Mostrando entradas con la etiqueta seguimenta. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta seguimenta. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CXII, perg 324, 5 julio 1159


CXII
Perg. N°324. 5 jul. 1159.

Hec est conveniencia que est facta inter domnum Raimundum Berengarii comitem barchinonensem principem aragonensem et Berengarium de ipsa Guardia filium quondam Berengarii vicecomitis. Ego quoque Raimundus supradictus comes comendo tibi supradicto Berengario meum castrum de ipsa Guardia et dono tibi ipsos milites cum ipsis feuis quos habere debent in supradicto castro de Guardia. Item dono tibi duas partes de dominicaturis et de alodiis et terris cultis et heremis et de omnibus pertinenciis suis et de omnibus suis eximentis que ad jamdictum castrum ullomodo exire debent et terciam partem integriter in omnibus michi retineo solide et libere in dominium.
Et ego supradictus Berengarius de Guardia propter hoc donum superius comprehensum quod tu prelibatus Raimundus comes michi facis convenio tibi sine engan ut sim tibi fidelis de vita tua et de corpore tuo et de membris tuis que in corpore tuo se tenent sicut homo debet esse fidelis suo meliori domino et ero tibi adjutor et deffensor contra cunctos homines vel feminas sine engan de omni tuo honore quem hodie habes et in antea habueris ut ego nec ullus homo vel femina per me vel per meum consilium neque per meum ingenium vel per meum auxilium aliquid inde tibi vel tuis non tollam neque tollere faciam neque tollat vel tollant et dabo tibi et tuis potestatem de predicto castro de Guardia iratus aut paccatus per quantascumque vices michi demandaveris vel me monueris per te vel per nuncios tuos sive nuncium et non me vetabo videre vel monuere a te vel a tuis nunciis sive nuncio et in omnibus ero tibi fidelis sine engan et sine ullo malo ingenio. Iterum convenio tibi quod sim tuus solidus contra cunctos homines vel feminas sine engan et cum universis militibus predicti castri de Guardia et cum aliis quos per te habeo faciam tibi ostes et cavalcatas et curia sequimenta et placita quocienscumque mihi demandaveris. Actum est hoc III nonas julii anno XXII regni Ledoici junioris.
- Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bellog. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Nota:
ostes et cavalcatas et curia sequimenta: a veces escriben cortes y otras curia, ostes, hostes, cavalgadas, cabalgadas, seguimenta, etc …

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverter filius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiis que in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas cortes et placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.