum est hoc II kalendas januarii anno IIII Ledovici junioris.