Mostrando entradas con la etiqueta Vidyano de Zarafegera. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Vidyano de Zarafegera. Mostrar todas las entradas

martes, 17 de marzo de 2020

XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 

Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod ego
Ildefonsus Dei gracia rex Aragonensis comes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita voluntate confirmo dono et concedo vobis Berengario de Villafrancha Petro de Villafrancha Dalmacio de Cayneles et Vidyano de Zarafegera villam que dicitur Villafrancha sitam in Penitensi (Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés) cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas duodecim modiatas que sunt in circuito ville ad vestrum alodium proprium perpetuo possidendum sicut hodie habetis et tenetis et sicut melius patres vestri condam habuerunt et tenuerunt ex donacione domini comitis felicis memorie mei videlicet genitoris. Item concedo vobis et laudo omnia stachamenta ejusdem ville tam in villa quam in merchato quam eciam in fira: ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et posueritis juret corporaliter bajulo meo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter donet terciam partem de proventibus et exitibus justiciarum et estachamentorum bajulo meo. Alias autem duas partes vobis concedo. Sic igitur bajulus meus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis duas partes in omnibus stabilimentis tam in tota villa quam in merchato quam in ipsa fira retenta quoque michi tercia parte alia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus et fire et mercati medietatem vobis similiter alia medietate concessa salvo inquam per totum quod supradictum est de stabilimentis. In omnibus vero leudis aliisque exitibus mercati et fire michi duas partes retineo vos autem terciam partem habeatis salva quidem per totum quartam partem mercati Barchinonensis ecclesie et episcopi servato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas habeatis botycas in illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis autem butiges omnibus retineo michi medietatem aliamque medietatem hominibus ejusdem ville ut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam censibus honoris qui fuit Bertrandi de Castelleto qui et nunc apopulatus est ad villam retineo michi medietatem concessa medietate alia soli Petro de Villa-francha et suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit pro quo honore ego postea dedi alium honorem in excambium servato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero compra alterius honoris quem vos emistis infra villam retineo michi de censu inde exeunte terciam partem vobis autem duas partes concedo: in omnibus autem censibus ville aliis et redditibus tabularum et operatoriorum vobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in hominibus vero dominicaturarum quas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de ceteris hominibus ville. In illis ferregenalibus qui sunt inter modiatas et villam et in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego vos autem terciam partem habeatis: ostes autem et cavalchatas et chestias michi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In furnis autem ville quos primum vobis concedo et dono quoquetur (se lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos antiguos) panis meus et regine absque puga cum ibi fuerimus et panis eciam baronum nostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et bajuli nostri coquent similiter cotidie et semper panem suum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam jovam semel in anno in hominibus ejusdem ville et retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes ost de uno milite solo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam ost nec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de honoribus predictorum hominum absque volvntate ambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam botigam et tabulam et ferregenalem et furnum de calce atque locum et solum ipsius furni perpetuo sicut hodie habet eadem ecclessia et clericus: atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum signo nostro corroboravimus. Actum est hoc apud Ilerdam mense madii millessimo centessimo LXXXXI. - Signum + Ildefonsi regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - + Berengarius Terrachone archiepiscopus. - Sig+num Guillelmi de Zagranada. - Sig+num Otonis de Insula. - Sig+num Petri de Bassia. - Petrus Ausonensis sacrista. - Ego Guillelmus (Guillelmns) de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc sig+num.