Mostrando entradas con la etiqueta Rex Sancis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Rex Sancis. Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

XCV , reg 1 fol 18, febrero 1157


XCV
Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et
controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius comitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filio jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus. Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensis episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis.

Nota: Chalataiub : Calatayud.
Haxama: Aljama, Alhama ?

hotel balneario Alhama de Aragón