Reverendo in Christo patri Domo
Majori magne domus Cartusiensis.
Reverende in Christo
pater. Integerrime domine gravis jamdiu ut verissime informatur
controversia vertebatur inter egregium comitem de Pratis et
honorabilem religiosum dominum Michaelem de Ruesda domus Scale
Dei Cartusiensis ordinis Terraconensis diocesis vero
suscepta occasione belli quam in hiis Cathalonie regionibus
viget dictus comes procuravit et fecit expelli ipsum priorem a
prioratu et domo prefatis simul cum domino Petro Guasch conrerio ut
facilius jura jurisdiccionem et redditus hujusmodi sibi usurpare
possit neminis contradicente. Nam remotis istis duobus dominis priore
et conrerio nullus monachorum est in dicta domo qui sciat nec ausus
sit illius pertinencias defendere et procurare unde spectatur
subvercio illius domus in brevi nisi R. vestra provideat quod
prenominati prihor el conrerius in suis permaneant oficiis super hiis
complusi monachi ipsius domus scripsisse dicitur et misisse nuncium
ad R. vestram quod revocet predictos et alios illorum loco ponat quam
per violenciam fieri obtinet dictus comes que cum ita sunt placeat
circunspeccioni vestre hec omnia considerare pro benificio et
utilitate prefate domus et eodem domus priorem et conventum taliter
habere comendatos pro suis virtutibus ut etiam si suis oficiis
absolvi petant nullatenus admitere velit R. vestra sed pocius eos
confirmare dignetur si cupit eam domum restaurare ab minenti ruyna in
qua posita est. Et conservet altissimus Reverenciam vestram ad vota.
Scriptum Barchinone quinto dessimo die octobris anni
millessimi quadringentessimi sexagessimi tercii. - M. de
Montsuar decanus Ilerdensis.
- Deputati Generalis et
cetera.
Domini deputati et cetera.
https://es.wikipedia.org/wiki/Cartuja_de_Escaladei