Mostrando entradas con la etiqueta Tortuosam. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Tortuosam. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIV, 10


CXLIV
Núm. 10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatoris antequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulas videlicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteram et de Ibero usque ad Almariam non obsidebimus aliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrum et ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duas partes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercitu apud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventione habita inter nos et comitem quod civitatum atque locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comite ceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partes comes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus: et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas partes amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comes suas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunia neque de ulla diminucione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticum neque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta conveniencia possit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitu fuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.

viernes, 20 de diciembre de 2019

XXII, perg 73, 28 diciembre 1136


XXII
Perg. N° 73. 28 dic. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de Montepessulano. Donat namque jamdictus comes Raimundus prephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et feminas. Quando vero .... io ipsa civitas Tortu .... testatem christianorum deve ... habeat eam predictus Guillelmus et projenies ejus .... psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius scriptum est et tunc fac ... tates suas et servic .... mo ejus solidus et adju .... tra omnes homines ... aganos et christian ... teneat pacem pro ... aciat guerram quandocumque prepha .... es ei mandaverit. Hactum .... hoc V kalendas januarii anno Dominice incarnationis CXXXVl post millesimum. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea VIa que dicunt projenies ejus.

Montepessulano: Montpellier.
Tortuosam : Tolosa - Toulouse ? Dertusa : Tortosa.