martes, 17 de marzo de 2020

XXI. Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

XXI. 

Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

In nomine domini nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem. Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et nullatenus dubitent quoniam dominus
lldefonsus rex Aragone filius Raimundi Berengarii christianissimi comitis Barchinonensis viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua expedienda a populo Cesaraugustano: populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut clerici conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam regi persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec decursum est et deventum quod pignora clericorum exericorum et familie a laicis fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis Petrus Cesaraugustanus episcopus interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus Blasco Romeu post regem dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato epicopo clero et populo ut se ponerent in manu dicti Blasco Romeu pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc articulum mandavit dominus Blascho Romeo utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto processum est ad causam. Dominus episcopus allegabat libertatem clerici a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet comuni decreto domini pape Alexandri speciali donacione inclite recordacionis regis Ranimiri et speciali dono suprascripti regis Ildefonsi: et hec duo donativa ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur: asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito consilio cum venerabili
Johanne Tirasonensi episcopo Bernardo Cesaraugustano archiepiscopo et magistro Renaldo Pampilonensi archiepiscopo et Eximeno Romeu domnus Blascho ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per vigorem judicii mandavit quod si forte mulier aliqua conversetur cum clerico et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter hanc conversacionem vel cohabitacionem a vicinitate facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per sentenciam quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales mulieres sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero clericus aliquam receperit mulierem ut serviat in domo sua non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi mulier vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia clericorum. Tercio loco judicavit quod si ecclesia aliquem laicum in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino Blascho quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set distulit donec locatur cum domino rege et hoc fecit propter ....am et donacionem quam dominus rex fecit prenominato episcopo et cesaraugustane ecclesie et clericis tocius episcopatus cesaraugustani. Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi. Hoc judicium fuit datum a Blascho Romeu apud Cesaraugustam in palacio sepedicti episcopi Cesaraugustani mense decembris era MCCXVIII. Et habuit secum in judicio Johannem Tirasoncnsera episcopum B. Cesaraugustanum archiepiscopum magistrum Renaldum Pampilone archiepiscopum et Eximen Romeu (o Romeo). - Ego magister R. Pampilone archiepiscopus laudo et confirmo et hoc + signum facio.

xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera