LXII
Perg.
n°1 fol. 16. 27 ene. 1150.
In nomine Sancte et individue
Trinitatis: Hec est vera pax et firma convenientia ac perpetua
concordia que ex consultu sume divinitatis ad honorem Dei et totius
christianitatis est facta et corroborata inter illustrem Ildefonsum
imperatorem lspanie et filium ejus regem Sancium
et venerabilem Raimundum comitem barchinonensium que ita se
habet. In primis omnes querimonias et omnes clamores ac omnes
offensas quas inter se quolibet modo usque hodie
habuerunt per bonam fidem sine malo ingenio sibi indulgent et
perdonant. Concordati quidem sunt et faciunt placitum de omni honore
illo et tota terra illa scilicet civitatibus castellis
villis montibus et planis desertis et
populatis que omnia rex Garsias die illo quo mortuus
est tenebat et possidebat. Hec autem convenientia finis et concordia
talis est ut predictus imperator habeat ex prenominata terra Maragno
et totam aliam terram quam Ildefonsus rex avus
illius illo die quo obiit ultra Iberum ex parte
Pampilone tenebat. Predictus vero comes barchinonensis
habeat de cetera terra quam predictus rex Garsias tenebat
totam illam terram integriter que regno aragonensi pertinet
aliam quoque terram Pampilone pro qua rex Sancius et
rex Petrus Ildefonso regi legionensi
hominium fecerunt predictus imperator et prenominatus comes
habeant equaliter per medium et pro illa medietate quam
prenominatus comes habebit faciat idem comes
predicto imperatori Ildefonso tale hominium quale rex
Sancius et rex Petrus Ildefonso regi avo
predicti imperatoris Ildefonsi fecerunt. In illa
medietate imperatoris
sit Estella. In medietate vero comitis sit Erunnia
civitas sed cum ipsi venerint ad divisionem utraque scilicet
Stella et Erunnia in divisione illa suum obtineant
valorem. Civitatem vero Tutele cum suis pertinentiis et
castella illa cum suis pertinentiis que quondam rex Garsias
vel homo per eum tenebat que sunt citra Iberum versus
Montem-gaudii habeant similiter per medium et dividant
equaliter exceptis illis castellis que comitis fuerunt.
Preterea predictus imperator et prenominatus comes se
invicem conveniunt et faciunt placitum et concordiam de terra
Ispanie quammodo sarraceni tenent ut comes
habeat civitatem Valenciam cum omni terra illa que
durat a flumine Xuchari usque ad terminum regni
Tortose et habeat similiter civitatem Deniam cum
omnibus suis pertinentiis et cum omni illo dominio quod tempore
sarracenorum ipsi sarraceni habeant. Tali pacto ut
habeat predictas civitates prelibatus comes per jamdictum
imperatorem per tale hominium quale rex Sancius et rex
Petrus Ildefonso regi avo predicti imperatoris Ildefonsi
fecerunt pro Pampilona. Item predictus imperator donat
jamdicto comiti et
modis omnibus concedit civitatem Murciam et totum
regnum ejusdem excepto castro de Lorcha et castro de
Bera cum omnibus eorum terminis tali convenientia ut predictus
imperator adjuvet prelibatum comitem per bonam fidem
sine fraude predictam civitatem Murciam et totum regnum
ejusdem adquirere et lucrari et adquisitam et lucratam teneat eam et
habeat predictus comes per prenominatum imperatorem eo
modo quod habet per eum civitatem Cesaraugustam et
regnum ejus. Si vero imperator propter infirmitatem
aut justum et cognitum impedimentum in quo nullus dolus
interesset predictum comitem adjuvare non posset nullum
ex hoc imperator paciatur incomodum sed de quantocumque comes
adquirere poterit de Murcia et ejus regno ita habeat
per imperatorem sicut habet Cesaraugustam et regnum
ejus. Sed si imperator predicto comiti eandem civitatem
et regnum ejus adquirere et lucrari sine dolo non adjuvaret
aut adjuvare nollet et ipse comes eandem civitatem et
regnum ejus vel aliquid de eis quoquomodo adquirere poterit
quicquid inde adquisierit habeat per jamdictum imperatorem eo
modo quo habet Valenciam. De duabus partibus
Pampilone quas comes in prima convenientia quam cum
imperatore contraxerat accepturus erat quas modo in hac
convenientia quam invicem faciunt predicto imperatori comes
ad medietatem reducit accipit imperator comitem
in suo bono causimento quod comiti sit congruum. Ego
sepedictus imperator et filius meus rex
Sancius preterea convenimus tibi predicto comiti ut a
primo festo Sancti Michaelis in antea fideles adjutores
erimus tibi per bonam fidem sine engan de omni supradicta terra quam
rex Garsias quondam tenebat ad adquirendam et lucrandam quam
nos suprascripto partituri convenimus et quantumcumque interim
nos vel aliqui per nos de supradicta terra adquisiverimus et lucrati
fuerimus et ab ipso termino in antea quocumque modo lucrari poterimus
et adquirere fideles tibi erimus et equaliter dividemus tecum
per medium. Hec omnia supradicta per fidem sine engan tibi
attendere et adimplere convenimus nisi infirmitas vel justum
et cognitum impedimentum intervenerit. Et ego Raimundus
comes barchinonensis vobis imperatori et filio
vestro regi Sancio simili modo attendere et adimplere
convenio. Item ego Raimundus comes convenio tibi regi
Sancio ut omnem honorem tam Ispanie quam christianorum
quem per patrem vestrum imperatorem teneo vel in antea
per convenientias que inter me et ipsum sunt habere spero si
prenominatus pater vester obiret ita per vos accipiam
sicut habeo per patrem vestrum et illud hominium et easdem
convenientias quas illi exinde feci vobis faciam sine engan et si
quod absit vos mori contigeret fratri vestro regi
Ferrando similiter attendere et adimplere promitto eo quod
ipse in eisdem convenientiis michi staret. Et ego imperator
tibi comiti convenio quod ab hac prima festivitate
Sancti Michaelis in antea quantumcumque cognoveris et volueris
tam per tuum profectum quam per nostrum predictus filius
meus rex Sancius filiam Garsie tenebit. Deinde
vero quandocumque volueris et me comonueris per te vel tuos nuncios
statim sine aliquo interdictu eandem filiam Garsie
filius meus rex Sancius penitus dimittet et a se
separabit nunquam eam amplius quolibet modo recuperaturus. Ego autem
rex Sancius vobis Raimundo comiti barchinonensi sicut
pater meus vobis convenit ita ego per omnia adimplere convenio
scilicet quod predictam filiam Garsie dimittam et a me
separabo nec in perpetuum eam recuperabo nec aliquo modo eam michi
associabo quando vos volueritis et me per vos aut per vestros nuncios
commonueritis. Supradicta quoque omnia placita scilicet et
convenientias que superius ordinate et scripte sunt convenit
predictus imperator jamdicto comiti Raimundo
attendere et per omnia adimplere per bonam fidem sine engan unde dat
ei suam bonam fidem et suam veram credenciam et recipit eum in illo
dominio et hominio quod est inter eos. Simili autem
modo Raimundus comes barchinonensis dat imperatoris
suam fidem et suam credenciam et ponit istud in eo dominio quod est
inter eos. Hoc idem convenit predictus comes jamdicto regi
Sancio et dat ei suam fidem et suam credenciam et propter hoc
facit ei hominium suis propriis manibus. Simili
namque modo rex Sancius convenit predicto comiti
barchinonensi et dat ei suam bonam fidem et suam firmam
credenciam et propter hoc facit hominium sepe dicto comiti
suis propriis manibus quod eo faciunt quod sic faciant et attendant
per bonam fidem sine engan sicut superius scriptum est. Preterea ego
imperator Ildefonsus et filius meus rex
Sancius per predicta placita et convenientias que inter nos et
vos superius scripte sunt solvimus tibi et impigneramus
illa quatuor castella que per nos tenes nominatim
Alagonem Riclam Mariam et Belxid cum
omnibus eorum dominationibus et terminis eo modo quod si placita et
conveniencias sicut inter nos et vos superius scripte sunt tibi non
attenderemus et adimpleremus predicta IIII castella in tuam
potestatem incurrerent et per alodium et per hereditatem
quod ea te nullo modo repetere possemus nec per hominium nec
per aliquas convenientias quas inde nobis fecisses donec
plenarie tibi restitueremus per laudamentum et consilium meorum
proborum hominum et vestrorum qui inde comune bonum inquirere
vellent. Item super hec omnia ego imperator tibi comiti
convenio quod sicut erat ordinatum et comprehensum inter nos et vos
de honore Pampilone scilicet quod tu haberes inde duas
partes et ego tertiam si predictas istas convenientias et
placita tibi infringerem et non attenderem illas easdem duas partes
habeas in terra illa sine aliquo interdictu mei vel meorum quod ego
vel aliquis per me tibi facere posset modo vel omni tempore. Et
propter hoc quod nullus inter nos et te aliquod malum verbum pro quo
discordia interveniret dicere possit ego imperator et filius
meus rex Sancius convenimus tibi predicto comiti quod
aliquem hominem de terra tua nec retineamus nec adjuvemus in aliquo
contra tuam voluntatem aliquo modo per fidem sine engan. Et ego
Raimundus comes simili modo convenio vobis imperatori
et filio vestro per fidem sine engan. Hec quidem supradicte
convenientie et placita fuerunt confirmata et
corroborata in loco qui dicitur Tudilen juxta
Aguas-Calidas VI kalendas februarii anno ab incarnatione
Domini MCL in presentia nobilium virorum inferius
subscriptorum qui predicta omnia suo sacramento confirmaverunt. Juro
ego comes Poncius tibi Raimundo comiti
barchinonensi quod sicut predicte convenientie et placita
inter imperatorem Ildefonsum et filium ejus
regem Sancium superius scripta sunt et ordinata sic imperator
predictus et filius ejus rex Sancius facient et
attendent predicto comiti per omnia per Deum et Sancta
quatuor evangelia. Simili modo ego Gonterriz Ferrandus
juro et confirmo. Simili modo ego Poncius de Menerba juro et
confirmo. Ex parte vero comitis ego Arnallus Mironis
comes de Palars juro tibi imperatori et filio
vestro regi Sancio quod sicut predicte convenientie et
placita inter vos et comitem superius scripta sunt et
corroborata sic predictus comes vobis faciet et attendet per
omnia per Deum et Sancta quatuor evangelia. Simili modo ego
Guillelmus Raimundi Dapifer juro et confirmo. Nos omnes
supradicti sumus hujus rei testes et juramus hec omnia per
fidem sine engan. Sig+num Raimundi comes. Sig+num imperatoris.
Rex Sancius +. Poncius Barchinonensis Ecclesie decanus
scripsit hec die et anno quo supra +.
Notas:
Montem-gaudii : Moncayo ?
Tutele : Tudela (Tutela).
FlumineXuchari : río Xucar, Xúcar, Júcar.
Tudilen: Tudilén, Tudillén, tratado
de...; Aguas-Calidas, Aguas Caldas.
https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Tudil%C3%A9n
El Tratado de Tudilén, Tudillén o Tudején fue suscrito el 27 de enero de 1151 por Alfonso VII, rey de Castilla y León, y Ramón Berenguer IV, conde de Barcelona y príncipe de Aragón, en Tudilén, un lugar situado cerca de Aguas Caldas en Navarra, esto es, en Baños de Fitero, pues en aquella época Fitero era un término de la villa castellana de Tudején.
En el mismo Tratado se indica que el rey García Ramírez de Pamplona ha fallecido ("que omnia rex die illo quo mortus est"). Dado que ello se produjo el 21 de noviembre de 1150, el Tratado de Tudilén debió firmarse en el 1151, seguramente en ese 27 de enero. El hecho de la muerte de García y su sucesión por su hijo Sancho VI sin duda propició el Tratado, ya que Sancho tenía diecisiete años, lo que, en principio, podía suponer una cierta debilidad del viejo Reino. Es de señalar que para la Iglesia todavía Sancho seguía siendo Dux Pamplonensis, que correspondía al que mandaba un territorio por acuerdo de sus habitantes sin permiso o aceptación de la Iglesia, cosa que logró Sancho más tarde. Pero ni Alfonso VII ni Ramón Berenguer IV en este Tratado ni en el anterior de Carrión le negaron el título de rex a García, lo que muestra un cierto reconocimiento a García por el Imperio leonés y la posteriormente llamada Corona de Aragón.
En este pacto, los firmantes convinieron en declarar la guerra al Reino de Navarra, repartiéndose el mismo, ratificando el Tratado de Carrión de 1140, además de adjudicar a Aragón la conquista de las plazas y términos situados al sur del Júcar y el derecho a anexionarse el reino de Murcia, excepto los castillos de Lorca y Vera.
Fue precedente de otros tratados como el de Lérida en 1157, el de Cazola en 1179 y Almizra en 1244 por el que se fijaron los límites de expansión en la región de Levante de los dos grandes reinos peninsulares.