Mostrando entradas con la etiqueta sarracenis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta sarracenis. Mostrar todas las entradas

sábado, 30 de mayo de 2020

LXII. Reg.n°42, fol.137.12 set.1279.


LXII.
Reg.n°42, fol.137.12 set.1279.

Fidelibus suis universis
sarracenis in fronteria de Castilla et de Biar constitutis ad quos presens litera pervenerit salutem et gratiam. Significamus vobis quod si venire volueritis ad populandum apud Villam Regalem sita satis prope villam de Burriana placebit nobis et ibidem de domibus et hereditatibus que ibi vacant vobis dare faciemus: nos enim vos ad dictam villam veniendo assecuramus cum omnibus bonis vestris. Datum Valencie II idus septembris. - R. Escorna (1: Los documentos anteriores a este llevan en el registro la fecha del año MCCLXXIX.).

domingo, 16 de febrero de 2020

XXX, reg 6, Jaime I, 21 agosto 1259

XXX. 
Reg. 6 Jac. I. Pars. Ia n°10. Fol. 138. 21 ag. 1259. (XII kalendas septembris anno Domini MCCL nono.)

Per nos et nostros concedimus et donamus vobis et universis et singulis sarracenis nostris Cesarauguste presentibus et futuris imperpetuum quod aliquis vel aliqui officiales nostri non compellant vos nec possint vel audeant compellere pro aliquibus causis vel querimoniis que inter vos vertentur nisi tantum secundum vestram açunam et non aliter aliqua ratione nec ad faciendum super aliquibus causis que inter vos vertentur testimonium nisi secundum vestram açunam. Mandantes bajulis zavalmedinis justicie juratis et universis aliis officialibus quod contra hanc concessionem nostram non veniant nec aliquem venire permitant aliquo modo vel aliqua ratione. Datum Ilerde XII kalendas septembris anno Domini MCCL nono.

xxxi-reg-6-16-noviembre-1259-unocastello-uncastillo-judeos-judios

sábado, 15 de febrero de 2020

XXVI, reg 9, fol 34, 6 septiembre 1257

XXVI. 
Reg.9. Fol. 34. 6 set. 1257. (M°CC°L septimo)

Jacobus etc. viris nobilibus et dilectis riquis hominibus militibus ac fidelibus suis civibus Valentie hominibus Xative alcaylis et universis hominibus castrorum villarum omnium locorum totius regni Valencie tam christianis quam judeis et sarracenis salutem et gratiam. Noveritis nos comississe ac tradidisse nobili viro et dilecto nostro Eximino de Focibus procurationem et regimen totius regni Valencie: quare vobis dicimus et mandamus firmiter et districte quatenus recipientes ipsum bene et honorifice eidem omnimodam reverentiam et dilectionem in omnibus exibere curetis et obedientes ei fideliter et devote eundem juvetis ad tenendam et exercendam justitiam et in exercitibus et cavalcatis et omnibus aliis faciendis et complendis que cedant ad utilitatem et salvamentum nostri et deffensionem tocius regni Valencie ipsum sequamini quandocumque et quotienscumque ab ipso fueritis requisiti et faciatis cum eo in omnibus sicut nobis specialiter faceretis. Preterea cum nos primas appellaciones causarum omnium que inter quoslibet vestrum tractabuntur sibi concesserimus audiendas et determinandas: mandamus vobis firmiter quatenus primas apellaciones omnes universi et singuli in causis vestris faciatis ad eum et ab eo vel locum ejus tenente super eis sentencias audiatis ita tamen quod ab ipsius sentencia seu sentenciis vel tenentis locum ipsius quilibet ad nos valeat appellare. Datum Ilerde VIII° idus septembris anno Domini M°CC°L septimo.