Mostrando entradas con la etiqueta socru. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta socru. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLI, 19


CLI
Núm.19.

Raimundo Dei gratia comiti Barchinone principi Aragonum Tortose et Provincie marchioni illustri amico et affini precipuo P. Dei nutu arvorensis rex et judex victorie dilectionis et bonorum plenitudinem. Vobis et vestre celsitudini amicicia et affinitate unanimiter et indissolubiliter adnexus vester sum prorsus et omnia pro voto vestro vobis evenire cupimus. Eapropter sicut nos per Juffredum de Massilia et nostros fideles et Solimanum et litteras vestras rogastis de Majorica cum domino V. pisanorum archiepiscopo quando nobiscum pro legatione in proximo vere fuit pro vobis locuti sumus et cura noster sit amicissimus pro posse inde ei preces fecimus: ipse vero satis benivole respondit et promissit quod in adjutorio et obsequio vestro et nostro in hac causa esset in quantum posset et etiam personam suam venturam dixit si civitas ejus aderit. Insuper per fideles et amicos nostros quos vidistis et alios et per literas nostras consules pisanorum et senatores quorum consilio ipsa civitas regitur pro posse rogavimus uti in hoc facto unanimiter sine vobiscum. Preterea fidum damus consilium uti per legatos et litteras apud ipsos pisanos studeatis quatinus sicut vos et eos decet sint in hoc facto vobiscum: et sapienter hoc ostendant eis quod vos potius cum ipsis quam cum aliis qui eis sint proximi vel longinqui hoc facere velitis: veruntamen si ipsi omnino defuerint vos quoquo modo poteritis id efficietis. Item dominus papa in hoc facto plurimum prodesse potest si pisanum archiepiscopum et civitatem ipsam pro suo posse ad id posuerit et maxime si treugam vel pacem inter Pisam et Lucam fecerit: et imo cum causa ista Dei sit et vos ipse diligat per nimium pro Deo et vobis studium dabit in istud si per legatos et litteras vestras omnino exoraveritis. His et aliis modis per domini Dei et vestram virtutem hec et alia ad honorem et commodum Dei et vestrum pro velle vestro perficietis sic quod laus vestra perpetuo vigebit. Quid autem super hoc facturus sitis et quid inde composueritis citius quam potestis litteris vestris nobis insinuetis et de prosperitate et gratia et voluntate vestra nos letificetis. De sorore vestra socru nostra et filiis ejus tamquam de vestris et nostris propriis vos deprecamur et eos vobis coramendamus.

Nota: sorore vestra socru nostra: hermana vuestra nuestra,
suegra, sogra (también en portugués), soagra (rumano). A veces socru se traduce como madre
arvorensis rex et judex: Arborea rey y juez.
En otro texto aparece el
juez de Arborea, CVI - Carta dotal que Parason (P. en este texto), juez de Arborea, otorgó a favor de su mujer Agalbursa, sobrina del conde de Barcelona.