Mostrando entradas con la etiqueta minutissimas particulas. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta minutissimas particulas. Mostrar todas las entradas

miércoles, 11 de marzo de 2020

CLX. Reg.n. 3416, fol. 5. 30 nov. 1472.

CLX. 
Reg.n. 3416, fol. 5. 30 nov. 1472.

Nos Johannes etc. Fuerunt nonnulli ex nostris qui hos libros (1: Se refiere a los registros de las actas de los gobiernos intrusos, durante los años de la insurrección de Cataluña contra este rey. ) in minutissimas particulas conscindendos vindicibusque flammis tradendos suaderent propterea quod continent judicia donationes deliberationes edicta et acta nostrorum hostium qui hanc urbem civili dissensione turbatam interea dum hec gesta sunt sub tyrannide tenuerunt: putabant enim tam iniqua rerum exempla de medio tolli debere tum ut eorum actis felici nostro reditu rescissis ipsi etiam ex hominum memoria summoverentur cum ut tam claris notis posteritati compertum non foret repertam fuisse unquam facilem viam ad aliena bona regnaque invadendum exterorumve quempiam ullis annis avito nostro solio feliciter insedisse. Hos autem etsi quibusdam satis equa et probabilis horum ratio visa est tamen non multum nostra interesse existimavimus quod supprimantur hujusmodi monumenta immo vero longe magis prestare quod extent: nam si ea percurrerint injustis inimicorum ceptis infelices rerum eventus divinitus datos deprehendent nec alium alio adversum nos fortunatum magis extitisse offendunt. Neque vero nos idcirco cara aut eos aut eorum acta probasse videbimur quod ipsorum libros non jusserimus penitus aboleri sed recte et consulto fecisse probabimur quod voluerimus servatis et juxtapositis exemplis legitima principum imperia ab injusto tirannorum dominatu quemadmodum diversorum colorum opposicione dignosci: summorum quoque pontificum auctoritatem imitari maluimus qui gentilitatis auctores quod genus sunt exleges et lascivi poete falsarum religionum assertores ferro aut ignibus delendos non censerunt verum et servari et in omnium manibus late versari permisserunt partim ut sibi ipsis sepe minus constantes partim ut plerumque veritatis adversarii reperirentur partim etiam quo suis rationibus sicut armis ut plurimum ipsi a nostris revincerentur. Accedit ad hec quod ex talibus regestris noslri heredes et populi forte aliqua testimonia suis causis non incomoda tanquam ab historia poterunt aucupari nec ullus liber est usque adeo malus qui aliquando ad quidquam utilitatis non conducat. His igitur rationibus hos rerum gestarum libros omnino servari et superstites fore debere decrevimus sed perinde ac spurios uti ab ingenuorum grege separari ac velut illiberales reosque inhonesta et pulla toga denigratos thetaque greca et funesta littera capitis damnatorum more signatos per ordinem successoribus tradi jubemus: quicumque quociens et quando eos voluerint nostro nostrorumque heredium habito prius consensu et prefecto archivi presente fas esto: sed antequam legerint eos illegitimos improbos illiberales et damnatos sciunto pro illegitimis improbis illiberalibus damnatisque habento si suo regi parere si fidem quam debent integre intemerateque servare si denique iram nostram et meritum supplicium optaverint evitare. In quorum fidem has fieri nostroque idiographo et sigillo muniri jussimus. Date Barchinone XXX die novembris anno a nativitate Domini MCCCCLXXII aliorum vero regnorum nostrorum XV. - Rex Johannes. - Dominus rex mandavit michi Anthonio Geraldino et viderunt vicecancellarius et Johannes Ros regens ac Vincencius Peixo regens thesaurariam et Petrus Paulus Rossell regens pro scriba porcionis procuratore regii patrimonii et conservatore.

clxi-reg-3601-fol-67-19-noviembre-1494