Mostrando entradas con la etiqueta Montserrat. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Montserrat. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverter filius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiis que in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas cortes et placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.

LXXXIX, perg 301, 3 marzo 1156


LXXXIX
Perg. N°301. 3 mar. 1156.

Cunctis sit manifestum qualiter ego Berengarius de ipsa Guardia filius qui fui Revertarii vice-comitis libenti animo et bona voluntate vendo tibi domno Raimundo Berengarii
barchinonensium comiti
et tuis meum castrum de ipsa Guardia cum toto ipso monte Montis-serrati in quo hedificatum est et cum omnibus suis terminis et pertineciis et tenedonibus cultis et heremis cum montibus et planis garricis et silvis et rochas vieductibus et reductibus cum aquis et aquarum meatibus cum introitibus et exitibus suis et cum omnibus que ad jamdictum castrum pertinent vel quocumque modo pertinere debent sicut melius habeo vel habere debeo per vocem genitorum meorum et per alias quaslibet voces et unquam genitores mei melius habuere et tenuere sive habere debuere quibuscumque modis et vocibus. Sic eadem supranominata omnia integriter et que de termino ejusdem castri modo vel in antea inveniri poterint vendo tibi predicto Raimundo Berengarii barchinonensium comiti tuisque successoribus ac ut melius dici vel intelligi sive nominan potest ad tuum tuorumque salvamentum de meo meorumque jure et dominio in tuum tuorumque successorum trado dominium et potestatem ad tuum proprium plenissimum liberum et franchum alodium secure et libere ac quiete et in sana pace jure perpetuo omni tempore possidendum ad quicquid ibi vel exinde facere vel judicare volueris plenam et integram in Dei nomine habeas inde tu et tui libertatem et potestatem sine ullo meo meorumque retentu et sine ulla voce ibi vel a meis a me ullo modo retenta et sine vinculo ullius hominis vel femine et absque ullius contrarietatis obstaculo. Accipio namque a te prelibato Raimundo comite pro hac vendicione CCC morabetinos bonos ajadinos in auro sine engan et cavallum unum et mulum unum et de isto precio nichil apud te remansit. Et est manifestum si quis hanc venditionem violare vel infringere temptaverit nil valeat sed supradicta in duplo componam sive componat et insuper hec venditio omni tempore maneat firma. Acta est III idus marcii anno XX regni Ledovici junioris annus Dominice incarnacionis millesimus CLVl. Et fuit facta hoc venditio in presencia Guillelmi barchinonensis episcopi et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castro-vetulo. Raimundo de Podio-alto. Bernardi de Bello-loco et Mironis de Luciano et Raimundi de Castelleto et Bernardi Marcucii et Petri Arnalli vicarii atque Petri Arberti. - Sig+num Berengarii de Guardia. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. (Sigue una firma árabe que dice Berenguer ben Reverter o sea Berenguer hijo de Reverter) qui hec laudo et firmo firmarique rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis opiscopi. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Bernardi de Bello-Ioco. Sig+num Mironis de Luciano. Sig+num Raimundi de Castelleto. Sig+num Petri Arberti. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.

Nota: ipsa Guardia: sa Guardia, Guardia.Montis-serrati: Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.
aquis, de aqua: aguas.