Mostrando las entradas para la consulta pignus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta pignus ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVIII, perg 300, 10 febrero 1156


LXXXVIII
Perg. N°300. 10 feb. 1156.

Hoc est judicium quod venerabilis Raimundus comes barchinonensis et princeps Aragonis fecit dari inter Poncium abbatem Sancti Johannis et Raimundum de Maureia de contencione que erat inter eos de quibusdam alodiis que sunt in valle Sancti Johannis scilicet in Jesso et in Negos. Conquerebatur etenim supradictus Raimundus super predicto abbate dicens quod predicta alodia fuerant bisavi sui Bernardi Mironis et reliquid ea avo suo Arnallo Bernardi de Belodel cui ipse legitime succedere debebat sed jamdictus abbas auferebat ei prefata alodia. Ad hoc respondebat ei abbas quod Bernardus Johannes qui habebat predicta alodia in pignore ei supradicto Arnallo Bernardi dimisit ea Sancto Johanni tali quidem modo ut si aliquis qui legitime succederet jamdicto Arnalbo redderet C manchusos cetis vel ialaris Sancto Johanni pro quibus habebat hoc pignus recuperaret ipsa alodia. Quod totum evidenter ostendit jamdictus abbas ex testamento Bernardi Johannis quod predictus Raimundus de Maureia protulit in eodem placito. Preterea jamdictus abbas ostendit cartam de jure corroboratam in qua continebatur quod Bernardus Arnalli et Raimundus Arnalli filii predicti Arnalli Bernardi de Belodel donaverunt et concesserunt ac pro CC solidis beato Johanni supradicta alodia integre vendiderunt. Postquam vendicionem monasterium Sancti Johannis XL annis hunc honorem possiderunt. Ad hoc respondit Raimundus de Maureia quod pater suus Berengarius Arnalli qui erat major filius Arnalli Bernardi unquam hoc deffinivit vel vendidit similiter due sorores patris sui que absque liberis et inttestate decesserant nunquam hoc deffinierunt. Et contra respondit supradictus abbas quod ille supradicte sorores nunquam inde aliquod verbum fecere in vita neque in tempore mortis. Propterea quidam magnates Arnallus de Lerc et Raimundus de Vilademuls ex precepto illustris viri supradicti Raimundi comiti et principio super hoc judicantes inquisierunt ab utraque parte utrum haberet testamentum supradicti Arnalli Bernardi ex quo cognosceretur cui vel quibus relicta essent supradicta alodia. Illis vero testamentum se habere negantibus immo Arnallum Bernardi de Belodel intestatum obisse affirmantibus judicaverunt predicti judices quod Raimundus de Maureia redderet quintam partem de ipsis C manensis pro quibus erat in pignore et recuperaret quintam partem de ipso honore totum vero aliud monasterio Sancti Johannis in perpetuum habendum judicaverunt. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lerc. Sig+num Raimundi de Vila de Muls. - Actum est hoc in Helenensi ecclesia IIII idus februarii anno ab incarnacione Domini CLVI post millesimum +. Artalli helenensis episcopi. - Jordanis Levita scripsit hoc sub die et anno quo supra.

Nota: Maureia : Morella ? De mauro, moro.
Bisavi: besavi, bisabuelo, rebisyayo, revisyayo.
Avo: abuelo, avi, yayo.
helenensis episcopi: obispo de Helena, Elena, Elna.

incarnacione, incarnatione, se observa el uso más frecuente de c, como en contencione.

sábado, 21 de diciembre de 2019

XXIII, perg 89, 3 marzo 1137

XXIII
Perg. N° 80. 3 mar. 1137.

Anno dominice incarnationis millessimo centesimo trigesimo septimo post millesimum facta est spontanea pax et amicabilis concordia inter venerabilem Raimundum barchinonensem comitem et Poncium Ugonis impuritanensem comitem de controversis et malefactis quamplurimis et de fractione tregue et pacis et fidelitatis unde multoties conquerebantur ad invicem. Primum namque supradictus Poncius comes convenit prelibato domno suo Raimundo comiti barchinonensi fideliter servare et tenere illam deffinitionis et evacuationis scripturam quam pater ejus Ugo impuritanensis comes ecclesie gerundensi et ejus episcopo et cannonicis fecit de ipso honore quem gerundensis ecclesia habet vel habere debet in Castilione vel in ejus terminis. Et convenit eidem comiti cum utriusque sexus parrohechianis ecclesie Castilionis quod gerundensis ecclesie preposito non impediant terras aliquo modo laborare vel tenere sive mutare quandocumque vel quocumque voluerit. Item convenit ei prephatus Poncius comes assensu spontaneo et voluntaria disposicione ut ex toto destruat erradiscet et depopuletur ipsum castrum de Charmezo: et prephatus barchinonensis comes convenit depopulari et funditus erradicare castrum Rochabertini sub prephata voluntaria disposicione et spontaneo assensu comitis impuritanensis et quod nulla occasione vel ingenio jamdictus Poncins comes contra prephatum comitem tristetur barchinonensem pro prephatorum castrorum ruina: et quod ulterius castra prephata a Poncio comite jamdicto vel ab aliquo suo consilio vel ingenio nullatenus reedificentur sine prephati comitis barchinonensis voluntaria permissione. inter Raimundum autem de Petra Lata et fratrem ejus Eimericum ac Poncium comitem prelibatum fiat pax sine engan et firma et faciant ei hominium et distringant ipsam monetam in Petra Lata et habeant sex denarios in unaquaque libra per fevum per predictum Poncium comitem. De controversia autem vicecomitis Castellinovi et prephati Poncii comitis decretum est quod postquam fuerit redeptum pignus barchinonensis comes ponat ibi tales viros pacificos qui pacem inter eos firmam componant unde sint ambo pachati. Negocium vero Gaufredi de Cersed et Arnalli de Sancto Johanne fiat sicut firmatum est et factum teneatur sine engan: Bernardus autem de Sancto Mauricio et frater ejus Guillelmus ita habeant suum honorem fevum scilicet et pignora et cetera omnia sicut pater eorum Guillelmus Poncii melius habebat et tenebat cum Iherosolimam pro Dei amore perexit. Raimundus Rodballi et frater ejus Petrus habeant villam ipsam de Palacio cum universis sibi portinentibus in monte et in plano sicut Raimundus Guillelmi vicecomes eam melius habuit vel tenuit salvo jure gerundensis ecclesie medietatem per fevum et medietatem per alodium. Gerallus de Rupiano recuperet suum alodium de villare Sancti Mathei et Bernardus Guifredi suas decimas de Gauses et sit firma pax inter illos: Bernardo autem de Campman et filiis suis dimitit prephatus Poncius comes omnem suum honorem ubicumque sit et sit firma pax inter illos. Prephata autem omnia que superius scripta sunt
ego supradictus Poncius comes convenio sub hominio et fidelitate tibi comes senior meus tenere servare et implere tibi et per te omnibus qui superius sunt scripti et finem facere omnibus qui per te michi nouerunt dicto vel fado et hoc totum faciam et atendam per fidem sine engan. Actum est hoc III nonas marcii anno I regni Ledovici. - Sig+num Poncii comitis impuritanensis qui hanc convenientiam fecit firmavit et testes firmare rogavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Mediniano. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Guillelmi Gaufredi. Sig+num Reamballi, Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berengarii de Lercio. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in linea XI et fusis.


Perg. N° 80. 5 mar. 1137.

Hec est convenientia que est facta inter Raimundum Berengarii comitem barchinonensem et bisullunensem et Poncium Ugonis comitem impuriensem. Comendat namque predictus comes barchinonensis jamdicto comiti impuritanensi ipsum castrum de Cerset et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsa dominicatura quam habet in honore Guillelmi Gaufredi in parrochia de Cersed cum ipsis albergues de Terrad ad fevum. Similiter comendat ei ipsum castrum de Molins et donat ei ipsos fevos qui ad ipsum castrum pertinent simul cum ipsis alberges quas ibi habent et quas habent in Figueres et in Baudela similiter ad fevum. Propter hanc comendationem et donum et propter illum honorem quem pater predicti Poncii tenuit per supradictum comitem jamdictus Poncius comes est homo suis propriis manibus et convenit ei ut donet ei potestatem de supradictis castris per quantas vices eum inde requisierint per se aut per suos nuncios vel nuncium iratus aut pachatus cum forfet et sine forfet et non vetet se inde videri vel comoneri et nuncius quem ei miserit reguardum non habeat. Item convenit jamdictus Poncius comes prenominato Raimundo comiti ut de ista ora in antea fidelis adjutor sit et de omni suo honore quem hodie habet vel in antea adquisierit in omnibus locis contra cunctos homines vel feminas tam christianos quam sarracenos ad tenere defendere conquirere et aprehendere et sequi illum per suum corpus sicut homo debet facere suo meliori seniori. Et si qua utriusque persona tolleret aut tollere voluerit aut guerrejare sit ei predictus Poncius comes fidelis adjutor per fidem sine engan contra cunctos homines vel feminas. Acta convenientia III nonas martii anno dominice incarnationis CXXXVII post millesimum regisque Ledovici I. Sig+num Poncii comitis impuritensis qui hanc convenientiam fecit laudavit et propia manu firmavit. Sig+num Bernardi Guillelmi de Monteschiu. Sig+num Raimundi Ademarii. Sig+num Raimundi Dalmacii. Sig+num Guillelmi de Garriga. Sig+num Guillelmi Raimundi de Pau. Sig+num Artalli de Midiniano. Sig+num Guillelmi Jofredi. Sig+num Reamballi. Sig+num Geralli de Rupiano. Sig+num Berenguer de Lerc. Sig+num Petri de Torredela. Sig+num Guillelmi de Castelvi. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Raimundi de Peralata. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis Iiteris in linea III.

martes, 17 de marzo de 2020

XXX. Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.


XXX.
Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.
lldefonsus Dei gratia rex Aragonensis comes Barchinone marchio Provincie venerabilibus in domino episcopis abbatibus prioribus et universis ecclesiarum monasteriorumque prelatis ac ceteris viris religiosis omnibusque magnatibus militibus etiam et ceteris tam civitatum quam villarum probis hominibus et populo a finibus Ilerde et in corpore ejusdem civitatis usque ad fines Salsarum constitutis cum habunduncia pacis salutem plurimam. Nulli ex vobis credimus venire in dubium jam longis retro temporibus ante pacium novarum constitucionem quas comuni assensu procerum nostrorum et magnatum feceramus sed postea ad nimiam eorundem instanciam et importunitatem apud Barchinonam celebri curia in irritum deduximus paces inquam domini seu treguas ab illustrissimis predecessoribus nostris Barchinone comitibus constitutas fuisse quod eciam ipsa usaticorum scriptura manifeste declarat quorum tenorem et formam antiquarum in ipso solucionis articulo pacium novarum in auribus omnium qui aderant retinuisse meminimus in perpetuum quas quo modo eos observari oporteat presenti pagina duximus declarandum. Ante omnia igitur quia sunt Dei proprium venerabiles ecclesias sedes videlicet omnes cum earum sufraganeis monasteria quoque tam ordinis cisterciensis quam aliorum monachorum sancti Benedicti Hospitalis etiam loca Templi milicie ac Sepulcri Domini regularium quoque omnium uc sancti Redemptoris nostre novelle plantacionis necnon et omnia loca sacraria et religiosa cum ipsis eciam personis ecclesiasticis regularibus virisque religiosis tam laicis quam literatis cum omnium insuper rebus et possesionibus prephatorum et hominibus et feminis ceterasque Domini catitras et que ad nostram pertinent propietatem sub Dei et nostro regimine suscipimus. Generaliter eciam tam ad comune bonum supradictorum quam omnium magnatum militumque terrarum cum suis simul subjectis hominibus et rebus ac illorum posessionibus que in predictis finibus morantur noxam ignis sive incendium omnino fieri prohibemus tempore pacis et belli ita quod nullus omnino nobilis aut ignobilis ulla racione ulla occasione ullo denique modo ignem mitere presumat. Sub eodem precepto nicbilominus constituentes ne bovesaratorios aut cetera quelibet animalia aratoria vel aratrum cum suis aparatibus et joverio sive bubulco leddere vel invadere quoquomodo presumat nam eorum utrumque sacrosanta romana Ecclesia que est mater et caput universe christianitatis ab ipso sui fere primordio usque in hodiernum diem servare consuevit coluit et tenuit gravioribus inminentibus penis iis qui contra fecerint quod eciam in romanis legibus et decretis eternaliter continetur. Caminos item seu vias publicas mercatos et nundinas sive firas tam ad nostrum quam ad .... et comodum spectantes atque emunitates sive salvitates Hospitalis Milicie locorumque religiosorum salvas esse et securas precipimus. Item omnes euntes ad nos et ad curiam nostram indeque redeuntes guidaticos etiam nostros nostrorumque vicariorum sigilla nostra et penones nullus invadere presumat. Quicumque igitur quod absit in aliquo deliquerit penam XXX solidorum statim incurrat dampnumque infra XV dies in simplum resarciat: quod si tam contumax extiterit quod monitus ab episcopo in cujus diocesi factum fuerit vel a vicario nostro aut bajulo constituto et infra XV dies id facere noluerit ex tunc et malefacta ei qui passus fuerit in duplum restituere et penam LX solidorum sustinere cogatur: episcopus eciam contumacem post XV dies vinculo excomunicacionis vel quam mereat pastorali sentencia innodare non moretur: at in terris villarum et mansorum cumunioribus simul et vicario vel ipse vicarius episcopo deficiente tamdiu persequatur donec ad plenum reos ille .... est satisfacere curaverit: hoc adjuncto quod ultra penam constitutam in suis predictis capitulis quicumque tam temerarius extiterit quod venientes ad nos ut supra dicitur vel recedentes a nobis male presumserit aut guidaticum nostrum vel vicariorum sive cartas nostras vel penones confregerit reum se majestatis nostre cognoscat et nostro inde imperio subjacere cogetur: predictos autem tam XXX quam LX solidos qui pro pena dabuntur episcopus et vicarius per medium habeant cum tamen episcopus ad hoc copiam sui fecerit vel aliquem vice sui idoneum transmisserit singula executurus juxta prephata capitula: quod si neutrum fecerit vicarius qui onus portaverit emolumentum accipiat. Ad persequendum autem malefactorem dictus domus tam nostrarum quam omnis ecclessie monasteriique dominicaturarum ad mandatum episcopi vel vicarii exeat qui etsi tam juxtam habuerit excusacionem que plus remanere habeat vel debeat quam ire in exercitum mitat loco sui aliquem in armis valentem: quod si utrumque comptemserit et meus ipse fuerit VI solidos incontinenti vicario dabit insuper et meo ipse stare habebit mandato: si vero alterius domini fuerit nichilominus VI solidos dare teneatur quorum una pars domino alia vicario alia episcopo dabitur voluntati eciam et mandato domini sui nostro tamen consilio satisfacturus. Excipimus autem ab hujusmodi constitucionibus viduas omnes et eciam illas mulieres apud quas viri arma ferre valentes non invenientur et omnes homines qui nimis pauperes fuerint et egeni. Item et si malefactor obstinax et injuriosus extiterit quod neque in prefixo capitulo de simplo neque in scriptis de duplo nec eciam usque in exitu cavalcatarum satisfacere curaverit ex tunc dispendium et gravamen quod cavalcata et
populus inde sustinuerit sustinentibus restituere cogatur salvis semper penis commemoratis in supradictis capitulis atque omne dampnum et gravamen quod inde acceperint sine spe restitucionis sustineat: constituentes eciam quod predicti homines nostri et ecclessiarum se ad invicem pignorare non atemptent ex causa vicinatici vel senioratici sive alia quolibet ocassione nisi ille qui pignoraverit debitor aut fidejussor extiterit: vicarius tamen si noster fuerit injuriosus ille non eum moretur ad satisfaccionem compellere idemque faciant de suis domini et gubernatores ecclesiarum et locorum religiosorum: quod si noluerint aut non potuerint vicarius habeat potestatem hoc faciendi: utraque autem deficiente vel malignitate querelator repulsam in eis passus sub testibus adhibitis auctoritate sua deinde possit libere vicinos injuriose pignorare nullam inde sibi penam inminente: sed qui pignoraverit per XX dies teneat postea vero vel impignoret pro suo si poterit vel veniat bona fide nec hoc vicarius prohibeat nec injuriosus conmoneat. Hoc autem est sciendum quod si creditor ille seu querelator viator fuerit non ultra X dies teneatur pignus penes se tenere et deinde faciat sicut in supradicto capitulo de pignore continetur: quod si creditor ille sive extraneus sive viator sive origena fuerit et capitulis predictis contrafecerit pignorando V solidos incontinenti vicario pro pena et pignus ablatum domino suo reddere cogatur si debitum quod exigat C fuerit solidorum si autem plus aut minus pena juxta pretaxatum modum V solidorum ascendat atque descendat .... constitucione .... omnes viduas mulieres cum universis rebus earum. Facta carta apud
Barbastrum mense novembris anno MCXCII. - Signum + lldefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone marchionis Provincie. - Sig+num G. de Granata. - Sig+num R. Gaucerandi. - Sig+num Xamen de Artussella. - Sig+num Sancii de las Celas. - Sunt preterea testes domnus Terragone archiepiscopus B. Barchinone et P. Ausone sacriste cum ceteris curie et Guillelmus de Bassia domini regis notarius qui hoc scripsit et fecit hoc sig+num.



lunes, 22 de marzo de 2021

30-50

DE PRAESENTATIONE, SIVE INTRODVCTIONE APELLATIORUM: & impetratione ludicum absq; litteris dimisorijs.

XXX.

Item quód appellans ab interloquutoria, vel grauamine, infra vnicam diem; Et a diffinitiua, infra duos dies, ab interpositis apellationibus computandos; debeat, & teneatur suam appellationem Gubernatori, seu eius Curiae intimare, & praesentare: & Iudicem, siue Iudices impetrare; absq; (no es más fácil escribir absque?) eo quód non sit necesse, ei litteras dimissorias habere, alias tales appellationes sint desertae; & eis non obstantibus, possint sententiae a quibus extitit appellatum, per Iudices ordinarios, debitae executioni demandari; tam super principali, quam super expensis factis, in dicta causa appellationis; nulla alia declaratione per Iudicem dictae apellationis expectata: In appellationibus tamen interponendis, a Baiulis (batle, batlle; baile, bájuloParroquiarum forésium (forensium), seruetur consuetudo antiqua. (antigua constitución, consuetud, consuetut)

DE IMPETRATIONE IVDICVM DELEGANDORVM.

XXXI.

Item quod in delegando Iudicem, vel Iudices, in causis dictarum appellationum, citetur pars appellata, vel apellans, ad hoc ut si fieri possit, de consensu partium, Iudex assumatur, seu Iudices delegentur, ad tollendum exceptiones recusationum aduersus eos proponendas, & vbi concordare non possint, quód dictus Gubernator, seu eius locum tenens (lugarteniente; loctinent, lochtinent, lloctinent), aut eius Assessor deleger causam, vel causas appellationum, illi vel illis, quibus sibi videbitur faciendum : & si contingat,

postmodum, ipsum Iudicem, seu Iudices sic delegatos recusari, seruetur forma in similibus iam supra, in recusationibus Ordinariorum designata.

DE FORMA PONENDI GRAVAMINA, ET PROBANDI.

XXXII.

Item appellanti a difinitiua detur, & praefigatur vnica dilatio peremptoria, continens sex dies, ad ponendum; & alia nouem dierum, quae habeatur pro tribus dilationibus, alias dari assuetis, ad probandum grauamina, data appellato facultate, si velit replicandi aduersus posita, & articulata per apellantem, & ad hoc faciendú alia assignatio nó sit necessarió facienda: dú tamen data fuerit sibi vnica dilatio, ad respondendú: infra quam possit replicare: Et replicata, infra vnicam aliam dilationem (arbitrio Iudicis moderandam) probare, quae tamé (tamen; tamé en chapurriau; també) dilatio tres dies non excedat.

QVOD SIMILIS PROCESSVS FIAT IN ALIIS ISTANTIIS.

XXXIII.

Item, quód deductis proceribus, in articulo proximé dicto, deinde procedatur per dilationes, dies, & terminos, & secundum formam datam, tam in assumptione procerum, quam in aliis in prima instantia traditam; usque ad sententiam diffinitiuam inelusiué.

QVOMODO, ET QVANDO, DEDVCANTVR

causae nullitatis.

XXXIV.

Item quód si aliquis, velit proponere aliquas nullitates, aduersus sententiam diffinitiuam; teneatur, illas infra decem dies, infra quos, licitú est appellare, proponere, & specificare

coram ludice a quo. siue ipsae nullitates procedant ex parte actoris, siue ex parte rei, alias nullo modo valeát prosequi, nec per viam actionis, nec per viam exceptionis siue ipsae nullitates detegi possint ex dictis processibus, siue alias, & in causis appellationis propositae nullitates infra decem dies (ut praedicitur) habeant cum causis iustitiae simul, & semel duci & vna sententia terminari (no hay punto final)

QVOD DE CAVSA NVLLITATIS, NON VALEAT QVIS

nisi semel apellare.

XXXV.

Item, si contingat causas nullitatum adducere coram ordinario Iudice, vel delegato, & super ipsis sententiare; non sit licitum, nisi semel appellare: sicut supra, de interloquutoria dictum est.

TERTIA INSTANTIA.

QVOD IN SECVNDA APPELLATIONE, NIHIL VALEANT

partes ponere seu probare.
XXXXVI.

Item quod pro potiori obseruatione litiú, ordinarunt quod in secunda appellatione, & eius instantia, nihil valeat per partes de nouo poni, aut probari; sed cum processibus primis

& actitatis in eisdem, qui coram Iudice ipsius causae appellationis producantur; & deferátur, habeatur fieri sententia difinitiua.

CORRECTIO PRAECEDENTIS CAP.

Subsequenter autem die martis, decima Octobris, Anno á Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo decimo nono (1419): Nobilis Olfo de Proxita, miles Regens officium Gubernationis Maioric. tradidit mihi Francisco Blandi, alteri ex scriptoribus Curiae, & hic inseri, continuari, ab inde teneri, & obseruari prouidit, & mandauit, correctionem per ipsum, factam cum consilio Venerab. Arnaldi SalaLegum Doctoris, Assessoris sui de 36. capitulo nouarum Ordinationum, sub forma sequenti.

Item pro breuiori, & potiori litium via, ordinarunt: quód in secunda appellatione, in cuius instantia hoc est, vbi iam duae coneordes sententiae praecederunt: fiat unica assignatio

cuilibet parti, scilicet & apellanti, & appellato, decem dies continens: infra quam, possint ponere & probare quidquid ponere, & probare, voluerint, & hoc praecisse, & peremptorié. Qua lapsa vlterius ad praedicta non admittatur; quae probatio, possit fieri per instrumenta, & scripturas, siue testes, dúmodo non producantur testes super capitulis, super quibus

fuerunt testes iam producti, recepti, & publicati: Vel super contrarijs illis directo (pro ut secundum ius est dispositum.)

QVOD NON DETVR IVDICI SALARIVM DONEC DEDERIT
sententiam in manu Scribae; & quae publicetur hora assignata

XXXVII.

Item, ut Iudices delegati in posterum circa expeditionem causarum, & litium, citius, & libentius condescendant, statuerunt, ordinauerunt & prouiderunt: quód nulli Iudicum delengatorum, liceat de coetero salarium, vel partem salarij accipere, ratione sententiae proferendae, donec per eum, seu de eius mandato, prius fuerit sententia ordinata: & scribae cause tradita; partibus publicanda. Quoniam, Scriba hora ad audiendum ipsam sententiam praefixa, debeat, & teneatur ipsam ipsis partibus praesentibus, vel altera per contumatiam absente publicare.

QVOD SALARIVM DELEGATI NON EXCEDAT SVMMAM

quadraginta librarum etiam si fuerint plures,
XXXVIII

ITEM quod nullus Iudicum delegatorum possit a partibusrecipere ex quauis sententia diffinitiua ferenda super causa sibi commissa quantumquunque sit ardua, vel magna vltra quadraginta libras Regalium Maioric. minutorum inter duas partes. Esto quód ad rationem octo denariorum pro libra inter duas partes ad multum plus ascenderet. Et si sint duo, vel tres, aut plures delegati in vna causa, omnes habeantur lóco vnius, quoad ipsum salarium accipiendum, & habendum.

QVOD DE INTERLOQVVTORIA HABENTE VIM DIFFINITIUAE
detur medium salarium; & deducatur de diffinitua.

XXXIX.

Item de interloquutorijs sapientibus vim deffinitiuae, & absorbentibus causam prineipalem, solum habeant mediú salarium illius quod haberent de diffinitiua. Et quidquid receperint ferendo aliquas sententias interloquutorias, recipiát in computum salarij sententiae diffinitiuae, pro ut vsque nunch fuit vsum & practicatum.

(Salta de la 39 a la 41??)

DE SALATIO PROCERVM, & QVOD IN CRIMINALIBVS,

luristae non sumantur in proceres, nec Nottarij nisi de consensu delati.

XXXXI.

Item quod in sententijs ciuilibus, & criminalibus coneordandis, si interuenerint proceres Doctores, Licentiati, vel Iurisperiti, vel Nottarij non possint habere, vel recipere, pro eorum salario inter omnes, nisi medietatem eius quantita-titatis, quae dabitur Iudici, vel iudicibus; & hoc seruetur, si dictum salarium soluendum dicto Iudici ascendit ad quantitatem triginta solidorum, vel vltra: vbi vero dictum salarium ad dictam quantitatem non ascenderet, tunch salarium procerum non reguletur modo praedicto, sed eo casu, Iudicis arbitrio moderetur.

DE TAXATIONE FRVCTVVM, INTERESSE, ET EXPENSAR.

XXXXII.

Item quod taxatio fructuum, & interesse fiat per Iudicem ordinarium Primae istantiae. Et expensarum, vel sumptuum litis per vnicuiusq; instantiae Iudicem: pro vt de dictis expensis iam fieri consuevit. A qua taxatione, non sit licitum, nisi semel appellare.

DE MODO PIGNORANDI DEBITORES.

XXXXIII.

Item, quod cum in pignoribus capiendis, pro executionibus sententiarum, vel alias, ex debito Iustitiae, nequeat procedi per Curiam sicut decet (malitia eorum contra quos

requiruntur fieri executiones) & culpa Procerum, qui secundum franchesias Maioric. in talibus adhibentur renuétium, & diffugientium, his adesse, quamuis cum pena (esta e con rabito como la cedilla, es como la oe, pero otras veces es ae, como en praedictae, más abajo) his hoc iniungatur; Quodque propterea, leditur Iustitia, & materia tribuitur debitoribus malignandi; & quandocunque scandala subsequntur. Prouiderunt, statuerunt, & mandauerunt; quod nisi debitor faciendo Iustitiam de se ipso, in I. citatione, pignus sufficiens in posse Curiae dederit creditori; capiantur ab ipso sufficientia pignora, per capita excubiarum, vel sagiones (saig, saigs, oficiales; sayón), sumptibus eiusdem debitoris in contumatiam, seu Iustitiae defectum reperti; tamen taxandis per illum iudicem cuius mandato ipsa pignora capientur; etiam si debitor non extiterit. Quodque dictus caput excubiarum, cum sagione, nó habeant nisi vnum solidum pro qualibet pignoratione. Et si solus sagio interueniat, habeat solummodo sex denarios. Et nisi de facto capiant pignora, nullum habeant salarium.

QVOD NVLLUS OFFICIALIS ORDINARIVS, HABEAT SALARIUM,
pro Executionibus, seu assignationibus, extra Cancellos factis; etiam partibus consentientibus sub poena hic inferta.

XXXXIIII.

Item, ad tollendum (toldre, tolre; evitar) fraudes quae hactenus fieri consueverunt: statuerunt, & ordinauerunt, ut nullus iudicum, vel officialium ordinariorum Ciuitatis, & Insulae Maioricar. pro distractionibus, vel executionibus bonorum, & adiudicationibus preciórum, & aliis quibuscunque causis, vel negotijs quantumcunque arduis, vel magis, audeat, neq; (neque) possit salariú aliquod a partibus etiam volentibus, & expresse permittentibus, habere, exigere vel recipere; etiam si intra Ciuitatem contingat eum extra cancellos seu locum sibi ad reddendum Iustitiam communiter deputatum, pro ut soepe ab aliquibus fieri consueuit in fraudem aliunde accedere. Et si contrariú quis attentauerit ipso Iure priuetur salario ordinario, Fisco Regio applicando. & restituere nihilominus (no res menys) teneatur, totum id quod contra presentem ordinationem a partibus etiam receperit.

QVOD IN EADEM CVRIA, SCRIPTOR IPSIVS CVRIAE

non possit procurationis officium exercere, neque tamquam procer interuenire.

XXXXV.

Item quód nulli Nottariorum, vel Scriptorum dictarum Curiarum, valeant procurationis officium, in eisdem Curijs exercere; in quibus sint scriptores: pro vt per franchesiam

iam alias est ordinatum. Nec alias ille possit ut procer deputari in ea Curia, cuius ipse est scriptor. Cú singula officia, singulis, sint committenda personis.

QVOD IN ADIVDICATIONIBVS, FACTO DEPOSITO EXPLICANDIS,
designentur omnes quantitates, & taxentur scripturae & pedagia. (peaje; peatge; peache)

XXXXVI.

Item, quód in adiudicationibus de cetero fiendis de quibusvis precijs procedentibus de bonis per Curiam cuiuscunque Iudicis ordinarij distrahendis; distributio realiter fieri nequeat, nisi toto pretio deposito: Et habeant, & teneantur Iudices, cum consilio Assessorum, & procerum specificare, & designare, singulas quantitates creditoribus, & aliis quibus ipsa precia debeantur adiudicandas. Et quod ipsi Iudices cum Assessoribus, & proceribus taxent processus scripturas, pedagia, & alia omnia, in dictis executionibus ineumbentia, eodem modo specificantes, & designátes quantitates praemissorum ocasione taxandas; ad hoc ut claré sciatur, quale, & quantú sit residuum, ex dictis praecijs. Quód nihilominus dicti Iudices, & proceres debeant, & teneantur designare; & specificare, in aduocationibus, de illo pretio faciendis, contrafacientes, ineidant in poenam centum solidorum pro qualibet vice, applicandorum Fisco Regio: Et perdant quantitatem, contra formam praesentis capituli adiudicatá, applicandam suo ordine creditori, vel parti cui deficiet.

QVOD PECVNIAE ADIVDICATAE, NVLLI

tradantur absque albarano ipsius Iudicis, &

signato manu Assessoris.

XXXXVII.

Item quód pecuniae adiudicatae, seu etiam adiudicandae per quemcunque Iudicem, nulli tradantut per Tabularium, seu depositarium Curiarum, nisi cum albarano ipsius Iudicis,

Sigillo proprio sigillato, & manu propria Assessoris sui subsignato; sub poena quód alias de suo proprio, ipse depositarius habebit iterum soluere quantitatem quá contra hanc formam, & Ordinationem alicui tradiderit.

QVOD MORTVO NOTARIO NOTVLAE ILLIVS

venundantur alicui Notario, seu illi in commendatum tradantur

XXXXVIII.

Item, quód ad tollendum materiam, & occasionem, cuiuscunque fraudis, & falsi criminis, statuerunt, & ordinauerunt, quód de coetero haeredes quorumcunque Notariorum, aut Legatarij, aut quocunque titulo succedentes in notulis libris & chartis eorundem; dum non sunt Notarij: teneantur, & debeant, infra decem dies post traditum corpus ipsius Notarij sepulturae, vel si alibi mortuus fuerit, post habitam certam notitiam mortis ipsius, ipsas notulaslibros, & instrumenta, praedicta vendere, seu alio quovismodo, & titulo licito, & honesto, ponere, seu mittere, & transferre, penes aliquem Notarium fidelem, idoneum, & discretum: qui illos libros, notulas, & instrumenta praedicta teneat, regat, & authoritate Curiae exerceat, vel saltem infra idem tempus, ipsos ponere in posse Venerabilis Vicarij Ciuitatis (vicario; veguer), & in Parrochiis forensibus, in posse Baiulorum dictarum Parrochiarum, vt ibi conseruentur: donech dicti haeredes, vel successores de illis disposuerint, per venditionem, vel alias pro ut superius ordinatur: & qui contra huiusmodi ordinationem fecerint, poená ineurrant viginti librarum Fisco Regio aplicandarum.

(Falta la 49)

lunes, 23 de diciembre de 2019

LXI, perg 224, 30 noviembre 1149


LXI
Perg. N° 224. 30 nov. 1149.

(A) Todas las palabras que se hallan marcadas en cursiva están borradas en el documento que copiamos, pero se han llenado estas lagunas comprobando este con otros traslados y en parte con lo que del mismo se halla impreso en las Costumbres de Tortosa: (Edición de la misma ciudad año 1539) asimismo, los claros que se encuentran puntuados indican que ha sido imposible leerse las palabras que los debieran ocupar.

Hoc est translatum scertum et fideliter translatatum VII idus marcii anno ab Incarnatione Domini ... (A) Adhonorem Dei omnipotentis Patris et filii et Spiritus Sancti. Ego Raimundus Berengarii gratia Dei comes Barchinone princeps Aragonum atque Illerde et Tortose marchio. Dono vobis omnibus habitantibus cunctisque successoribus vestris in perpetuum in civitate Tortose domos et casales ortos et ortales campos et vineas cultos et heremos cum omnibus eorum pertinentiis in hereditate propria libera francha et ingenua sicut unicuique dabo per donationes meas et cartas quas facturus sum vobis. Dono etiam vobis montes et planos et boschos et ligneamina ad omnes vestros usus proprios tam domorum quam navium. Dono etiam vobis prata et pascuas et venationes et habeatis hec omnia vos et omnes successores vestri post vos libere et ingenue cum omnibus ingresibus et egresibus sicut habentur et continentur per terram de Colle Balagarii usque ad Uldichona et sicut pervadit de Roca Folletera usque ad mare. Damus iterum vobis omnes aquas dulces et mare ad piscandum et navigandum exceptis stagnis et salinis in quibus retineo solam meam novenam. Dono insuper omnibus vobis quod non donetis ammodo in Tortosam leudam neque portaticum neque passaticum et quod non faciam vobis nec successoribus vestris aliquam fortiam vel districtum in personis vestris vel in possessionibus mobilibus aut immobilibus neque per me neque per personas mihi subditas nisi quod sola justicia mihi dictaverit quam justitiam tenebitis observabitis secundum mores bonos et consuetudines quas subterius vobis dedi et scribi feci. Omnia quoque suprascripta vobis integriter dono et firmiter laudo simul cum ipsis stagnis et salinariis in quibus solam meam retineo novenam. Primo siquidem modus Tortose civitatis hic est: Quiccumque alicui extiterit debitor et ad terminum noluerit eum paccare postquam exactor querimoniam suam super hoc curie exposuerit causam suam debitor integre ei restituat et postmodum quantum constaverit quinta pars illius debiti quod redderit tantum de propio suo idem debitor curie reddat. Pignera vero coram testibus accipiantur
ad terminum: que si tunc redempta non fuerint conserventur inde post terminum X dierum: que si tunc redempta non fuerint sit deinceps licitum eis qui tenuerint ea vendere vel impignorare sine alicujus contrarietatis obstaculo. Si quis etiam minando vel irascendo contra alium cultellum vel ensem vel lanzeam traxerit LX solidos curie donet aut manum desteram perdat. Qui autem perdiderit latronem in latrocinio tenat eum donec sua recuperet et postea illum ad justitiam curie reddat: et si quis miles alicui homini vel femine Tortose fuerit dator vel debitor per se vel per alium et statuto termino noluerit reddere quod debuerit postquam exactor semel fuerit de eo fatigatus ad curiam pigneret dictum suum datorem del debitorem de cavallo suo aut de mulo aut de quibuslibet rebus suis quas cum eo vel sine eo invenire potuerit. El ipse dator vel debitor pignus ei non deffendat neque contendat. Et si quis apellaverit alterum cucurbitum hoc est Cuguz aut renegatum ant bandatorem et eadem ora percuserit eum ille cui hoc verbum protulerit nulla de eis vindicta vel justitia requiratur. Contentiones vero et alia malefacta que fuerint infra habitatores Tortose sit licitum probis hominibus aptare et pacificare ad invicem si voluerint antequam curie manifestentur vel ad sacramentum deveniant. De injuriis et malefactis que facte fuerint postquam clamor fuerit factus ad curiam firment in directum per judicium curie et proborum hominum Tortose. Pro inventione vero fugitivi sarraceni qui inventus sit de Tarrachona usque ad Hiberum flumen unus morabatinus accipiatur. Et de Ibero usque ad Uldicona duos. Supradicta omnia vobis dono franchamente et libera et sine vestro engano modo prescripto ut ea potenter et firmiter teneatis et habeatis ac jure perpetuo possideatis salva in omnibus mea fidelitate et meis directis et amodo ero vobis bonus senior et bonus dominus et amabo semper atque honorabo et deffensabo personas vestras et omnia vestra ubicumque per me vel per meos posse habuero sicut meos proprios et mihi karissimos. Addo iterum vobis quod per clamorem aut per ullum repte quod vobis facerem non faciatis mecum bataiam neque cum ullo seniore aut bajulo de Tortosa. Propter hec omnia dona superius comprehensa nos omnes habitatores Tortose convenimus vobis domino nostro Raimundo comiti suprascripto ut simus vobis fideles in omnibus. Facta ista carta II kalendas decembris die festo Sancti Andree anno dominice incarnationis MCXLIX. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Bernardi Tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num G. Barchinonensi episcopi. Sig+num Guillelmi Raimundi. - Sig+num Petri Bertrandi. Sig+num Petri Sanctiminati. Sig+num B. de Belloloco. Sig+num Poncii de Cervera. Sig+num G. de Copons bajuli comitis. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit die annoque proscripto. - Petrus de Almenar presbiter pro teste subscribo et signum meum facio. Sig+num Dominici abbatis subscribentis pro teste. Dominicus Miralleç diachonus hoc translatum fecit atque translatavit et hoc sig+num fecit.
Remembrança sia al Comanador de Tortosa que sis fahia composicio entrel Temple els homens de Tortosa el Temple los fahia gracia que usasen dalgunas costumes entrels que nulla costuma que sia contra dret no puxen usar contra la senyoria. - Es escrit en la carta del compte de Barcelona de les costumes quel dona als ciutadans de Tortosa que tot hom qui amenasan hoirosament traura coltell ho espasa ho lança contra altre pac a la cort LX sous ho perda lo puyn dret. Ara husen los dits ciutadans de Tortosa de poc de temps ança que quant los senyors demanen LX sous per coltell tret et provat be tot lur enteniment e audes II scentencies que pagar deu los LX sous posas defensio quen defeniment de son cors lo trac et .... testimonis en oltramar o la on se vel. E aquesta costuma an feta de III anys ho de IIII ança. - Remembrança sia al Comanador que quan sera devant lo senyor rey que acatte manament que aquel leyn en que el apart puxa anar a Tuniç.
- Utitur in civitate Tortose quod nullus absque acusatore legitimo qui se ad penam Talionis subscribatis puniatur per hoc tam in occultis quam in notoriis criminibus seu maleficiis sine aliqua excepcione et in crimine adulterii manifesti. Item utitur quod licet crimina et maleficia fuerint manifeste comissa non possit inde fieri inquisicio et sic dicta maleficia remanent impunita. Item utitur quod si pater acusare voluerit interfectorem filii sui quod hoc se ad penam talionis sub .... Item utitur quod tam in criminali causa quam civili non subjiciatur quis questionibus licet alias veritas pacti apareat non .... precedant mendacia. Item utitur quod si aliquis in causa criminali condempnetur non auditur apellans immo incontineti mandatur sententia executioni sed in causa non tantum a deffinitiva sed indiferenter ab omni interlecutoria apellatur exepta lite con .... Item utitur quod si aliquis velit agere contra alium personali vel reali accione ad interrogationem partis adverse hanc eligere an agat cum carta vel sine carta et siquidem dirat quod sine carta postea non poterit producere per se vel per alium aliquam cartam seu scripturam siquidem dicat se velle agere cum carta nunquam audietur nec respondebit ei adversarius quousque produxerit dictam cartam. Item utitur quod post caucionem deparendo juri prestitam reus non tenetur venire ad judicem per VIl vel VIII dies continue numeratos licet citetur per judicem et si non citetur infra illos VII vel VIII dies predictam caucionem interpositam non procedetur contra eum non premissa trina citatione que habet continere VII vel VIII dies ex eo quod tribus diebus in abdomada tantum redditur jus et ad illas et in illis diebus debet fieri citatio per judicem et hoc tam in arduis quam mediocribus minimisque causis excepta causa alimentorum mercenariorum unius diei vel duorum ne cotidianis alimentis fraudetur et hoc servatur tam in omnibus hominibus civitatis quam alterius jurisdictionis. Item utitur quod licet contra non juratur de calupnia immo si reus negaverit inducuntur probationes actori et si reus opposuerit aliquam excepcionem quam actor negaverit judicetur reo excipienti probationes et si dicit reus non habere in prontu testes cum sint ultramare vel aliis longinquis partibus dabuntur ei inducie legales licet adversarius se oponat dicendo quod per difugium vel malitiam hujus dilationes petantur et hoc utitur nullo prestito juramento quod maliciose hujus dilationis non petat. Item utitur quod si contentio fuerit inter partes de processu cause eredatur simplici assertioni judicantis et vicarii nulla inde ostensa scriptura cum de usu non scribantur nec conficiantur acta in causis nisi cum libelus et licet contra et producciones testium in causa. Item utitur quod testes non compelluntur testificari nisi sit causa criminalis et promiserit se testificaturam vel inveniatur in instrumenta subi ... Item utitur quod sentencie proferuntur sine scriptis vel si jure aliqua eam velit habere scriptam post latam sententiam judex qui tulit eam faciet notario scribere et subsignare vicario et postea ipsa subscribet et hoc faciet post unum vel duos dies et plus provi .... voluerit et sic sententiam scriptam habeat litigator. Item utitur quod tam principali causa quam apellationis nulla fit condempnatio expensarum in aliquo casu licet constet de calumnia subcumbentis. Item utitur quod nullus christianus admititur contra judeum in testem quacumque accione contra judeum agatur tam reali quam personali. Item utitur quod administratores tutelarum et curarum comituntur nullo a tutore vel curatore prestito juramento. Item utitur quod si alteratio fuerit inter partes de consuetudine videlicet quod una pars asserat consuetudinem quam per se inducit et altera pars dicat non esse consuetudinem cum non constet esse factam ab hiis qui potestatem habent concedendi et propter hoc sit indicta probatio consuetudinem asserenti utitur quod probi homines nullo prestito juramento de veritate dicenda conferunt ad invicem et si viderint per simplicem verbum aliquorum sui ipsorum quod illud quod per consuetudinem alegatur fuerit inter eos
judicatum et tali modo probtla consuetudo quod utatur non distincto bene vel male fuerit judicatum habeatur per probata tamquam consuetudo facta de consensu eorum qui habent concedendi consuetudinem potestatem et ac si esset rationabilis et legitima prescriptam. Item utitur quod nisi tribus diebus in ebdomada usque ad horam tertie non redditur jus videlicet die lune die mercurii die sabati et si contingat aliquam illarum dierum propter festum vel aliquam causam fuerit feriatam in sequenti die non feriata non redditur jus in locum illius diei in qua feriam contingit cum deberet jus singulis diebus non feriatis jus reddi. Item utitur quod si qua causa vel negotium dicitur per aliquam Dertusse consuetudinem esse diversa per sententiam primam quod postmodum ille quem lata fuerit sententia non auditur apellans. Item utitur quod oficium judicis quod loco actionis ponitur non habet locum in dertusani quocumque casu judicis oficium intentetur de jure nisi in tribus casibus videlicet in dandis tutoribus et curatoribus et reparationem instrumentorum amissorum restituere .... ista regula indistincte quod sine accione nemo experitur sed si competat sibi judicis oficium non poterit cum intentare maxime si non petat aliquid sibi dari vel fieri ab adverso sed a solo judice. Item utitur quod si aliquis fuerit captus pro aliquo maleficio .... interrogatur extra judicium et siquid aliquid fuerit confesus sibi providitatur licet deficiat acusator et non audit penitus de dicta confesione. Item utitur quod si in aliquo contractu habito in scriptis vel sine scriptis in quo caveatur ad certum tempus pecuniam solvi vel aliquid fieri et nisi factura fuerit quod promititur dapnum interesse refici et emendari stipulanti non reficitur nec in aliquo emendatur. Item quod testamenta confecta cura tabellione et unico teste valeant. Item utitur quod oficium judicis in nullo casu intenlatur nisi in reparatione instrumentorum amissorum et restitutione minorum petendis tutoribus et curatoribus ipsis minoribus. Item utitur quod actor non tenetur scribere petitionem suam seu concipere libellum quousque reus firmaverit jus et post cautionem juris poterit actor scribere pro ut sibi melius videbitur expedire. - Homines dertusenses habito inter se consilio generale unanimiter statuerunt quod nullus ipsorum iret ad balnea Templi ad balneandum et si quis iret ad balneum Templi et non iret ad balneum P. Jordani quod ipse P. Jordani ipso de conquereretur tamquam de eo qui venit contra comunem civitatis propter quod videtur articulus contra dominium factus hujus statutio contrafacta ítem jam dicti cives dertusenses quandam plateam que quidem est dominorum Dertuse fratribus Templi indebite concedebant ponentes ibidem flequarias suas cum pane ad vendendum et ejicientes illas quas faciebat in dicta platea residere in prejudicium Templi non modicum et comptemtum minabeatur et enim prefati cives quod si quis fratrum vel aliquis ipsorum tangeret flequarias suas seu panem earundem medietate interficeretur ab ipsis. ltem cum judicia sint hominum civitatis deberet judices constituere qui secundum jura sciret judicare unde quia non faciunt super hoc impetretur litera a domino papa et judex Cesarauguste episcopus. Item injurantur iidem cives sibi et potius Templo de possessionibus quas vendiderunt nec dederunt seu aliquo modo alienaverunt nec commutaverunt in posse clericorum dertusensium et personarum religiosarum quia ipsas posessiones eiciunt de Templi jurisdiccione et de sui ipsorum convicinitate. Item jamdicti cives non deberent servare nec aliquatenus pati guidagium R. de Montechateno cum ipse guidat banditos homicidas et malefactores cum ipsi non sint homines predicti R. sed tantummodo Templi nec teneatur dicto R. nisi sicut castellano vel feudatario. Item cum frater Dalmacius de Fenollare comendator Dertusensis quemdam libellum qui sequitur obtulit coram civibus memoratis in curia Dertusensi dixerunt se non teneri eidem respondere cujus quidem libeli tenor tale est. Proponit conquerendo frater Dalmacius de Fenollare contra P. Nicolau Jacobum Pertuigium S. Tener Berengarium filium S. Tener contra filium den Gassul et contra filium Tome Dardanos contra burdum den Cambrils burdum den Benivey burdum den B. de na Alax et contra duos filios legitimos dicti B. et contra Jacobum scriptorem filium S. Tener et contra tres filios den B. den Steve et contra filium minorem Nicolaii Fariner et contra filium Rubei Bassier et contra A. Qucio et fratrem suum et contra B. filium Stephani Tener et contra filium majorem D. Leuder et contra Ros nepotem de Na Alax dicens quod predicti convocati manu armata gladiis lapidibus et penatis venerunt ad domum den Cuera ad hoc ut verbararent vel pulsarent vulnerarent vel occiderent ... de Sado et fratrem suum dictam domum fregerunt expoliaverunt et expugnaverunt frangendo januas et tabulas dicte domus et in eam perteratos lapides projiciendo unde cum ex hoc inciderint in crimen legis Julie de vi publica petit eos condemnari pena predicte legis que est ut deportentur et amitant omnia bona sua vel saltim quod puniantur paccare arbitrio judicantis. Item quod si fortasis composicio esset inter Templum et homines Dertuse quod magister petat ab eis homagium et accipiat ob hoc ut nullum cognoscant alium dominum et si contradixerint nulla inde fiat composicio. Item cum cives predicti sint naturales homines Templi et fecerint homagium Templo nullum debent cognoscere dominum preter Templum et cum a Deo faciunt homagium R. de Montechateno faciunt illud in prejudicium Templi et contemtum. + Item si alicui mercatores mitent vel extraant aliquas mercaderies de civitate Dertuse de quibus leudam debent percipere domini Dertusenses veniet aliquis cives Dertusensis et secrete erit locutus cum extraneo mercatore dicens quod si dictus mercator eidem aliquod servitium duxerit faciendum illc homo Dertuse faciet ipsas mercaderias suas et ita domini Dertuse amitunt leudam suam. Et cum domini vel ipsorum bajuli dicunt eis civibus quod jurent quod dicte mercaderie sint sue nolunt jurare et ita domini amitunt jus suum dicentes non esse consuetudinem Dertuse quod jurent.
+ Item facient dicti cives consorcium cum mercatoribus et hominibus alienis et ement et vendent multa absconsi de quibus Templum deberet percipere leudam et non facit et cum ipsi domini Dertuse inquirunt ipsos de veritate dicenda dicant quod totum suum est et cuando iidem domini dicunt eis quod jurent nolunt jurare et ita dominium amitit jus suum. + Item jamdicti cives deberent dare domino Dertusensi quarentenum de omni fusta quam deferant de Portu et nolunt dare de mellize nec de ligno quod habeat a XX palmis ultra. Et ita amitit dominium jus suum et asserunt non esse consuetudinem Dertuse quod dent et debent dare secundum sententiam quam tulit episcopus illerdensis. Item si dicti cives voluerint facere aliquod statutum vel aliquod bannum ponere in civitate petent a comendatore quod illud eis concedat et si comendator concedet eis quod faciant si videatur bonum R. de Montechateno ipsi facient sin autem non facient et dimitent mandatum Templi et facient mandatum R. de Montechateno tamquam si esset dominus ipsorum proprie et ita non cognoscunt dominium Templi ut deberent et facient plura hii similia et faciunt pro dicto R. qui est castlanus ac si esset dominus eorundem. Hoc est translatum fideliter factum sub anno Domini MCCXLVII de quodam instrumento in quo sicut habetur. In Cristi nomine pateat universis quod cum questio verteretur inter fratrem R. de Serra magistrum et alios fratres domus militie Templi et nobilem Guillelm de Montechateno ex una parte et universitatem hominum Dertusensium ex altera super variis et diversis articulis hinc inde propositis et specialiter super tribus articulis quos domini Dertusenses ad jurisdictionem ipsorum pertinere dicebant. Tandem post multam et variam altercationem pro bono pacis et composicionis et ut omnes in perpetuum super premisis inter eos disensionis materia sopiretur compromiserunt stare arbitrio et voluntati mei R. Dei gratia lllerdensis episcopi in hunc modum. Sit notum cunctis quod questio vertebatur inter fratrem G. de Cardona preceptorem Gardenii tenentem locum quantum ad hanc causam fratris R. de Serra magistri militie Templi et fratrem P. Eximuz comendatorem Monssonis et fratrem Rostani comendatorem Ozce et fratrem R. de Barra et alios fratres templarios et nobilem virum G. de Montechateno Dominos dertusensium agentes ex una parte et homines dertusenses et B. Gerberti. R. de Podio. P. Jorda. J. de Alfocea. R. de Nomine Dei. Tomam Garidelli, R. Garidel. P. de Balaguer magistrum. B. de Monte Pao. J. Carbonell. J. Vitale. B. Correger. Jo. de Moza. G. Dapiera. Rombal. B. Calza. R. Raimundi. A. Oliver. G. de Mateo. B. Azco. G. Burges. J. de Cardona. D. A. de Penedes. Tomas Correger pro se et universitate dertusense defendentes et partim agentes ex altera. Petebant siquidem predicti domini dertusenses quod homines dertusenses firmarent directum in posse suo de omnibus causis quas contra eos haberent et quod firmarent eis directum in ZutaDertusense et quod reciperent judicem ipsorum dominorum tam universitatis quam singulorum tam criminalibus quam civilibus quas Domini haberent contra dictos homines dertusenses et tam ratione personarum ipsorum dominorum quam fratrum suorum et familie suc et ratione militum G. de Montechateno et familie sue. Petebant etiam dicti domini ab eisdem hominibus taschas barchas balnea et quintam decem dierum et trium et quod cognoscerent de mensuris civitatis utrum sint recte vel non et quod preco civitatis preconizetur per civitatem nomine ipsorum dominorum. Petebant etiam injurias et expensas in causa factas et dampna data: homines vero dertusenses a predictis dominis ex adverso petebant quarentenum unum morabetinum captivorum et tertium denariorum panis flequeriarum et toltam rationem leudarum. Tandem post multas contentiones rixas et placita pro bono pacis et amicabilis compositionis partes super omnibus supra hinc inde petitis et super omnibus aliis generaliter et specialiter pro altera partium predictarum adversus alteram posset movere + usque ad presentem diem tamquam hic singulariter scriptis et positis sub pena duorum milium morabetinorum. In venerabilem patrem R. Dei gratia illerdensem episcopum unanimiter compromiserunt promitentes sub comisione dicte pene quod quidquid ipse jure laude vel consilio diceret vel statueret super premisis observaretur inviolabiliter ab eisdem quam siquidem supradictam penam pars non adquiescens arbitrio voluntati sive dicto domini episcopi eidem solvere teneretur quam ipse episcopus vel retineret sibi si vellet vel daret parti acquiescenti secundum propriam voluntatem suam pro qua siquidem pena solvenda sicut supradictum est fuerunt fidejussores ex parte templariorum et G. de Montechateno nobilis viri R. Berengarii Dager. P. de Montecatano. Jacobus de Cerveria. Gauzerandus de Pinos et G. de Samata cives illerdenses. Pro parte vero hominum de Turtusa fuerunt fidejussores de predicta pena solvenda P. Sancii et Thomas de Sancto Clemente cives illerdenses. Item tam partes quam fidejussores omnes in simul et in solidum promisserunt tradere et tornare pignora duorum milium morabatinorum in posse domini episcopi ad mandatum et cognitionem ipsius quandocumque et quotienscumque ab eo fuerint requisiti. Renuntiantes tam partes quam fidejussores omni juris auxilio canonico et civili et consuetudini dertusensi et omnibus juribus et usaticis et consuetudinibus eis competentibus vel competituris aliqua ratione. Quod est actum V idus aprilis anno Domini MCCXL primo. Hujus rei testes sunt R. de Spelunca cononicus illerdensis. G. de Solario miles. R. Petri. R. Roci. Arnaldus de Valseguer. P. de Podio viridi. Hugo de Plomato. Aimerici de Rabastens. - Dominicus de Binefar notarius domini Illerdensis episcopi. R. mandato partium supradictarum hoc compromissum scripsit et signum suum fecit.
Partibus igitur in nostra presentia constitutis productis a parte universitatis dertusensis quibusdam instrumentis et aliis documentis tam scripture ac rationabilis consuetudinis ut dicebant quam aliis quibus firmiter asserebant tam ex donationibus principum pro ut in eisdem instrumentis contineri videbatur intentionem suam et defensionem in omnibus esse fundatam quam et aliis. Inspectis etiam rationibus et allegationibus et aliis documentis quibus pars magistri et fratrum et dicti G. de Montechateno suam intentionem fundatam. Similiter asserebant super universis et singulis hinc inde petilis tam de jure quam de facto diligenter examinato negotio post plenam partium renuntiationem de earundem voluntate et expresso concenssu super premisis duximus arbitrandum ac nostram voluntatem super eisdem articulis declarandam quod quidem arbitrium fuit a partibus incontinenti amologatum seu confirmatum expresse ut super universis et singulis capitulis inferius anotatis ratum et inconvulsum inviolabiliter habeatur. Quod etiam arbitrium super eisdem capitulis nos proferendum diximus sub pena duorum milium aureorum superius comprehensa que soluta nichilominus remaneat compromisum. Et hoc idem voluntas partium confirmavit. In + primis siquidem arbitrando pronuntiamus quod homines dertusenses tam universi quam singuli magistro et fratribus comendatoribus qui pro eo fuerint in Dertusa pro tempore constitutis et Guillelmo de Montechateno vel eorum vicario nomine ipsorum ot omnibus successoribus eorum in perpetuum firment directum in Çuta vel civitate Dertusense ubi magis ipsi domini voluerint quandocumque et quotienscumque ab ipsis velint recipere firmamentum videlicet de omnibus querimoniis et demandis criminalibus sive de crimine civiliter intentandis quas ipsi domini contra universos et singulos de universitate dertusense sive ipsi magistri et fratres comendatores dertusenses pro personis propriis sive magister vel comendator pro fratribus sive G. de Montechateno pro persona propria sive pro militibus suis aut pro filiis militum qui sint filii militum et dominarum sive pro scutiferis tam templariorum quam G. de Montechateno quos assidue duxerint equitando sive pro donatis eorundem templariorum in eorum mensa assidue comedentibus ac fratrum pannis utentibus ad vestitum sive pro morte aut gravi vulnere familie sue tam ipsi magistri et fratres comendatores vel aliqui tenentes locum eorum quam G. de Montechateno contra universos vel singulos dertusenses sive criminaliter sive civiliter duxerint proponendas. Ab hujusmodi autem dicte familie excipimus trotarios de quorum morte arbitrando dicimus quod fiat sicut de reliqua familia. De vulnere autem si fuerint vulnerati vel alia quacumque injuria afecti firment directum in curia civitatis inferius et ibi placitum agitetur. Item firment eis directum in eodem loco scilicet Zute sive de leudis sive de emparamentis factis ratione leudarum. Que quidem emparamenta homines dertusenses fregerint sive de redditibus ad ipsos
dominos inmediate pertinentibus vellint contra universos vel singulos proponere questionem. De omnibus aliis questionibus civiliter intentandis ab ipsis dominis vel eorum vicariis firment directum homines Dertusenses in posse curie Dertusensis non in Zuta sed in civitate inferius sicut est actenus consuetum et ibidem placitum agitetur sub examine curie civitatis. Super questionibus de quibus firmabitur directum in Zuta ut dictum est agitetur placitum infra primos barbachane Çute dertusense infra primam portam et juxta eandem cum de civitate venitur ad Çutam sub examine judicis quem domini dertusenses constituerint in eisdem. Qui quidem judex a dominis Dertuse super questionibus constitutos justo recto ac fideli judicio primo secundum usaticos Barchinone postmodum secundum rationabiles consuetudines civitatis Dertusensis vel alias sicut consuetum est actenus dirimat inter ipsos cives et dominos dertusenses per dictas criminales sive cum de crimine civililer agitur questiones. Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses habeant barchas pasagii cum passagio franquas et liberas quod domini dertusenses nullum jus sibi vendicent in eisdem quibus perpetuum imponimus silentium nec alias possint habere vel construere barchas quorum occasione vel causa redditur barcharum universitatis hominum dertusensium vel jus eorundem in aliquo lederetur. Habeant tamen domini dertusenses et eorum familie passagium in easdem barchas tam civitatis quam Cherte liberum absque aliquo precio et expensa tam in rebus quam personis et habeant et percipiant X mazminas annis singulis pro definicione predictarum barcharum quas mazminas universitas dertusensis eisdem assignet in loco tuto et idoneo ubi ipsarum percepcio perire non possit. Balnea vero ad construccionem et refeccionem murorum pertineat civitatis quibus fuisse deputati noscuntur quorum redditus sive proventus expendatur in fabrica eorundem juxta arbitrium duorum proborum hominum civitatis qui eos recipiant quorum necligentia vel culpa corrigantur per curiam et probos homines civitatis. Imponentes silentium ipsis dominis et super ex ipsis preceptis. Item arbitrando pronuntiamus quod homines dertusenses universi et singuli qui ex speciali dominatione regum aut dominorum terras in montanis posidere noscuntur eas franchas et liberas habeant et posideant suo jure pacifice et quiete et eas possint aut quicumque voluerint dare aut quocumque titulo cultas et incultas pro voluntatis arbitrio collocare. Illi quoque qui terras incultas in eisdem montaneis sua cura et sumptibus ad novam reduxerint culturam eas similiter habeant et possideant franquas liberas et quietas. Et eas similiter possint dare aut pro voluntatis arbitrio collocare. Item tamen quod coloni qui eas perceperint excolendas si de terris ipsis sit questio in posse dominorum qui ipsas terras dederint excolendas firment directum sub eis que placitum agitetur. Si vero super aliis inter colones et dominos vel inter ipsos colones vel inter collones et quoscumque alios questio oriatur firment directum in pose curie Destusensis et ibidem placitum agitetur. Illi vero qui nec speciali donatione nec cura sua ad culturam novam terras reduxerint sed quasi autoritate propia sibi jus in eisdem vendicabant nichil habeant in eisdem et hujusmodi hominibus super illis terris perpetuum duximus silentium imponendum nisi forte eas vellint de nova excolere et reducere ad culturam. Item arbitrando dicimus quod cum ad mandatum curie Dertusensis pignora a debitoribus capiuntur id observetur de X diebus et tribus quod est actenus observatum ita quod domini vel eorum vicarii non possint quintam vel aliquam partem exigere pro eo quod debitores confitentes debitum ad solutionem compellunt licet si forte necesaria post Xlll dies judicialis compulsio sive execucio facienda. Item arbitrando dicimus quod homines dertusenses justas et rectas habeant mensuras ac stateras tam in dando quam in recipiendo et flequerie panem rectum et justi pensi faciant in quibus omnibus si penes aliquos vel aliquas fuerint reperta falsitas per curiam civitatis et probos homines corrigatur qui si inventi fuerint negligentes eorum negligentiam et culpam domini Dertusenses corrigant et emmendent ac percipiant ab eisdem llecuariis pro falsitate comisa sine aliqua diminutione id quod modo noscitur observare. Addicimus etiam quod preco nomine dominorum et proborum hominum civitatis in eddictis bannis et ceteris que spectant ad preconis oficium publice vocem emitat cum in his non videatur dominis aliquod prejudicium generari. Item arbitrando dicimus quod quarentenum quod domini consueverunt recipere in farina et blado de cetero non percipiant nec aliquid jus sibi vendicent in eodem et homines Dertusenses ad ejus collatione pronuntiamus de jure non teneri cum videatur introductum fuisse in periculum animarum. Hoc idem in exactione que tolta vulgariter nuncupatur sive leuda quam domini Dertusenses sibi ratione bestiarii injuste et irrationabiliter vendicabant. Similiter arbitrantes in quibus quidem quarenteno et tolta eisdem dominis perpetuum duximus silentium imponendum hominibus dertusensibus super preceptis de quarenteno et tolta a dominis perpetuum silentium imponentes. Item dicimus arbitrando quod pro inventione sarracenorum fugitivorum qui sint vel fuerint civium dertusensium domini nichil de cetero percipiant ab inventoribus super ea que percipere consueverant eis silentium imponentes. Item arbitrando promitimus et declaramus voluntatem nostram quod omnes injurie et demande remitantur seu etiam questiones hinc inde quas domini dertusenses contra universos vel singulos de universitate vel universitas contra eos usque in presentem diem movere poterant aliqua ratione et ipsis super illis perpetuum silentium duximus imponendum. Universos et singulos de universitate dertusense et predictos dominos a predictis injuriis questionibus et demandis penitus absolventes. Item quid pro supradictis questionibus et demandis domini dertusenses multas sicut dicitur in lite prosequenda fecerant expensas universitatem dertusensem eisdem in DCC maciminis similiter condemnamus. Item arbitrando dicimus quod domini dertusenses confirment laudent et aprobent omnes libertates consuetudines et donationes quas ex donationibus principum aut prescriptione longissima actenus habuise et tenuisse noscuntur salvis universis et singulis que superius sunt expressa. Quod est actum VIII idus marcii anno Domini MCCXL primo. - Sig+num R. Illerdensis episcopi. Sigi+num fratris R. de Serra magistri milicie Templi. Sig+num Guillermi de Montechateno. Sig+num fratris G. de Cardona preceptoris Gardeni. Sig+num fratris Poncii de Vulterra preceptoris Miraveti. Sig+num fratris Bernardo de Boscho preceptoris Dertuse. Sig+num fratris Dominici preceptoris Açconis. Sig+num fratris Roslant preceptoris Oççe. Sig+num B. Girberti. Sig+num R. de Podio. Sig+num P. Jordani. Sig+num J. de Alfocea. Sig+num R. de Nomine Dei. Sig+num Tome Garidel. Sig+num R. Garidel. Sig+num P. de Balaguer. Sig+num magistri B. Sig+num Br. de Montpao. Sig+num J. Carbonel. Sig+num J. Vital. Sig+num Berenguer Correger. Sig+num Johannis de Maza. Sig+num F. Dapiera. Sig+num R. Raimundi. Sig+num B. Azco. Sig+num Domignelli A. de Penedes. Sig+num Rambaldi. Sig+num A. Oliveri. Sig+num G. Burges. Sig+num A. de Penedes. Sig+num B. Calza. Sig+num G. de Montechateno. Sig+num G. de Cardona. Sig+num G. Correger. - Qui omnes supradictii tam domini pro se et successoribus suis quam cives pro se et tota universitate Dertusense et eorum successoribus hanc sententiam unanimiter aprobarunt et eam se promiserunt sicut supradictum est inviolabiliter servaturos.
Remembranza de hominibus qui venerunt ad portam castri cum armis et muniti. In primis Samso de Lobregato. Raimundus de Berengata. B. R. Garidel. F. de Bas filius. P. Bruni filius Matiani servietus h°. B.° Colteler filius den Moles. Filius den Sobreval. Lo marit den Na-Çimona filius den Torner de Za Rambla. Lo fill den Filip de Remolins. Lo marit de Na-Aldoverona viuda qui fo den Samso de Lobregat. En Rosset Michel de Bicen. Mateu fill de Na-Servera. En Seguret. Lo major fill de Na-Segura. Lo fill den R. Carbonel lo menor. En Mascaros e Guerau Samaler. R. Jorda. - R. Galet. - Pasqual de Solsona. - B. Dalcea. - Jo. de Novelles. - Ja. Tomas. - P. Tomas. - R. Tomas. - B. Tomas. - Jo. de Manresa. - B. R. Pinyol. - R. Garidel. - B. N. Garidel son fil. - F. de Bas. G. de Penedes. - A de Valmol. - G. Pere. - P. Bru. - Roc den Esteve. - B. Dalcaraz. - G. Carbo ... de Penedes. - Caldarer. - R. Caldarer. - P. Queral. - .... Metge. - .... Na-Alax .... Treita .... Rossiol. - Isti contradicunt quod non scribantur consuetudines. - G. de Montblanch. - Rog de Villalbi. - P. Navare. - Garcia Perez. - P. de Villabi. - P. de Manresa. - D. Daltezea. - R. Mercer. - Nicolau Fariner. - Pere de Sarete. - D. Serra. - R. de Ripal jove. - P. de Ripal. - Jo. de Fontannes. - D. de Fontannes. - P. de Alcocea. - Jaume Escriba. - P. Macip. - P. Escriba. - En Guardia. - Ermengou. - Rosch Pellicer. - A. Orella. - P. Tort. - Bernat Caver. - G. de Sen Feliu. - En Berdet. - F. Monnet. - R. Tos. - G. Lorigo. - En Grinyo. - Jo. Gili. - Bernat Alzina. - P. Oliver. - P. Siffre. - A. Oliver. - Nicolau Baro. - F. Arayola. - G. de Na-Aleu. - B. Calderer. - Guerau Dapiera. - R. de Tala. - F. Correger. - G. Dardenos. - B. de Cambrils. - En Xicot. - A. Negre. - B. N. Maz. - A. Zes Moles.- En Payanot.- P. Gil.- En Sent Marti.- En Perico. - Senyor de Lerin. - A. R. - En Mezina. - Gerau Burges. - B. Sagrista. - Estalierola. - R. Tricha. - Noscos. - Berenguer de Picapedras. - P. Nicolao. - En Caldero.- En Baldovi.- F. Zasoret.- G. F.- P. Mabili.- P. Dalbi.- R. Astrus. - R. Mercet. - En Catala Carnizer. - Pasqual de Calaf. - A. de Miralles. - F. Monet. - Michel Amigo. - Jo. Gili. - A. Dez Castel. - G. Baquer. - Andreu de Aliaga. - Miquel Taragana. - A. de Reus. - R. Garidel jove. - P. Albert. - Isti volunt quod consuetudines scribantur. (A)....
(A) El documento que sigue aquí tiene sobre catorce líneas enteramente borradas e ininteligibles, pudiendo leerse tan solo su final que es indudablemente de una bula pontificia, acaso de Urbano IV, y es como sigue:

.... tribuitur et prefate jurisdictioni dictorum magistri et fratrum non modicum derogatur. Quare humiliter petebant a nobis ut cum hujusmodi licentia por quam dictis civibus usus bonarum consuetudinum reservatur ad pravas et antiquas consuetudines extendi non debeat maxime quia de intentione dicti episcopi hoc non videtur aliquatenus processisse dictos cives dertusenses quod predictis et aliis consuetudinibus que absque interitu salutis eterne servari non possunt ab eadem civitate ipsorum penitus profligatis verum si ad illarum observantiam se juramento prestito astringerunt eas observare vel ipsarum pretextu dictam jurisdictionem eorundem magistri et fratrum in hiis que ad justitiam pertinent impedire de cetero non contendam compeli per discreto aliquos mandaremus. Quo circa fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi et auditis hinc inde propositis quod justum fuerit appellatione remota decernas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari pro viso ne in universitatem Dertusensem excomunicationi vel interdicti sententiam proferas nisi a nobis super hoc mandatum receperis especiale. Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appelatione cesante compellas veritati testimonium perbibere. Data Viterbii idus octobris pontificatus nostri anno primo.
Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Cesar-Augustano salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii magister et fratres militie Templi Aragonis et Cathalonie sua nobis petitione monstrarunt quod olim inter ipsos ex parte una et cives Dertusenses ex altera super temporali jurisdictione civitatis ejusdem que ad ipsos magistrum fratres plene ac libere pertinet et aliis diversis articulis orta materia questionis fuit tandem super hiis in bone memorie Illerdensem episcopum tanquam in arbitrum sub certa pena concorditer compromisserunt qui taliter exercuit arbitratus quod hujus jurisdictio penes eosdem magistrum et fratres totaliter remaneret. Ita tamen quod dictis civibus uti liceret illis bonis consuetudinibus quibus cives Barchinone utuntur et aliis quibus uti consueverunt cives dertusenses jamdicti. Porro iidem cives dertusenses asserunt in prefata civitate de consuetudine obtentum existit et nullus pro aliquo crimine quantumcumque notorio puniri possit nisi aparuerit legitimus acussator qui ad penam talionis inscribat et quod in aliqua causa nisi criminale fuerit non compellantur testes ad perhibendum testimonium veritati sicque predicti cives dertusenses hujusmodi pretextu arbitri contendunt uti hujusmodi consuetudinibus et nonnullis aliis juri contrariis per quos eorundem magistri et fratrum jurisdiccio enervatur. Quare fuerit ex parte ipsorum magistri et fratrum nobis humiliter suplicatum ut super hoc providere paterna diligentia curaremus. De tua itaque circunspectione plenam in domino fiduciam obtinentes fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi facias tibi dictas consuetudines in scriptis ab ipsis civibus dertusensibus exiberi et aprobes quas de jure videris aprobandas reliquis sicut justum fuerit reprobatis contradicentes per censuram ecclesiasticam apellatione postpositam compescendo non obstante constitutione de duabus dictis edita in consilio generali dummodo infra ipsos ipsi magistri et fratres jus suum super hoc comode assequi nequeant et ultra tertiam vel quartam aliquis accionem presentium extra suam diocesim ad judicium non trahatur. Datum Viterbii X kalendas maii pontificatus nostri anno primo.
Usen los ciutadans de Tortosa que de nenguns clams que age laun del altre de feit de possessio non donen possessio e axi semblans per la senyoria pren a gran tort com non done justicia axi com de les altres coses.