Mostrando entradas con la etiqueta Montem-Pessulanum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Montem-Pessulanum. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupus pampilonensis episcopus propter plurima malefacta et dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terre Navarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampnis et malefactis que post dictam treguam supradictus rex et sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literas suas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literis domini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanum sine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticum et conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensem episcopum et Ortalle helenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls). Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho (pronunciado u) escriu.

LXXXVI, perg 296, enero 1156


LXXXVI
Perg. N°296. Enero 1156.

In nomine Domini anno ejusdem incarnationis MCLVI mense januarii. Ego Raimundus comes Barchinone et princeps Aragonis scio et in veritate recognosco quod ego debeo tibi Guillelmo Leterico et tiiis IIII milia et DCC morabatinos de barba rubea bonos et de legali pondere de quibus debeo tibi vel mandatario tuo modo in presenti persolvere et paccare de hac prima paria januarii duo milia morabatinos de prioribus qui inde exierint. Et pro duo milia et DCC morabetinis qui remanent dabo tibi vel tuis medietatem omnium reddituum et exituum que michi aliquomodo deinceps exierint tamdiu donec illos duo milia et DCC morabetinos persolutos et paccatos inde tibi vel tuis habeam sine tuo tuorumque enganno. Adhuc promitto et convenio tibi quod si duo milia morabatini de hac prima paria januarii ad tuam noticiam non persolventur quod ego illos tibi vel tuis persolvam de medietate omnium reddituum et exituum que milii aliquomodo deinde exierint cum aliis duo milia el DCC morabetinos. Et promitto et convenio tibi quod omnes isti IIII milia et DCC morabetini tibi vel tuis ad tuam noticiam usque ad hoc primum Pascha persolvantur sine tuo tuorumque enganno et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam recipio te in Dei fide et mea. Et ego Guillelmus Raimundi Dapifer convenio tibi Guillielmo Leterico et tuis quod dominus Raimundus Barchinone comes hos IIII milia et DCC morabatinos persolutos et paccatos tibi vel tuis usque ad primum Pascha veniens habeat sicut scriptum est. Quod si non fecerit ammonitus per te vel per nuncium tuum redirem apud Montem-Pessulanum per hostaticum et inde nullo modo dicedam tamdiu donec hos IIII milia et DCC morabetinos tibi vel tuis sine tuo tuorumque dolo persolvantur. Et convenio tibi quod ad illam ammonicionem non fugiam et omnes alios hostaticos ammoneri vel ammonere secundum posse meum faciam et ut ita firmiter tibi et tuis teneam et attendam sicut scriptum est ad tuam noticiam iuro tibi et tuis super lIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Seneschal hoc totum juravit per se ita ego Bernardus de Belloloco juro tibi Guillelmo Leterico et tuis per me super IIII Dei evangelia. Sicut Guillelmus Raimundi Dapifer hoc totum juravit per se ita ego Arbertus de Castrovetulo et ego Arnallus de Lercio et ego Berengarius de Turrellas et ego Artaldus de Castronovo et ego Raimundus de Molnelz unusquisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Horum omnium suprascriptorum sunt testes Raimundus de Narbona. Guillelmus Atbrandi. Raimundus de Gironda. Raimundus Folcherii. Guillelmus Petri frater eius. Bernardus Belmi. Guillelmus Simeon. Guillelmus de Sancto Sorio. Petrus Castanea Guillelmus Johanes et Silvester. Similiter sicut Guillelmus Raimundi seneschalcus hoc totum iuravit per se ita ego Raimundus de Vila de muls et ego Guillelmus de Castelloveteri et ego Raimundus de Podio-alto quisque nostrum insolidum iuramus tibi Guillelmo Leterico et tuis super IIII Dei evangelia. Et in quantum tu vel tui falleretis in omnibus istis suprascriptis hostaticis morte vel mentimento ego Bernardus Marchuz et ego Petrus Arnaldi quisque nostrum insolidum sumus tibi Guillelmo Leterico et tuis manulevatores et persolutores atque pacgatores de his quatuor millia et DCC morabetinos per fides nostras plevitas. Testes sunt Guillelmus Mainardi Colra. Raimundus de Narbona. Angerius de Amico. Raimundus de Badenas. Guillelmus Catalani de Barchinona et Silvester. - Sig+num Raimundi comes.

Nota: Castronovo, Castillo Nuevo, Castelnou, Castellnou ...