Mostrando entradas con la etiqueta pregó. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta pregó. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de marzo de 2021

61-69

DE PROCLAMATE QVOD FIT TRIGINTA


dierum, ad
excludendum hypotesias actiones vt fiant securi Emptores.


LXI.


QVIA in Maior. vt
plurimum, negotia, quae ventilantur in Curijs, sunt ratione
obligationum, & hypotecharum bonorum, quae fuerunt in
contractibus dotium, aut venditionum censualium
(
censals; censos),
vel alijs debitorijs, propter quae contingente alienatione alicuius
rei immobilis, vel censualis, quae fiat per Curiam, vel inter
priuatos etiam, post longa tempora apparentibus aliis censualerijs,
vel creditoribus priores, vel potiores obligationes habentibus: vel
hypotecas: Euocant ipsa bona alienata, vel quantitates a Curia
leuatas, ab ipsis possessoribus bona fide, vel quibus fuerit
adiudicata, quátitas praetij; propter quae lites inextricabiles, &
immortales insurgunt, & minor securitas possidentium inmobilia,
redditus, vel pecunias, qui aliquo modo, nec in via Iuris communis,
vel ordinationum Regiarum huc vsque in Maioric. super his editarum;
possunt dici, vel esse a littibus securi, nec molestijs. Ea propter;
pro tollendis dictis litibus, & securitate possessorum bonae
fidei: statuerunt, & ordinarunt pro necessitate euidenti eiusdem
Regni; quod cú aliqua possessio rustica, vel vrbana; aut censualis;
vel ancilla vendatur per Curiam; statim fiat proclama publicé
triginta dierum continuorú, infra quos triginta dies, semel
moneantur; quicunque intendentes habere ius dicti census, hypotecae
vineuli, vel obligationis cuiuslibet, super illa re, vel in ea, q
(con virgulilla) id habeant denuntiare in posse illius Curiae,
quae executionem ipsam faciet, sub cominatione, q alias quicunque id
denuntiauerit, infra hos 30. dies ab omni Iure & petitione, quam
alias in ipsa re haberet omnino sit exclusus: quae praeconizatio,
siué proclama, siué edictum: registretur in certo libro illius
curiae, & cóparentes, & denuntiantes sua credita, vel iura,
etiam infra dictum terminum ibi describantur; non comparenres,
auté, vel non denuntiantes infra terminú ipsius praeconizationis,
omnino sint ab omni Iure agendi exclusi; nisi essent mulieres
coniugatae
: pupilli, demétes; vel absentes eo tempore ab
Insula Maioric. Opponentibus auté aut cóparentibus aliquibus,
examinentur ipsorú lura summarié: Et omissa omni figura Iudicij
diffiniátur, antequá fiat adiudicatio, vel distributio praetij rei
venditae: vt sic possessor, vel emptor, sit tutus, &
creditor infra tempus dictae 
praeconizationis
comparens, possit vendenda acceptare, offerendo prioribus
creditoribus sua credita. Si autem ipsae alienationes (
sa
alienació
) fuerint facte inter priuatos, de immobilibus, vel
censualibus, vel seruis: sit electio venditoris; cogere emptoré
deponere praetiú, in posse Curie, & facere fieri proclama seu
praeconizationé praedicta vt non recipiatur praetiú, donec lapsú
fuerit tép, nullo comparente vel comparente: & fuerit facta
declaratio super adiudicatione, & distributione ipsius praetij; &
dare cautionem fideiussoriam pro securitate euictionis de cuius
sufficientia: si dubitetur, habeat fieri declaratio per Iudicem
competentem. In hoc vero casu, vbi creditor infra tempus
praeconizationis comparet, possit rem per hypotechariam vendicare, &
non teneatur stare venditioni: ex quo infra dictum tempus eidem
praefixum contradixerit, vel se opposuerit: nisi de praetio ex quo
sibi sufficiat soluatur ipsi creditori.


QVOD ALODIARII,
SCRIBANT FIRMAS


eorum, Rerum alodij
venditarum, & non Not; contractuum


LXII.


Item, ad euitandum
fraudes, quae sepé fieri consueuerunt per aliquos Nottarios in
contractibus rerum feudalium seu emphytheoticarum, &
alodialium ponendo firmas, seu laudationes dominorum
directorum: ipsis tamen poenitus Insciis & ignaris: Statuerunt, &
ordinauerunt vt de coetero in quibuscunque contractibus, &
alienationibus talium rerum, de coetero fiendis quod ipsi domini
directi alodiarij proprijs manibus eorum si scribere sciant,
& valeant, seu per aliqué alium Nottarium, seu procuratorem
eorum, ad hoc speciale mandatum, habentes vbi ipsi alodiarij scribere
neciant, vel non possint adhibitis tamen saltim duobus testibus
fidedignis, & notas habeant dictas firmas, seu laudationes,
scribere cum Kalendario procuratorij, & nomine Notarij, in
cuius posse est firmatum, alias firmae seu laudationes ipsae, aliter
positae seu scriptae sint ipso iure nullae. Et contrarium facientes,
poenam quinquaginta librarum ineurrant: cuius medietas dicto Fisco, &
alia medietas directo domino, in cuius praeiuditium fieri
attentabitur, applicari habeat, & applicetur.


QVOD NVLLVS
OFFICIALIS IN DIE NON FERIATO


audeat interuenire
in exequijs seu nuptijs nisi coniunctorum vsque


ad tertium gradum,
vel propter alium officialem mortuum (entre estas dos palabras no
habia espacio
), vel parentes, vxorem, vel filios eorum.


LXIII.


Item ad tollendum
turbationes, & dispendia litium, & causarum, quae sepe fieri
consueverunt, tam in iuditijs, quá in negotijs statum R. P.
coneernentibus, per vagas, & varias occupationes dictorum
officialium multoties in solemnitatibus nuptiarum, & exequijs
mortuorum quibus obstantibus, interim vacare nequeunt circa
expeditionem litiú causarum, & negotiorum praedictorum propter
quod leditur R. P. & damnificantur singuli. Statuerunt, &
ordinaverunt quód nullus officialis dicti Dni (n con virgulilla,
Domini
) Regis, vel Iuratorú vel cuiuscúq; alterius officialis,
vel ministri domus iurariae, audeat, nec praesumat diebus non
feriatis, de die accedere, nec interesse, in aliqua solemnitate
nuptiarum, seu sponsalitiorum, seu missarú, & exequijs
mortuorum; exceptis tamen quod possint etiam diebus nó feriatis, in
solénitatib (otra vez pone el 9 superindice), & exequijs
supradictis, vbi eas fieri contingat pro aliquibus praelatis, vel
aliquibus de consanguinitate, vel parentela, corum (eorum)
vsq; ad 3. gradum inelusiué seu pro aliquo dictorú officialiú seu
ministrorum. dicti Domini (a partir de ahora no escribiré estas
abreviaciones tan molestas
) Regis, seu domus iurariae aut
parentum filiorum, & vxorum, eorunde interesse,


& interuenire:
ad cuius ordinationis obseruantiá omnes, & singuli officiales
supradicti, astringantur medio iuramento per eos, & vtrunque
eorum praestando.



QVOD OFFICIALES
ORDINARII, PERSONALITER SINT


executionibus
Criminalibus nisi fuernit (fuerint) serui damnati.


LXIIII.


Item statuerunt, &
ordinauerunt pro reuerentia, & honore dicti Domini Regis, ut
executiones condemnatorum ad mortem vel ad mutilationem alicujus
membri, decentius, & honorificé fiant, quod de coetero Baiulus,
& Vicarius Ciuitatis, & Vicarius forensis, seu eorum loca
tenentes ille cuius sententia fuerit aliquis damnatus ad mortem,
seu membri mutilationem,
debeat, & teneatur personaliter,
eques decenter, cum capitibus excubiarum, & sagionibus
assosciatus, accedere cum dicto condenato, ad faciendú executione de
illo, dum tamen talis condemnatus non sit neque fuit seruus.
Decernendo quod executiones quae fieri debent per Curiam
Gubernationis praedictae, idem Gubernator, vel eius locumtenens
possit illas facere, per aliquem alium, cui ipse hoc duxerit
committendum nisi facti atrocitas, vel personae aut temporum
calamitas aliud suaderet esse faciendum, ad cuius praesentis
Ordinationis obseruantiam, astringantur etiam dicti officiales, medio
iuramento per eos praestando.



QVOD NULLUS
OFFICIALIS, AVDEAT TENERE TAFVRARIAM:


immo puniantur
lusores, & sustinentes tafurariam.


LXV.


Item cum diversae
Ordinationes prohibentes ludos (juegos; joc, jocs; giocco),
& tafurarias (tafur, tafurs : tahur, tahures),
hactenus factae fuerint, cum diuersis poenis contra non seruantes
illas, adiectis, quae desidia negligentia, & quod peius est
auaritia nonnullorum officialium, in offensam Diuinae Magestatis,
ac damnum Reipublicae ac contemptum Regiae Iurisdictionis,
nihilominus tolleratae fuerint, & adhuc etiam tollerantur; saltem
oculte, sub pretextu alicuis commodi, seu praemij temporalis; cum
predicta ordinatione, supradicts poenas in eis adiectas,
commemorando: statuerunt, & ordinauerunt, vt in dicta Ciuitate,
Insula Maioricarum nulla tafuraria publicé, vel oculté, fiat
tolleretur, nequé sustineatur, per aliquem officialem dicti Domini
Regis: sub poena priuationis officij, & infamiae. Admonendo, &
exortando omnes dictos officiales, & singulos eorum pradictos; ad
quos praemissorum executio pertineat, quod ad extirpandas dictas
tafurarias, & puniendos dictos lusores, & tafurarias tenentes
iuxta formam, & continentiam dictarum Ordinationum, diligenter
(ut conuenit) eorum oficijs intendant si vltionem Diuinam, &
indignationem praefati Domini Regis & poenas antedictas cupiunt
evitare.


QVOD COMPOSITVS, VEL
REMISSVS DE ALIQVO CRIMINE
habeatur pro confesso; vt non exeat
carceres, donech sit satisfactum Iniuriato.


LXVI.


Item quod nullus
officialium praedictorum, audeat de cetero nec possit a carceribus,
seu fideiuissoribus, vel crimine delatum aliquem liberare etiam si
illum admisserit ad compositionem, pretextu dicti criminis, seu illi
fecerit remissionem, donec damna passis integriter fuerit
fatisfactum, a suo dicto malcfactore seu delato: subiungentes, quod
ille qui de quovis crimine fuerit condemnatus cum Curia transigerit,
vel compositionem fecerit aut remissionem de dicto Crimine petierit &
obtinuerit sub quouis colore, eoipso habeatur pro confesso, &
conicto, quoad interesse partis dánificatae, cui absque alio
processu teneatur damna, & expensas, secundum taxationes Iudicis,
cum coneilijs Assessoris sui, & procerum faciendarum, eidem damna
passo resarcire: ante quam a dictis carceribus seu fideiussoria
cautione, siquam forsan dederit, vel a crimine libetetur; nec possit
gaudere dicta remissione, vel compositione immo semper remaneat
obligatus ipse, & eius fideiussor, donec ipsa damna passus,
fuerit satisfactus; a qua taxatione damnorum, & expensarum non
liceat aliquo modo appellare. Nisi ab excessiuo, & tunch semel
tantum; sed in continenti fiat completa executio in bonis dicti
delati, vel malefactoris, vel eius fideiussoris. Et si non habeat in
aere luat in corpore. Et si ipse officialis ipsum delatum liberauerit
a Carcere, aliqua causa praedictarum absque idonea cautione pro his
praestita; teneatur ipse officialis, etiam, & eius fideiusores,
damna passo ad resarciendum illud.


ad quod teneretur
delatus, tamquam litem suam faciens.
(*+*)


QUOD NOTARII
NON RECIPIANT DONATIONES, VEL
procurationes alicuius, nisi plenam
habuerint cognitionem illorum atque testium adhibendorum


LXVII.


Item pro cessandis,
& tollendis fraudibus malorum hominum; statuerunt, &
ordinauerunt: quod nullus Notarius Ciuitatis & Insulae Maioric.
audeat, ncc de coetero praesumat


aliquam donationem
causa mortis, vel inter viuos, de quibuscunque bonis, seu rebus nec
vllum procuratorium facere vel recipere per se, vel per interpositam
personam: nisi


Notarius ipse, vel
testes in talibus donationibus, & procuratorijs adhibendi, qui
omnino noti sint: euidenter, ipsi Notario (es notari), plenam
habeant notitiam, de personis valentibus dictas donationes, vel
procuratoria facere. Et si contrarium fecerit (y si faiguere lo
contari
), contractus ipso iure sit nullus. Et Notarius ipse,
incidat in poenam viginti quinque librarum; vltra poenam praedictam,
de bonis suis omnia damna resarsire ei, vel eis, in quorum
preiuditium, talia fuerint facta, teneatur. Et hoc idem intelligatur
ordinatum in confectionibus Testamentorum, & Codicillorum,
& quod dictus Notarius in clausura


Testamenti, faciat
mentionem quod ipse, vel testes, habeant de dictis contrahentibus
notitiam.


QVOD NOTARII,
CONTINVENT IN CONTRACTIBVS


vel instrumentis,
locum firmae, & vnde est Notarius, si de Ciuitate, vel cuius loci
forensis partis fuerit.


LXVIII.


Item, statuerunt, &
ordinauerunt; cum facultate; decreto & authoritate, tam
Gubernatoris quam Vicarij Ciuitatis; quod quilibet Notarius
Ciuitatis, & Insulae praedictae debeat,


& teneatur in
omnibus instrumentis, contractibus, & testamétis ponere locú
vbi Testamenta vel contractus de coetero fiét; Videlicet, vt
Nottarius continuet in principio, vel in sine cuiuscunque Testamenti,
vel contractus: actum est hoc (se convierte en ho es)
in Ciuitate; & si fiat extra Ciuitatem: actum est hoc in tali
loco, Villa, vel Parrochia seu Alcharea
(alqueria) Insulae, vel Dioecesis Maior. cum talia non
debeant ommitti. Quemadmodum hucusque
per Notarios, praesertim extra Ciuitatem degentes fuerit abusiué
ommissum, & in clausura ipsorum testamentorum, & quorumlibet
contractuum & instrumentorum, habeat designare locum siue
habitationem vbi est domiciliatus. Contrafaciens pro qualibet vice,
incurrat poenam ipso facto viginti quinq; librarum, hoc, quod Notarij
degentes in Ciuitate faciat clausuram hoc modo. Sig.+.num talis
Notarij publici, vel authoritate Regia Ciuis Maioric. Et
Notarij degentes extra Ciuitatem, ponant in eorum clausuris,
Sig.+.num talis Notarij Maioric. vel authoritate Regia, degétis in
tali Parrochia, loco, vel Villa.


QVOD REPARATIO
INSTRVMENTORVM NON FIAT


nisi citatis his
quorum interest si apparent qui sint vel cum proclamate.


LXIX.


Item cum post
diluvium aquarum, quod contingit in Ciuitate Maioric. anno a
Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo (aqui hay un borrado,
espacio grande, no se ve el año exacto. Este libro se acabó en
1413, por lo que tiene que ser entre 1401 y la fecha actual
) in
quo plures Notarij. & notulae, libri manualia, & aliae
diuersae scripturae, instrumenta, & testamenta perierunt
(perecieron, murieron, desaparecieron) quae vllatenus
reparari non possunt: sub huiusmodi colore. & obtentu petuntur
reparari aliqua instruméta diuersorú contractuum, & Testamenta,
& Codicili, & alij cótractus, qui nunquam (nuncha, nunca)
fuerunt in rerum natura nec recepti fuerunt in veritate, adhibendo
falsos testes & falsas probationes propter quod iam falsomodo
fuerunt reprata talia instrumenta (tales instrumentos, es el
nombre de un tipo de documento
). Statuerunt & ordinauerunt,
quod abinde antequam procedatur post oblatam supplicationem in causa,
in continenti


fiat per Praeconem
publicum
praeconizatio per loca solita Civitatis intimando
omnibus supplicationem oblatam cui se opponant infra decem dies si
ipsorum putauerint interesse. Quibus lapsis procedatur in causa. Hoc
addito quod si secundú materiam suplicationis, aparuerit interesse
alicujus, arbitrio ipsius Iudicis, ille singulariter citetur, &
vocetur in dicta causa, & procedatur ipso ut decet.