domingo, 22 de diciembre de 2019

VIII, perg 41, 11 enero 1134

VIII
Perg. N°41. 11 ene. 1134.

Sacramentale de Guillem Raimundi de Berga quod fecit nobili Raimundo comiti Barchinone filio dicti Raimundi comitis super castris Peguera scilicet et Figols Vallemagna et de Torredela ac de ipsa domo de Bergua. - Juro ego Guillelmus Raimundi de Bergua qui fui filius Sicardis femine quod de ista hora in antea fidelis ero tibi Raimundo comiti barchinonensi filio Dulcie comitisse sine fraude et malo ingenio et sine ulla decepcione et sine engan per directam fidem. Et de ista hora in antea non dezebre te prefatum comitem de tua vita nec tuis membris que in corpore tuo se tenent neque de totis comitatibus tuis vel comitatu neque de tuis castris aut castellis rochis 
puis condirectis vel heremis terram et honorem alodiis vel feuvis que hodie habes et habere debes et in antea adquisieris. Nominatim ergo tibi juro ipsum castellum de Peguera et Figols et de Valmagna et de Torredela et ipsum domum de Bergua et omnes fortedas que in eo vel in eis sunt modo vel in antea erunt quod de predictis omnibus rem tibi no tolre ni ten tolre ne ten enganare ne ten dezebre ni to vedare ne ten vedare ni to contendre ni ten contendre nec ego Guillelmus Raimundi nec homo nec homines 
femina vel femine per meum consilium nec per meum ingenium. Et si homo est aut homines femina vel femine qui tibi tollat aut tollant vetet vel vetent predicta omnia aut 
aliquid de predictis omnibus ego predictus Guillelmus finem nec societatem nec amicitiam de illa hora et deinceps nec habebo ad ullum bonum de eis nec ad ullum tuum dampnum. Et adjutor te sere a tener et ad aver et a defendre contra totç homines vel feminas sine tuo engan semper et de ipso adjutorio not enganare ne comonir no men vedare per quantes veguades men recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Et de omnibus predictis fortedis et castellis sicut modo sunt aut in antea 
erunt ego prephatus Guillelmus potestatem deliberam tibi et tuis quos volueris vel jusseris dabo sine tuo engan tam cum forfactura quam sine forfactura per quantas vegades 
me recherras o men comoniras per te ipsum vel per tuos missos vel missum. Similiter tibi juro omnes ecclesias et eis omnia pertinentia sicut scriptum est inter me et te et omnia 
scumaria et diffinitiones et amissiones quas tibi habeo factas ut ab hac hora et deinceps eas tibi non querelem nec ullus per me vivens nec meo assensu vel voluntate neque 
tuis cui vel quibus ea vel de eis dabis nisi quantum cum tua mercede de eis adquirere tecum possim tuo gradiente animo sine ulla forcia. Societatem non aure nec amicitiam 
non aure ne tenre cum tuis inimicis aut inimico inimicas vel inimica infidelibus vel infidele ad ullum tuum dampnum me sciente. Justitiam neque directum not vedare nit contendre de me ipso nec de ullis meis. Tuum consilium aut consilia no descubrire ad ullum tuum dampnum me sciente. Seniorem nec seniores no fare ni tenre ni affidare sine tuo solvimento et quem vel quos volueris sicut superius scriptum est de te predicto comite si o tenre et o atenre post te ad tuum filium vel filiam sive ad ipsum vel ad ipsam cui vel quibus dabis vel dimiseris honorem Berguitani sive de sacramentis quam de omnibus rebus predictis et hoc faciam infra primos LX dies quibus mortuus fueris et hoc ego sciero sine mala contentione et sine alio lucro. Et ut quod superius scriptum est totum tibi et tuis 
teneam et attendam sine tuo vel eorum engan mitto tibi et tuis post te omne fevum vel alodium quod habeo vel habere debeo in pignus in omne honore tuo sine tuo vel eorum engan. Quod si non fecero et ita non attendero sicut scriptum est incurrat predictum pignus in potestate tua et eorum ad faciendum quod volueris libera mente. Sicut superius scriptum est et melius dici vel cogitari potest ad tuum bonum et tuorum si o tenre et o atendre ego prephatus Guillelmus et tuis predictis de ista hora et deinceps excepto quantum tu me absolveris vel absolverint tuo vel eorum gradiente animo sine ulla forcia per Deum et hec sancta sanctorum. Quod est actum III idus januarii in Ausona apud sedem Sancti Petri in presentia subscriptorum et aliorum multorum nobilium virorum anno XXVII regni Ledovici regis. Sig+num Guillelmi Raimundi de Bergua qui hoc propria manu juravit et suo puncto firmavit. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Arnalli Berengarii de Anglarola. Sig+num Berengarii de Queralto. Sig+num Guillelmi de Puigalto. Sig+num Bernardi de Bello Loco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die prefato. Sig+num Petri Marchesii notarii. Sig+num Bernardi de Cadireta notarii. Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit VI kalendas septembris anno Domini MCCLX° tercio.
- Sacramentale quod fecit Petrus de Berga inclito ac venerabili Ildefonsi regi Aragonum comiti Barchinone super castris scilicet de Peguera et de Figols et de domo de Bergua et de Vallemagna. - Juro ego Petrus de Berga filius Sibilie femine tibi domino meo Ildefonso regi Aragonum comiti Barchinone et marchioni Provincie filio Petronille regine quod ab hac hora in antea ero tibi fidelis de tua vita et de corpore tuo et de omnibus membris tuis qui in corpore tuo se tenent et de toto honore tuo quem nunc habes vel in antea habueris et nominatim juro tibi ipsum castrum de Peguera et de Figols et domum et fortitudinem de Berga et castellum de Vallemagna et omnes fortitudines que ibi sunt vel in terminis suis vel in antea ibi erunt quod non tollam tibi nec aliquis mea arte vel ingenio vel consilio aliquid ex his vel aliqua non auferet tibi. Et si aliquis homo aliquid inde abstulerit vel aliqua cum illo vel cum illa nullam pacem vel amicitiam habebo nisi propter illa recuperenda: et quando habuero recuperatum vel recuperata tenebo ad tuam tuorumque utilitatem et fidelitatem et dabo inde tibi potestatem iratus et paccatus cum forisfactura et sine forifactura quotienscumque per te vel per nuntium tuum vel per nuntios tuos inde fuero conmonitus et de tuo vel tuorum conmonimento non vetabo me videri vel conmoneri ulla arte vel ingenio. Et predicta castra cum suis terminis adjuvabo tibi tenere et deffendere et tenebo pacem per te et faciam guerram per te cui tu mihi mandaveris quotienscumque per te vel per nuntium tuum michi mandaveris nec justitiam nec directum tuum non auferam tibi ubicumque scire potero per me vel per homines meos set omnia jura tua utique me sciente tibi conservabo sine omni fraude et ingenio. Hec omnia sicut superius scripta sunt attendam ego Petrus de Bergua tibi domino meo Ildefonso regi jamdicto et succesoribus tuis vel cui dimiseris in tuo testamento vel dictis sine omni fraude et dolo si Deus me adjuvet et hec sancta. Sig+num Petri Marchesii notarii. Sig+num Bernardi de Cadireta notarii. Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui pro teste subscribo. Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hoc translatum transcribi fecit fideliter et clausit cum litteris appositis inlinea prima VI kalendas septembris anno Domini MCCLX tercio. (1260 !)