Mostrando entradas con la etiqueta Tarrege. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Tarrege. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXV. Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185. - Villagrasa

XXV. 

Reg. núm. 2, fól. 53. Abril 1185.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod ego
lldefonsus Dei gratia rex Aragonis comes Barchinone et marchio Provincie dono et concedo vobis omnibus apopulatoribus qui modo estis apopulati in Villagrasa mea nova populatione et qui estis venturi ad populandum et manendum omnes bonas consuetudines et franchitates ideo ut bene ibi vos apopuletis et melioretis cotidie illam populationem. Et dono et concedo nobis vestras domos et ortos et farragenales sicut jam vobis dividimus videlicet ut unusquisque habeat domos de quatuor astis in amplitudine et de octo in longitudine similiter et sic fiat de ortis: et unusquisque ex vobis dabit michi pro domibus et farragenale et pro orto VI denarios pro censu omni tempore in festo natale. Et dono vobis aquam de illo rego ad capiendum et ad omnes vestros usus duobus diebus et duobus noctibus in septimana videlicet in die mercurii et in die sabbati. Etiam et si vobis necesse fuerint et sine meo dampno facere poteritis accipiatis eam aliis diebus omnibus cum opus habueritis: et dono vobis illam aquam de Exarechavins (suena como el río Tastavins) per omnes dies que aqua venit de Verduno. Et dono vobis imperpetuum quod in tota terra mea non donetis leudam vel usaticum. Et dono vobis mercatum in die jovis et firam ad Omnium Sanctorum octo dies ante et octo dies post festum: et dono vobis quod sit salvus et securus omnis homo qui venerit ad illum mercatum et firam cum omnibus rebus suis in eundo et redeundo et quod possitis emere et accipere in pignora omnes honores quos poteritis habere per rationem. Et dono vobis quod non mittam super vos cavallarium castlanum neque vicarium et non dabo vobis alium dominum nisi me et meos successores. Dono etiam vobis pascua et vias et lignaria et petrarias et herbam et totum percaticum sicut melius habent homines Cervarie et Tarrege. Et dono vobis quod non mittam super vos bajulum de Tarrega: et dono et concedo vobis confrariam inter vos habendam sicut convenire poteritis inter vos ipsos: et dimito vobis exurchias et intestationes et cucucias nisi ille qui captus fuerit in cucucia quod currat per villam. Et ullus non sit ibi districtus per furnum neque per molendinum: et si quis miles vel alius facit vobis injuriam possitis illum pignorare: et ullus non possit hedificare in illa carreria majore illius ville: et omnis homo qui sit manens illius ville et habeat ibi hereditatem non donet firmanciam nisi per quinque solidos. Et ego accepi vos et omnes vestras res in omni loco in mea speciali protectione et defensione: et dono et concedo vobis quod de istis X annis non ambuletis in ost neque in cavalcatam nisi tantum ad vestras juntas. Et mando omnibus vicariis et bajulis tocius terre mee quod vos et res vestras tamquam meas proprias manuteneant et defendant: et dono vobis et concedo quod possitis domos et res vestras dare vel vendere vel alienare quandocumque volueritis vestris consimilibus salvo meo jure. Et volo et mando quod ubicumque vos potueritis adcrescere et meliorare faciatis salva mea fidelitate et jure ut supradictum est. Et si quis homo contra hanc cartam ausus fuerit venire in aliquo sola causa evasionis daret michi mille solidos preter illati dampni restaurationem. Preterea renuncio ego rex ibi furnos et molendinos et justicias et leudas et firmamenta et non habeatis ibi alium dominum nisi me et meos successores. - Facta carta apud Ilerdam mense aprili anni Domini MCLXXXV. - Signum + Ildefonsi Dei gratia regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - + Berengarius Dei gratia Terrachonensis archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Angularia. - Sig+num Raimundi Petri. - Sig+num Petri Balbi. - Sig+num Orto de Isla (De Illa, Dilla, D´Illa). + Ego Bertrandus hanc cartam scripsi et suprascripsi in linea V et hoc precepto Guillelmi de Bassia regis notarii et feci hoc signum + Virgilius.