sábado, 23 de mayo de 2020

XL. Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.


XL.
Cart. del monasterio de S.Cucufate del Vallés. fol. III. 23 may. 1208.

In Christi nomine sit notum cunctis quod nos
Petrus Dei gratia rex Aragonis et comes Barchinone attendentes quod omnia loca religiosa diligere et ampliare tenemur multipliciter et fovere idcirco ob remedium anime nostre et parentum nostrorum precibus et intuitu dilecti nostri Berengarii venerabilis abbatis monasterii sancti Cucuphatis (monasterio de Sant Cugat) et conventus ejusdem loci ibidem Deo servientis recipimus sub nostra speciali proteccione firma custodia securoque ducatu omnes populatores tocius honoris quem idem monasterium habet in aliquibus locis a flumine Lubricati (Llobregat) usque Terracheam tam illos qui ibi jam sunt populati quam illos qui ibi venerint populare undecumque fuerint ita quod ubique per totam terram et dominationem nostram et omnium amicorum nostrorum tam in mari quam in terra quam in aqua dulci sint salvi et securi et ab omni dampno et gravamine et disturbio immunes et penitus alieni cum omnibus bonis suis habitis et habendis. Statuimus etiam firmiter et mandamus quod omnes predicti populatores presentes et futuri et omnes succesores eorum sint semper in honoribus et populacionibus sancti Cucuphatis a flumine Lubricati usque Terracheam populati ad honorem et servitium Dei et ejusdem gloriose Genitricis semper Virginis Marie et omnium sanctorum et prefati monasterii et abbatis et conventus presentis et futuri ad modum et forum et formam et consuetudinem populatorum nostrorum de Villafranchade Pinnatensi et eos ibi et ubique volumus perpetua securitate gaudere: tali siquidem modo quod si quis de ipsis populatoribus vel eorum aliquo querimoniam aliquam proposuerit ipsi teneantur ei respondere in jure sicut facerent populatores nostri de Villafrancha juxta modum et forum et formam et consuetudinem Villefranche sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis. Nullus ergo de gracia nostra confidens audeat pretaxatos populatores presentes vel futuros aggravare vel perturbare ullo modo in personis vel rebus dummodo ut predictum est parati sint respondere in jure cuilibet conquerenti nec eos aliquis vel res eorum alicubi pignerare (pignorare) marchare impedire vel detinere attemptet nisi per se principales debitores aut pro aliis fidejussores fuerint manifesti. Mandamus igitur precipientes firmiter et districte omnibus bajulis et vicariis et aliis universis et singulis hominibus nostris presentibus et futuris quod omnes populaciones sancti Cucuphatis que facte sunt vel fient in honoribus suis a flumine Lubricati usque Terracheam in aliquo loco in monte sive in plano et omnes populatores earundem presentes et futuros et eorum successores cum bonis suis manuteneant tamquam ea que nostra propria sunt fideliter et defendant et a nullo aggravari permittant omnia jura eorum salva eis et illesa ac illibata servantes et quod hanc cartam nostram et omnia que in ea continentur teneant firmiter et observent et ab omnibus et singulis faciant inviolabiliter observari. Quicumque autem contra hanc cartam a regia liberalitate concessam venire in aliquo attemptaverit iram et indignationem nostram se noverit perpetuo incursurum et insuper dampno et gravamine illatis prius in duplo plenarie restitutis pena mille morabatinorum pro solo ausu et contemptu nostro a nobis sine aliquo remedio feriendum. Data Barchinone X kalendas junii anno dominice incarnationis MCC nono per manum Ferrarii notarii nostri et mandato nostro et ipsius scripta a Bonanato. - Sig+num Petri Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone. - Guillelmus ausonensis episcopus +. - Testes hujus rei sunt Poncius Hugonis comes Sanccius Guillelmus de Cardona R. Gaucerandi Bernardi Amelii Atto Orela Ferrandus Zappata Martinus de Narbaiz Guillelmus de Caneto a. de Fuxano Guillelmus Umberti Bernardus de Rocaforti Hugo de Turrerubea G. Raimundi de Montecatano senescalcus Bernardus de Peramola et alii quamplures.
- Sig+num
Bonanati qui mandato domini regis et Ferrarii notarii sui hoc scripsit cum litteris suprapositis in linea octava ubi dicitur sub examine tamen abbatis et monasterii sancti Cucuphatis loco die et anno prefixis.