CLIV
Núm. 22.
Raimundo Dei gratia prudentissimo et honorabili comiti Barcinonie principi et marchioni Aragone consules Pise cum dilectione salutem. Scripsimus vobis jam multotiens qualiter in amicitias fuimus cum patre vestro bone memorie et quam nobis karissima fuit dum ipse viveret quomodo vel qualiter vestram volumus et desideramus honorifice retinere. In quibus sciatis nos equidem firmiter existere nec umquam cessare ac discedere velle. Ideo rogamus vos obnixe ut quicquid honoris pater vester inclitus egregie memorie civitati nostre juvit acquirere ita juvetis nos id ipsum retinere quod inde non possimus pati aliquam capitis diminutionem. Patet evidenter vestre quidem sagacie Valentiam a vestro patre retentam fuisse nunc autem a sarracenis possessam quam siquis extraneus vellet opprimere vestra ut credimus non pateretur nobilitas. Item ut noscitis vestro cum patre nos Maioricam cepimus que licet a sarracenis incolitur sub vestri tamen nostrique tutela remansit que si quam sub nostri solatio pateretur injuriam non illorum quidem sed nostrorum esset infamia. Unde si januenses uti didicimus prefate civitati vel Evise atque Minorice quicquam injurie inferre temptaverint ut vestra nobilitas in hoc sibi nec faveat sed in quibus prevalet obsistere studeat rogamus pernimium. Nos quidem eisdem litteris frequenter ac propio ore illud idem jam proibuimus quod sine nostrorum eorumque sanguinis effusione nequaquam fieri potest. De injuria quam vestris a nostris quidem dixistis illatam respondimus vobis sufficienter: unde iterato scribimus exellentie vestre ut in veritate sciatis nos quicquid potuimus ut inde recuperasse. Illi quidem qui rediere testati sunt se cum justitia et pro illata sibi injuria id quod fecerant fecisse. Tamen quodcumque potuimus ut dictum est fecimus cum magno amore. Mittite igitur quando vobis placet pro eo quod inde jam recuperatum est: redeuntibus enim illis qui noxe interfuere parati erimus eos decenter recipere et ab eis omnia in integrum que injuste acta sunt viriliter extorquere et patientibus nutu vestro nichilonimus reddere amore karissimo.
Nota: Evise: Ibiza.Karissimo, carissimo, caro: querido.