Mostrando entradas con la etiqueta Raimundus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Raimundus. Mostrar todas las entradas

sábado, 24 de diciembre de 2022

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080)

XXXVI. 

Convenientia inter Episcopos Aragonensem et Rotensem an. MLXXX. (1080) (Vid. pág. 145). 

Ex arch. eccl. Rotensis, et ex autentico et coaevo translato in eccl. Illerd. (Lérida) 

In nomine sanctae Trinitatis. Hoc est testamentum pacti quod fecimus nos Episcopi, scilicet, ego Garsias, Aragonensis Episcopus, et ego Raimundus, Rotensis ecclesiae Episcopus. Orta namque contencio fuerat inter nos de antiquis terminis nostri episcopatus, quia olim, Christiana religione expulsa ex nostra patria, invadente impia Ismaelitarum gente Ispaniam, destructis Sedibus, captivata patria, fuerant nobis longa oblivione incogniti. Venientes itaque ante praesentiam excellentissimi ac piissimi Principis nostri Sancii facta ad invicem concordia constituimus causam iudicio eius. At ille divina inspirante clemencia statuit nobis certos finium limites per quos omnis occasio altercationis possit ammoveri et a nobis et a successoribus nostris. Itaque in Suprarbiensi (Sobrarbe) regione constituit terminos, ut sicut surgit illa serra quae vocatur Arvi (super Arvi o Arbi), habens ex septentrionali latere oppida quae vocantur Elson et Avinzanla, et protenditur in orientem contra castrum quod vocatur Civitas, pertingens usque ad fluvium qui dicitur Cincha (río Cinca): omnis haec regio Suprarbiensis ex supradicta parte septentrionalis lateris usque ad Pirineos montes, sicuti dividit supra dictus fluvius Cincha decurrens a Pirineo, sit juris Aragonensis episcopatus. Villa vero quae dicitur Belsa sita inter duos ramos fluminis ad radices eiusdem montis Pirinei totaque provincia ultra praedictum fluvium ad orientalem plagam, sit juris Rotensis ecclesiae. Iterumque constituit ut si miserante Deo fuerit gens Ismaelitarum a nostris finibus expulsa, sicuti ipso largiente in proximo futurum esse credimus et speramus, omnis regio Barbutana, sicuti descenditur ex supra scripta serra Arvi, habens ex meridiano latere castra quae vocantur Nabal (Naval) et Salinas et Alchezar (Alquézaral qsar) et alia quamplura usque ad rivum qui dicitur Alcanadre, simili modo sit juris ecclesiae Rotensis (a). Castrum vero quod dicitur Situli, et villa quae vocatur Biarag simulque omnis regio quae est infra supra scriptum rivum, sit juris ecclesiae Oscensis urbis. Hoc igitur decretum omni tempore ab omnibus Episcopis qui nobis loco et ordine successerint, volumus firmum illibatumque servare, ut pax et concordia sit inter eos, ut nulli deinceps pro supra dictis terminis litigandi occasio oriatur. Facta confirmationis pagina III. idus decembris, anno ab Incarnatione Domini LXXX. era vero C. XVIII. post M. in monasterio Sancti Johannis Babtistae de Penna, (San Juan Bautista de la Peña) anno XVIII. regni supra dicti Principis, (rey Sancii, Sancio, Sancho) consistente Abbate Sancio in eodem monasterio Sancti Johannis, Grimaldus vero Abbas in monasterio Sancti Victoriani, Sancius Galindez, (de Galindo, Sancho Galíndez) Comes in Boltangna (b: In Cartorali Bolutania) (conde en Boltaña) et in Atares (Atarés) et in Sosi (Sos), Centullus Bigorrensis Comes (Céntulo de Bigorra) in Penna et in AraSancius Ranimiriz, (Sancho Ramírezfrater Regis in Benavarre et in Fontova, Guillermus Servi Dei in Capella. = Ego Sancius gratias Deo Rex Pampilonensis et Aragonensis hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = Signum + Sancii Regis. = Ego Petrus, Sancii Regis filius hanc definitionem laudo et proprio signo corroboro. = + (Firma en árabe) +. = Ego Sancius Porcho jussione Domini mei Regis hanc cartam scripsi et isto signo + feci. 

(a) In Cartorali eccl. Roten., núm. 24. sic: Sit juris ecclesiae Barbutanae urbis quae debet esse episcopalis Sedes loco antiquae urbis Hictosae, quia in suburbio eius est fundata pro ea. Castrum vero, etc. Haec verba desunt in transl. eccl. Illerd.

https://es.wikipedia.org/wiki/Pedro_I_de_Arag%C3%B3n (Petrus, Sancii Regis filius; Pedro I, hijo de Sancho I, Sancho Ramírez)

jueves, 19 de diciembre de 2019

XVI, perg 50, 11 oct 1135


XVI.

Perg. N° 50. 11 oct. 1135.

Hec est convenientia que est facta inter dompnum Raimundum comitem barchinonensem et Guillelmum Sancti Martini. Concedit namque et laudat jamdictus comes Raimundus prelibato Guillelmo dompnam Beatricem in uxorem et donat ei ipsum honorem de Montcada sicut resonat in convenientiis et sacramentalibus scriptis et firmatis inter ipsam Beatricem et Guillelmum Raimundum Dapiferum. Propter hoc quoque donum superius comprehensum convenio ego prephatus Guillelmus tibi Raimundo comiti quod sim tuus fidelis homo et solidus contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan sicut homo debet esse sui melioris senioris et faciam tibi ostes et cavalcadas cortes et placita et seguimenta. Et quod adjuvem te habere et tenere defendere et guerrejare omnem tuum honorem quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris contra omnes homines et feminas per fidem sine engan. Convenio iterum ego prescriptus Guillelmus tibi domino meo Raimundo comiti barchinonensi quod de meo honore quem habeo in Vallensi scilicet de Montbui et de Mont-tornes (en dos páginas, con guión) non exiat tibi vel tuis modo vel deinceps ullum malum vel aliquod dampnum per me vel per meos meo ingenio vel consilio sive assensu. Si autem quod absit ullum malum vel dampnum inde tibi exierit ego redirigam tibi illud ad laudamentum tuum et proborum hominum tue curie infra XXX dies quibus a te amonitus fuero. Insuper ego prephatus comes Raimundus convenio tibi jamdicto Guillelmo quod sim tibi adjutor et defensor ad tenendum et habendum contra omnes homines et feminas omnem prenominatum honorem. Et si quis hoc disrumpere temptaverit nichil proficiat sed duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Quod est actum V idus octobris anno XXVIII regni Ledovici regis. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Sancti Martini qui hanc convenientiam feci laudavi firmavi firmarique rogavi. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsi dampnatis litteris in linea VIllI et Xlll.