sábado, 30 de mayo de 2020

LXVII. Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.


LXVII.
Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.

Nos Jacobus etc. Volentes vos probos homines ac universitatem ville nostre
Campi-rotundi (Campredó) illis graciarum favoribus prosequi per quas tocius reipulice status ejusdem ville reformetur in melius et singulorum utilitas procuretur: eligendi assumendi ac statuendi annis singulis vel alias prout vobis videbitur tres vel IIII proceres in juratos vel consules qui videant ordinent atque cognoscant in et super lanis et pannis que inibi fiant et alias gerant et administrent ipsius ville negocia et omnia alia statuant ordinent mandent et faciant que ad vestrum servicium bonum statum pacis atque justicie ac universitatis ipsius et singulorum ejusdem augmentum et comodum cedere dinoscantur queque per alios juratos et consules sunt fieri assueta jurediccione tamen et juribus nostris quibus propter hoc derogari vel detrahi non intendimus salvis in omnibus et servatis plenam auctoritate presencium vobis concedimus facultatem: mandantes per presentem cartam nostram inclito Alfonso karisimo primogenito et generali procuratori nostro nec non vicariis bajulis ac universis aliis et singulis officialibus nostris quod presentem graciam et concessionem nostram firmam habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari. in cujus rei testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data Dertuse VII idus november anno Domini MCCCXX primo.