Mostrando entradas con la etiqueta Terrachona. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Terrachona. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XIX. Perg.n. 367.Alfonso.I.Dic.1178.


XIX.
Perg.n. 367.Alfonso.I.Dic.1178.

Hoc est translatum fideliter factum III nonas aprilis incarnati Verbi anno
M°CC°XL octavo ab instrumento per alfabetum diviso quod sic habetur.
- Hec est conveniencia facta inter dominum
Ildefonsum ilustrem regem Aragonis comitem Barchinone et marchionem Provincie et Petrum de Besora. Donat ei namque dominus rex castrum de Velosel cum omnibus terminis suis et donat et concedit ei medietatem decimi et omnium reddituum ejusdem castri et terminorum videlicet de expletis et eximentis quibuscumque et chestis exorchiis cuenciis homicidiis latrociniis adempramentis censibus et de omnibus quibuscumque rebus que ad usum et servitium hominis pertineant que dici possint vel excogitari modo et in antea: aliam autem medietatem de hiis omnibus retinet sibi rex per omnia loca. Item donat ei ut faciat unum fornum in predicto castro et villa et quod habeat cum in suo dominio ad faciendum inde omnes suas voluntates et quod neque rex neque alius aliquis possit facere furnum in ipso castro set neque in terminis ejus umquam. Item donat ei tres pariliatas alodii quas ipse Petrus sibi eligat ubicumque ibi magis voluerit et habeat per suum franchum alodium: ipse etiam rex retinet sibi tres pariliatas in dominio in obtimo loco. Stabilimenta eciam omnia donat eidem Petro et quod inde exierit dividat bajulus Petri et donet inde medietatem fideliter bajulo regis. Donat ei item stachamenta et firmamenta ita quod bajulus Petri ea accipiat per totum predictum castrum et per terminos ejus presente bajulo regis et bajulus ejusdem Petri et bajulus regis placitent insimul et ambo per bonam fidem faciant inde placitum et uterque illorum accipiat suam medietatem. Hec autem omnia donat ad fevum dominus rex predicto Petro et filiis ejus de legitimo conjugio natis exceptis dictis pariliatis tribus et furno quod in proprium alodium ei concedit et quod sit inde suus solidus sicut homo de suo meliori seniore et donet inde ei potestatem iratus et paccatus quociescumque per se vel per nuncios suos eam demandaverit: quod et si predictum Petrum mori contingeret sine infante legitimo revertantur predicta omnia in solidum domino regi et suis excepta medietate dominicaturarum supradictarum et earum etiam que in antea ibi predictus Petrus habuerit de qua medietate liceat ei facere omnes suas voluntates sine alicujus obstaculo. Item dimitit rex eidem Petro in vita sua cavalchatas host placita et seguimenta que ei habet facere per supradictum fevum: post obitum autem ejusdem Petri faciant hoc filii ejus cum omni sua posteritate. Item si quid de supradicto decimo Ilerdensis ecclesia vel alius aliquis homo suo jure vel alia qualibet ratione aut ocasione consequeretur partem sui decimi que contingeret eundem Petrum reciperet et accipiat in eternum in dominio regis nisi rex salvam et securam poterit eidem Petro partem suam facere. Habet autem terminos et afrontaciones castrum de Velosel sicut dividit cum Albio et ex alia parte cum Valle-Clara et vadit in collum de Lena et dividit cum termino de Servoles. Sicut hec omnia suprascripta sunt sic dominus rex donat laudat et concedit eidem Petro et filiis ejus: et Petrus difinit et remittit in proprium debitum quod ei debebat rex usque ad DCCC morabetinos quos ei debebat et difinit etiam regi et omni persone domum de Hila quam demandabat per convenienciam per supradictum debitum. Inter cetera recipit dominus rex predictum Petrum cum omnibus rebus suis ubique in sua speciali manutencione et quod non tornet eum de avere vel de honore in retro in suis justis causis neque alicui hoc facere permitatur sed pro posse defendat eum cum omnibus honoribus suis et rebus ubique: et de hoc accipit eciam eum dominus rex in sua legalitate et Dei fide contra cunctos homines et feminas (ferminas) sicut suum militem et hominem proprium quem cum nullo habet dividere. Actum est hoc in Terrachona mense decembris anno Domini MCLXXVIII. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone et marchionis Provincie. - Signum + Raimundi Berengarii comitis Provincie. - Signum + domine Sancie regine Aragonis comitise Barchinone et marchisie Provincie. - Signum + Dalmacii de Biert. - Signum + Arnalli de Vilamulorum - Berengarius dicte Terrachone Ecclesie archiepiscopus. - + Mironis judicis. - Signum + Geraldi de Jorba. - Signum + Guillelmi de Cervaria. - Signum + Raimundi de Cervaria. - Signum + Guillelmi junioris de Cervaria. - Ego Guillelmus de Bassa scripsi hanc cartam mandato domini regis et feci hoc sig+num - Sig+num Berengarii de Sancto Felice notarii publici ilerdensis qui hoc translatum scripsit cum supraposito in lineis XXIIII ubi dicitur sicut dividit et in XXXV ubi dicitur Sig+num Dalmacii de Biert.