Mostrando entradas con la etiqueta adultera. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta adultera. Mostrar todas las entradas

miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXV, bulas, leg 1, 20


CXXXV
Bulas pontificias. Leg. 1, n. 20.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopo et apostolice sedis legato et A .... helenensi episcopo et universis baronibus per helenensem episcopatum constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papa Eugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimonio copulare quam nec est dubium manifesto adulterio polluisse. Filios antem quos ex adultera in adulterio procreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paterna hereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum excomunicationis vinculo se noverint innodandos.