Mostrando las entradas para la consulta Aragonensium ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Aragonensium ordenadas por fecha. Ordenar por relevancia Mostrar todas las entradas

martes, 24 de diciembre de 2019

CIV, perg 311, 28 julio 1157


CIV
Perg. N°311. 28 jul. 1157.

Juro ego Berengarius Reverter filius Arsendis femine quod fidelis ero ad te Raimundum comitem barchinonensem aragonensium principem de vita tua et de corpore tuo et de omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes et deincebs adquirere poteris et de omnibus comitatibus et episcopatibus atque abbatiis que in omnibus comitatibus tuis sunt et de montibus et planis rochis podiis condirectis vel discondirectis qui in comitatibus tuis sunt et nominatim de illo castro de Guardia de Mont-serrad et de omnibus terminis et pertinenciis suis et de toto illo monte de Mont-serrad et de omnibus rochis que ibi sunt. Et ero tibi adjutor contra omnes homines et feminas tenere habere defendere et guerrejare totum tuum honorem quem hodie habes vel deincebs adquisieris et hoc faciam sine omni engan. Et quod dabo tibi potestatem de predicto castro de Guardia et de omnibus fortitudinibus que ibi sunt sine tuo engan quocienscumque ipsam potestatem a me requisieris per te vel per nuncium vel nuncios tuos iratus aut pachatus cum forifacto et sine forifacto et non vetabo me inde videri vel comoneri: et nuncios vel nuncii tui qui ad hoc me comonendum venerint de me vel de meis reguardum non habebunt in eundo vel redeundo. Et faciam tibi ostes et cavalcatas cortes et placitos et seguimenta quocienscumque michi mandaveris per te vel per tuos. Facto sacramento V kalendas augusti antio ab incarnatione Domini millessimo CLVII regnique Leovici junioris XXI in mense novembris. - Sig+num Berengarii Reverter. Sig+num Ermessendis uxoris ejus. Sig+num Guillelmi de Castel-nou. Sig+num Bernardi Fulconis. Sig+num Ajaurici bajuli. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Petri Arnalli vicarii. Sig+num Petri Marcucii. Sig+num Raimundi de Apiera. (Sigue una firma árabe, igual a la del documento núm. LXXXVIII.) - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit in ipso castro de Guardia.

Nota: Mont-serrad, Montserrat, Monserrat, Monserrate, etc.

C, perg 30*, mayo 1157


C
Perg. N°30*. Mayo 1157.

Pateat cunctis fidelibus quod ego Lupus Dei gracia pampilonensis episcopus cernens quamplurima dampna destructiones ac cedes que diu in terra Navarre incessanter contigerant propter gravissimam guerram et multis timendam quam Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis ac Sancius rex Navarre diu inter se agitaverant: desiderans et studens tantis malis finem imponere ante presenciam jamdicti comitis veni eumque crebris et indefessis precibus meis rogavi quatenus ipsius pestifere guerre treuam daret. Tandem sicut episcopalis officii est cum ad tantum malum sedandum et mitigandum pacem et treguam a supradicto comite diligenter exquirerem supradictus venerabilis comes ipsam treuam in manu mea dedit et a parte regis Navarre per manum meam accepit: quam treguam cum predictus rex Navarre et sui posmodum fregissent et quamplurima malefacta et maxima dampna jamdicto comiti et terre sue Aragone fecissent ne iniquitas super iniquitatem iterum aponeretur ad supradictum comitem rursum accessi et in potestate sua tam pro restituendis omnibus malefactis quam pro pace reformanda me ipsum obsidem dedi. Postmodum vero cum prephatus rex Navarre et sui jamdicta malefacta et dampna supradicto comiti redirigere vel restituere nollent prenominatus comes ex his me sepius requisivit atque comonuit et ad ultimum per internuncios suos et literas domino pape de me suam querimoniam fecit qui michi propter hoc litteras suas et mandatum direxit. Quapropter ego Lupus Dei gracia parapilonensis episcopus visis litteris domini pape Adriani apud Montem-Pessulanum et audito ejus mandato in mense januario anno Domini millesimo CLVI tam pro fide mea comiti supradicto promissa quam pro mandato domini mei pape cujus preceptis contraire nec possum nec debeo posui me ipsum et tradidi in manu et in potestate suprascripti Raimundi comitis barchinonensis per ostaticum et ei sub fide mea et ordine conveni atque promissi ne de ostatico suo aliqua occasione vel ingenio me subtraherem vel exirem nisi rex pampilonensis me de isto ostatico traheret grato animo et voluntate comitis et comes jamdictus me inde gratis absolveret restitutis et emendatis sibi omnibus supradictis malefactis et dampnis. Unde ego prelibatus Lupus pampilonensis episcopus bona fide ac spontanea voluntate mea convenio tibi supranominato Raimundo comiti aragonensium principi in vera fide et ordine meo et debita romane ecclesie reverencia quod deinceps sim tibi fidelis de corpore tuo et de vita tua et de omni honore quem modo habes vel in antea conquirere poteris et adjuvabo te ac tibi valebo cum omnibus castris meis et villis quos habeo vel habebo et cum omnibus hominibus meis contra omnes homines et feminas sine tuo engan nisi rex pampilonensis jamdictus de tuo ostatico me eduxerit et tu inde me absolveris gratis et sine aliqua vi restitutis tibi et redirectis supradictis omnibus dampnis et malefactis. Et ut suprascripta omnia tibi fidelius ac firmius compleam et atendam interpono tibi dominum meum papam Adrianum in fidejussorem atque patronum ut que superius scripta sunt mente fideli tibi compleam et atendam sine malo ingenio. Et hoc facio tibi asecurari a venerabili B. terrachonensi archiepiscopo sub cujus diocesi sum constitutus et a discretis episcopis barchinonensi atque cesaraugustano me sicut suprascriptum est recta fide et sine aliqua fraude tibi firmiter tenere atque complere. Et ego Raimundus comes barchinonensis princeps arogonensis et marchio convenio tibi jamdicto Lupo per Dei graciam pampilonensi episcopo ut ab hoc die in antea te manuteneam et tibi valeam et contra omnes homines et feminas consilium tibi et auxilium prebeam bona fide sine engan et quod non faciam placitum ullum aut treuam cum supradicto Sancio rege Navarre aut cum imperatore Castelle ac filiis suis regibus absque tuo consilio vel voluntate. Et per easdem personas suprascriptas quibus michi asecurasti facio tibi asecurari ut que superius tibi convenio tibi firmiter compleam et attendam sine malo ingenio. Acta sunt hec in mense maio apud Ilerdam anno Domini millessimo CLVII in presencia episcoporum barchinonensis et Cesarauguste et Arnalli Mironis comitis plearensis et Raimundi de Podio-alto ac Guillelmi de Cervera. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Guillelmi de Cervera. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno quo supra (alphabeto divisa.)

XCVIII, perg 304, 5 abril 1157


XCVIII
Perg. N°304. 5 abr. 1157.

Anno dominice incarnacionis CLVII post millesimum. Datum est hoc judicium inter ecclesiam Sancti Johannis et Gaucerandum de Sales super querimoniis et responsis hinc inde factis ante presenciam domini Raimundi barchinonensium comitis aragonensium principis et marchionis. Conquestus est siquidem Poncius predicte ecclesie abbas quod Gaucerandus de Sales auferret ei omnem illum honorem de Aquaça quem Arnallus Johannis pater eius et Berengarius Arnalli avunculus predicti Gaucerandi dimiserat diffinierat et ex toto deliberaverat et in potestate predicte ecclesie et habitantium in ea cum scriptura quam ipse proferebat perpetuo habendum tradiderat. Ad hec sic respondit Gaucerandus quod honorem predictum nunquam tenuerant habitatores ecclesie beati Johanis postquam scriptura quam abbas proferebat fuit facta. His itaque racionibus diligenter auditis atque discussis judicaverunt in curia predicti comitis Guillelmus Sancti Felicis abbas et Borrellus judex atque Arnallus de Lercio et Dalmacius de Petra-incisa quod predictus abbas per idoneos testes probaret habitatores ecclesie beati Johannis possedisse honorem quem aclamabat de Aquacia postquam carta quam proferebat fuit facta et si facere posset judicaverunt honorem cum fructibus integriter abbati supradicte ecclesie restitui a tempore scilicet quo predictum honorem habitatores predicte ecclesie aclamaverunt et si in probacione deficeret predictus abbas Gaucerandus prestet sacramentum se nescire hunc honorem ecclesiam beati Johannis tenuisse postquam jamdicta carta fuit facta. Quo facto nisi hanc cartam poterit Gaucerandus legaliter et racionabiliter infirmare judicaverunt ut ecclesia beati Johannis perpetuo habeat quod per eam ei asignatum est. Scriptum est hoc judicium apud Gerundam et datum per manum Borrelli judicis nonas aprilis anno XX regni regis Leudovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Berengarius gerundensis episcopus. -
+ Guillelmus Sancti Felicis abbas. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Dalmacii de
Petra-incisa. + Petrus Borrelli sacrista et judex. - Jordanus Levita scripsit hec sub die et anno + quo supra.

Nota: Petra- incisa se parece a Petra-taiada, Pedra tallada, Peratallada, etc.
Sancti Felicis: Sant Feliu, santo Félix.

XCVI, perg 316, febrero 1157


XCVI
Perg.n°316. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus ad quos hec scripta pervenerit. Quoniam ego Lupus pampilonensis episcopus atorgo et recognosco tibi Raimundo Berengarii barchinonensium comiti atque aragonensium principi ipsum ostaticum quod tibi feci pro quo sum in manu tua per mandatum domini mei pape et sicut in cartis et scriptis inter me et te habetur et continetur. Et convenio tibi in bona fide et ordine meo ut cum fuero restitutus in ordine et oficio meo a quo sum modo suspensus interdicam regem Navarre et totam ipsam terram et tandiu sub interdicto tenebo quousque pro ostatico isto quo tibi subpositus sum tibi jamdictus rex satisfaciat et castra mea que michi abstulit et honorem michi restituat. Convenio etiam tibi in recta fide mea ut cum recuperata habuero castra et honorem meum adjuvabo te et valebo tibi per fidem sine tuo engan contra omnes homines sine aliqua fraude cum omnibus meis castellis et villis et hominibus meis et cum omnipotencia mea et dabo tibi potestatem de ipsis castris que recuperavero si eam michi quesieris sine ullo tuo engan. Et propter dampnum quod tibi evenit pro isto meo osatico faciam tibi emendacionem et restitucionem qualem tu suprascripte comes michi mandaveris vel barchinonensis et cesaraugustanus episcopi michi laudaverint et consuluerint. Sicut superius scripta sunt omnia ita convenio et affido tibi Raimundo comiti suprascripto in vera fide et ordine meo ac romane ecclesie debita reverencia pro cuius mandato et obediencia in tuo sum devolutus ostatico ut ita compleam tibi firmiter et attendam sine tuo engan excepto quantum tuo grato animo me inde absolveris vel prolongaveris. Et juro tibi propria manu ut sicut superius scripta sunt omnia ita faciam tibi et ita compleam et attendam sine tuo engan per hec sancta IlII evangelia. Ego insuper Raimundus comes jamdictus convenio tibi suprascripto L. pampilonensi episcopo ut ex tunc valeam tibi et adjuvem te cum mea potencia sine tuo engan. - Actum est hoc in mense februarii apud Cesaraugustam in presencia episcoporum videlicet barchinonensis ac cesaraugustani in era millesima CXCVI anno ab incarnatione Domini millesimo CLVII. Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Guilelmi barchinonensis episcopi. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota: ostatico : ostatge , rehén.

XCV , reg 1 fol 18, febrero 1157


XCV
Reg.1 fol. 18. Feb. 1157.

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris ad quos hec scriptura pervenerit quod post mortem prestantissimi imperatoris Adefonsi orta fuit discordia et
controversia inter illustrem Sancium regem jamdicti imperatoris filium ac venerabilem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem super Cesaraugustam et Chalataiub et omnibus ad regnum cesaraugustanum pertinentibus que prephatus comes ab ipso imperatore habebat. Tandem jamdictus barchinonensis et princeps aragonensis intervenientibus plurimis sapientibus ac discretissimis viris volens cum jamdicto rege Sancio nepote suo ad finem et concordiam pervenire posuit hoc totum in manu et in causimento regis jamdicti. Rex autem videns bonam voluntatem avunculi sui comitis supradicti ex liberalitate sua et spontanea voluntate concedit et donat Raimundo primogenito filio jamdicti comitis Cesaraugustam et Calataiub et omnia ad predictum regnum cesaraugustanum pertinencia. Quod si predictus primogenitus filius comitis obierit sine legitima prole habeat predictum regnum cesaraugustanum et omnia ad ipsum regnum pertinencia ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum aragonensem habuerit et sic fiat per successiones posteritatis imperpetuum. Ea tamen condicione ut ipse primogenitus filius comitis aut ille filius vel filia jamdicti comitis qui regnum cesaraugustanum habuerit faciat hominium prenominato Sancio regi et omnibus successoribus suis qui de genere suo regnum Castelle tenuerint et sit homo ejus de isto honore excepto quod non donet nec donent ei vel eis potestatem de predicto honore et faciat vel faciant ei inde tale servicium quod quandocumque rex Sancius se coronaverit et eum vocaverit veniat ad curiam suam et dum coronabitur ante ipsum teneat ensem. Et convenit predictus Raimundus filius jamdicti comitis barchinonensis ut valeat prephato Sancio regi contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Simili modo predictus rex Sancius convenit supra scripto Raimundo filio jamdicti comitis ut valeat ei contra omnes homines exceptis hominibus suis de quibus ei directum facere possit. Et sic fiat per successiones sine fraude et dolo in perpetuum. Facta ista carta in menso februarii in era MCXCVI anno ab incarnacione Domini MCLVII in loco qui dicitur Haxama. Hujus finis atque concordie sunt testes visores et auditores comes
Amalricus. Comes Poncius. Comes don Beila. Goter Ferrandus. Gomez Gonzalvez. Albaro Pedriz. Gozalvo Gudriz. Sancius Diaz. (espacio largo) Comes urgellensis Ermengaudus. Comes Palearensis Arnallus. Comes Melgorii. R. Berengarii. Guillelmus Raimundi. Guillelmus de Castro-vetulo. Raimundus de Podio-alto. Berengarius de Torroja. Palacinus. Furtun Acenarez. Petrus de Castelaciolo. Galindo Xemenez de Belxid. Sancius Enecones. Blascho Maza. Petrus Lopez de Luna. Ego J. toletanus archiepiscopus et Ispaniarum primas subscribo. C. Saguntinus episcopus subscribo. Rodericus calagurrensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi +. Sig+num Bernardi urgellensis episcopi. Sig+num comitis Amalrici. Sig+num Goter Ferrandus. Petrus Dei gracia cesaraugustanus episcopus . Martinus tirasonensis episcopus audivi vidi subscripsi +. Sig+num Guillelmi Raimundi Sig+num Gomez Gonzalvez, Sig+num comitis Vela. Sig+num comitis Poncii. Sig+num Raimundi comes.
+ Rex Sancis. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum comitis et regis.

Nota: Chalataiub : Calatayud.
Haxama: Aljama, Alhama ?

hotel balneario Alhama de Aragón

XCIV, perg 317, 1157

XCIV
Perg. n.° 317. 1157.

In nomine domini nostri Jhesu-Christi. Ego Raimundus comes barchinonensis princebs regni aragonensis ac Tortose et Illerde marchio ad honorem Dei qui honorantes se honorat. Ad salutem anime patris mei et matris mee ad exaltandam Christi ecclesiam ad propagandam sancte christianitatis fidem et religionem ad deprimendam et confundendam gentem maurorum pro redempcione anime mee et parentum meorum et peccatorum meorum remissione dono et laudo firmiterque concedo hac indicante scriptura omnipotenti Deo et hospitali Iherosolimitano ac Raimundo magistro hospitalis et cunctis fratribus hospitalis tam presentibus quam futuris illas covas de Remolino que sunt inter Polam et Pradellam cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis et cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et ecclesiam cum omni jure suo vieductibus et reditibus, Et dono etiam Senam et Sexenam que sunt in ripam Alchanadri cum omnibus suis terminis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris sotibus et aquis et molendinis vieductibus et reditibus et ecclesias cum omni jure suo. El dono III meos molendinos que sunt in termino kastri de Algoria juxta Almoniam quam hospitali dedi Iherosolimitano et terciam partem cujusdam molendini qui est in eodem termino quam michi retinueram. Et dono eis kastrum de Cervera aut kastrum de Cullera cum Deus michi vel successoribus meis dederit ita tamen ut fratres hospitali habeant potestatem eligendi unum istorum quodcumque voluerint et alterum michi remaneat el illud kastrum quod ipsi elegerint habeant libere cum omnibus suis territoriis et pertinenciis cultis et incultis cum paschuis silvis garriciis petris aquis piscacionibus salinis molendinis vieductibus et reditibus et ecclesiis cum omni jure suo. Et dono decimam parlem terrarum Hispanie que modo est in potestate sarracenorum si sine extraneorum auxilio aquirerem. Veruptamen si contigeret quod ego alicui vel aliquibus aliquam partem jure hereditario atribuerem decimam partem ad utilitatem domus. Et dono quendam locum inter Empostam et mare ubi possint puteos facere et quodcumque voluerint. Et dono illam terram que est suptus rupem que vocatur Vallesa sicut terminum Candele extenditur usque ad flumen Iberis. - Facta est hec donacio apud kastrum de Stopanano in manu domini Raimundi magistri Iherosolimitani hospitalis Guillelmi de Bellomes. Rainoardi de Laurada. Gaufridi de Bresilg prioris Emposte. Guillelmi capellanis magistri. Si qua autem laica ecclesiasticave persona presentem donacionis scripturam sive donacionem in aliquo vel in toto dimovere temptaverit iram Dei incurrat et tamdiu excomunicationi subjaceat donec digne satisfaciat. Anno Dominice incarnacionis MCLVII. - Sig+num Guillelmi illerdensis episcopi. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis.

Nota: ripam Alchanadri: riba del (río) Alcanadre.kastri (castri) de Algoria juxta Almoniam: castillo de Algoria junto a (la) Almunia.
Empostam, Emposte: Amposta.
Peronelle aragonensium regine et comitise barchinonensis:
Petronila reina de Aragón y condesa de Barcelona.

LXXXVII, perg 297, 15 enero 1156


LXXXVII
Perg. N° 297. 15 ene. 1156.

Notum sit omnibus quod ego Lupus pampilonensis episcopus propter plurima malefacta et dampna que injuste et sub tregua fuerant facla a Sancio rege Navarre et ab hominibus ejus comiti barchinonensi et aragonensium principi in regno aragonensi videns dampna et pericula que propter hoc iminebant terre Navarre precibus et mandato predicti regis ac nobilium virorum terre illius intravi in ostatico et in manu jamdicti comitis pro redirigendis et restituendis omnibus dampnis et malefactis que post dictam treguam supradictus rex et sui comiti barchinonensi et suis in terra ejus intulerant. Et conveni ei sub fide et ordine meo ne ab eius potestate aliquo modo discederem absque eius licencia vel permissione donec omnia supradicta malefacta in integrum ei restituerentur. Tandem quia visum est comiti quod pacta que facta fuerant sibi secundum tenorem rei non implebatur domino pape super me suam querimoniam fecit. Dominus vero papa per literas suas mihi mandavit quatenus iudicio terrachonensis archiepiscopi ac ilerdensis episcopi sicut conveneram comiti ita sibi atenderem et compelerem visis itaque literis domini pape ego Lupus pampilonensis episcopus ad dominum comitem barchinonensem ad Montem-Pessulanum sine mora perveni. Ibique recognoscens me supradictum sibi fecisse ostaticum misi meipsum in potestate sua per ostaticum et conveni ei in osculo pacis sub fide et ordine meo de manu vel potestate sua aliquo modo exirem sine sua licencia et si quandoque ipse mihi daret licenciam exeundi redirem et starem in sua potestate quocienscumque ipse mihi mandaret per se vel per nuncium aut nuncios suos. Et ut hoc totum firmius ei attenderem et complerem feci hoc totum domino comiti convenire dominum meum terrachonensem archiepiscopum et G. barchinonensem episcopum et Ortalle helenensem episcopum concedens in hoc negocio dominum papam jamdicto comiti etiam choadjutorem et hoc totum fuit factum apud Montem Pessulanum in presencia predictorum episcoporum et Guillielmi Montispessulani atque Guillielmi Raimundi Raimundi Dapiferi et Guillielmi de
Castro-vetulo ac Bernardi de Bello-loco et Raimundi de Podio-alto et Berengarii de Turre-rubea et Arnalli de Lercio ac Raimundo de Vila de mulis atque Orberti de
Castro-vetulo et Ortalli de Castra-novo et aliorum plurimorum nobilium virorum. Anno ab incarnacione Domini millesimo CLVI. XVIII kalendas februarii. - Sig+num Lupi pampilonensis episcopi. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Artalli helenensis episcopi. Raimundi abbatis Sancti Rufi. Sig+num Guillelmi Montis-Pessulanis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castro-vetulo. Sig+num Bernardi de Bello-loco. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Berengarii de Turre-rubea. Sig+num Arnalli de Lercio. Sig+num Raimundi de Vila de mule (o mulc, normalmente pone Muls). Sig+num Arberti de
Castro-vetulo. Sig+num Artalli de Castro-novo. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit. (alphabeto divisa.)

Nota: rei non implebatur: res no, no res, nada + verbo (implebatur).
Montem Pessulanum, Montem-Pessulanum, Montispessulani: (de) Montpellier, Mompeller, etc.
Turre-rubea: Torre roja, Torroja;
Monte Rubeo, Monte-rubeo: Monte Rojo, Monroyo, Mont-Roig, Monroch, etc.

Castro-vetulo: Castellvell, Castillo viejo.
Castra-novo, Castro-novo: Castelnou, castell nou, castillo nuevo (castra: castillos).

Poncii scribe qui hoc scripsit: Poncii escriba que/qui lo escribe; ho (pronunciado u) escriu.

LXXXIII , perg 277, 1 noviembre 1154


LXXXIII

Perg. N° 277. 1 nov. 1154.

Omnibus sit notum quoniam ego Guillelmus Furtun convenio tibi Raimundo comiti barchinonensi aragonensium principi quod quando te videbis cum archiepiscopo tarrachonensi et cum Roberto terragonensi aut filio suo et michi mandaveris tu vel ipsi aut unus ex illis supradictis ego veniam ante vos et sicut vos insimul concordaveritis aut aveneritis vos de ipso senioratico de Villafurtun ita ego complebo tibi et atendam sine ulla fraude et sine mendacio. Farta convencione apud Barchinonam die festo omnium Sanctorum anno XVIII regni Ledovici junioris. Sig+num Guillelmi Furtuni qui hanc convenienciam fecit et propria manu firmavit. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Petri Arnalli vicarii Barchinone. Sig+num Guillelmi dez Eschala. Sig+num Bernardi Poncii.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum Furtunii die et anno prescripto.

Nota: festo omnium Sanctorum : fiesta de todos los santos, 1 de noviembre 1154.
Furtuni, Furtunii
, Villafurtun: Fortuny, Fortún, Vilafortuny, Vilafortún, Villafortún, etc...

LXXXI, perg 268, abril 1154


LXXXI
Perg. N°268. Abril. 1154.

Anno ab incarnacione Domini millesimo CLIIII mortua vicecomitissa bearnensis nomine Guiscarda in mense aprilis convenerunt in unum apud Campum franchum omnes illius terre proceres videlicet episcopi venerabiles Olerensis et Laschurensis cum abbate Sancti Severii de Gaschonia et Fortanerii Deschot Raimundus de Dumi Raimundus Garsias de Gavasto Raimundus Arnalli de Gerderes Gaiardus de Morlana Arnallus Dalazchu cum magna multitudine beariesium scilicet ac morlanesium et aspensium atque orsalensium ante presentiam incliti Raimundi comitis barchinonensis aragonensium principis. Qui omnes tam per se quam per illos qui de erant dicioni et dominio comitis jamdicti se subponentes fecerunt ei hominium sacramenta et fidelitates eligentes eum sibi in dominium et rectorem salva fidelitate filiorum Petri vicecomitis bearnensis olim defuncti. Facta sunt hec apud Campfranchum in presencia Petri comitis Bigorre et multorum nobilium in ibi pariter asistencium in mense aprilis in era millessima CXCII. - In primis A. episcopus olorensis. R. episcopus laschurensis. Raimundus abbas Sancti Severii de Gaschonia. Fortaner del Chot. Raimundus de Domi. Rainmudus Garsia de Gavasto. Raimundus Arnalli de Gerderes. Garsias Arnalli de Domi. Gaiard de Morlana. Raimundus Garsias Despalmer. Raimundus Guillielmi Dalaruz. Oto de Castello. Raimundus de Vila. Raimundus Guillelmi de Bescad. Raimundus Guillielmi de Lobier. Raimundus Guaiard de Vileles Orsales. Guillielmus de Casalbo. Raimundus Sicand de Vila. Garsia Donad de Vila. Oton de Guaitea. Arnallus de Iera. Raimundus de Vileles. Raimundus de Begueria. Guillielm Arnalli de Bidos. Raimundus de Cabapont. Benedet de Media Vila. Fortaner de Bileles. Gerallus de Lobier. Arnallus de Busa. Rodlan Deleschar. - Homines Aspa. Arnallus de Alaschu. Fortun Dat. Sancius Parra de Oza. Moxag de Fossens. Petros Dachoss. Cenebru Dolza. Ato de Fossents. Guillielmi Fort de Bedos. Garsia Dalta Piz. Sanc de Pont. Lop Donat de Bedos. Bru de Bedos. Raimundus Escherra Dalaxe. Afaitad Dorchum. Agut Dorcha. Calvet Dalaxe. Argiol de Delz. Azbeg Dachoss. Gaiard Dachoss. Gai de Joerz. Sanc Assi de Less Raimundus Datass. Raimundus Garsia de Les. Calvere Datass. Garsia Benedet de Les. Guillielm de Les. Arnallus de Les. Bernad de Marrochz. Guillielmus Blasc Dolza. Garcia Roi Dolza. Gaiard Dolza. Arnallus Dalagu. Raimundus Guaiard Dolza. Deant Dolza. Arnallus Baftard Dolza. Benedet Dolza. Guillielm de Lagu. Benedet de Berger. Arnallus de Busa. Garsion Daspa. Garsia Donad (Dorsal.) Difesta. (1) Sanc (Aspa.) Aiul de Seta. Donat Garsia de (Aspa.) de Seta.

(1) Las palabras que se vén entre paréntesis, van interlineadas en el orijinal y están colocadas respectivamente sobre el nombre que aquí tienen más próximo, lo cual se haría sin duda para indicar a qué clase de las tres que se espresan en este documento, (Aspensium, Orsalensium, Morlanensinm) pertenecía el hombre que firmaba.

Garsia Lup de Seta (Daspa). Raimundus de Seta (Aspa). Raimundus (Aspa), Sancii de Seta. Braz (Daspa) de Seta, Garsia de Seta (Daspa). Petrus (Daspa) de Seta. Bonet (Daspa) de Seta. Guillielmus (Daspa) Durdoss. Lop Fuert (Aspa) Durdoss. Raimundus (Daspa) Garsia de Salt. Benedet (Da) de Seta. Bernard (Orsal) de Lobier. Guillielm de (Orsal) Lusa. Alaman (Aspa) de Salt. Sanzaner (Aspa) de Salt. Aiol de (Aspa) Salt. Lup Sanc (Aspa) de Salt. Arnal (Aspa) Durdoss. Sanc (Aspa) Aner de Salt. Petrus (Aspa) Durdoss Agud (Aspa) de Salt. Garsia (Aspa) Donad de Borza. Sanc Assi de (As) Borza. Guillielmus (As) Agud de Borza. Calvet (As) de Borza. Lop Donad de Borza (As). Raimundus de Borza (As). Guartier de Borza (As). Fort Sanc de Borza (As). Raimundus Cortes de Borza (As). Raimon de Borza. (As). Assaiol (As) de Salt. Aiol de (As) Salt. Pere de (As) Salt. Aiol (Aspa) Assi de Salt. Geral de Pau (Morlanis) Vicarius de Morlanis. Petrus (Mor) Alleberti. Aldebertus (Mo) de Morlanis. Oliver (Mor) Davi. Johan (Mor) Orch. Vidal (Mor) Desteve. Galan (Mor). Arbert Desbela (Mor) Xe. Richard (Mor) de Morlanis. Guillielmus de Figueres (Morlans). Oliver de Bixed (Mor). Girard (Mor) de Morlanis.


Nota: Campum franchum, Campfranchum: Canfranc, Camp franc, Camp franch.
millessima CXCII : 1192.
episcopus:
olorensis: ?
laschurensis: ?

LXXVIII, perg 266, noviembre 1153


LXXVIII
Perg. N° 266. Nov. 1153.

Nunc et in eternum sit cunctis hoc manifestum. Quoniam ego Henricus consul januensis ex mandato et consilio januensium consulum videlicet Martini de Moro et Guillelmi Nigri atque Guillelmi Lusii ac totius electi consilii Janue majori parte et ex comuni consensu et voluntate totius populi januensis vendo et trado Raimundo Berenga-garii (en dos líneas) comiti barchinonensi aragonensium principi et suis heredibus in perpetuum nostram tertiam partem Tortose et totius termini ejus que ad comune Janue pertinet cum omni integritate sine aliqua fraude et de jure ac potestate nostra trado et transferro prephatam tertiam partem Tortose cum pertinentiis ejus in jus et dominium suprascripti Raimundi Berengarii comitis Barchinone et Aragone principis pro precio videlicet XVI milium et VI centorum et XL morabatinorum marrochinorum marinorum aiadinorum lupinorum melechinorum qui quotcumque ibi sint mixtim ad pensum de lupinis reddantur. Predictam quoque venditionem facio jamdicto Raimundo comiti barchinonensi et suis heredibus retenta insula beati Laurentii sicut melius solide et libere illam tenebat et possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monacum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam nec aliquam consuetudinem in perpetuum et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singulis annis in natale Domini ecclesia Sancti Laurencii unum palium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque ad Monacum venerint habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint in ibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere noluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies. Si expense fuerint ultra C solidos et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerint et notum sibi fecerint. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emerit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitate. Et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emerit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes acciones et querelas si quas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Facta est hec venditio mediante novembris apud urbem Ilerdam in presencia sociorum predicti consulis Henrici qui cum eo advenerant videlicet Guillielmi Cap dergul et Bonivassalli Bolferici et Oberti Lusii et Fabiani Superbi atque Guillielmi Capellani et Henrici Guersii filii jamdicti consulis Henrici et aliorum quam plurium virorum nobilium inibi asistencium scilicet Guillielmi Raimundi Dapiferi: Guillielmi de Castro vetulo: Guillielmi de Cervera: Otonis Dapiferi: Geralli de Jorba: Raimundi de Cardona: Berengarii de Torroja: Arnalli de Torroja: Petri de Podio alto: Berengarii de Benavent: Bernardi Deril: Guillielmi Arnalli: Petri de Bellog: Guillielmi Ibeloti: Oggerii Agaza: Bonivassali de Moro. Qui supradicti hujus vendicionis jusores et auditores advocati sunt testes anno ab incarnacione Domini millesimo CLIII in era millesima CXCI. - Ego Martinus de Mauro supscripsi. - Ego W. Nigri. - Ego W. Guercius de Ponte Clavarius scripsi.
In Dei omnipotentis nomine. Ego Henricus consul januensis facio convenientiam de venditione nostre tercie partis Tortose que ad comune Janue pertinet et tocius territorii ejus cum comiti barchinonensi ex mandato videlicet januensium consulum Martini de Moro et Guillelmi Nigri atquo Guillelmi Lusii et ex majori parte tocius consilii Janue qui sunt consiliatores electi et ex comuni consensu ac voluntate tocius populi januensis. Retenta insula beati Laurencii sicut melius eam solide et libere possidebat. Retento etiam hoc quod ullus homo januensis qui habitet a Portu Veneris usque ad Portum Monachum non donet in Tortosa ullum usaticum nec ullam ligiam neque aliquam consuetudinem in perpetuum. Et quod comes et sui post eum heredes donent inde per censum singuli annis in natale Domini ecclesie Sancti Laurencii unum pallium quod valeat XV morabetinos. Et si aliqui januensium de Portu Veneris usque Monachum venerit habitare Tortosam et construxerint ibi edificium aliquod vel vineam plantaverint aut gardinum construxerint et voluerint inibi habitare sub potestate et dominio comitis comes vel sui heredes non auferant eis sua nisi pro convicta alia culpa. Quod si ibi remanere voluerint comes reddat eis expensas sub sacramento duorum bonorum hominum infra XL dies si expense fuerint ultra C solidos. Et si fuerint minus infra XV dies infra quos recedere voluerit et notum sibi fecerit. Si vero aliqui ex supradictis januensium habitatoribus emit usque hodie terram domum vel vineam gardinum et voluerit habitare ibi habitet et secure sua possideat ad fidelitatem comitis dimissa januensium fidelitatem et si noluerit habitare ibi habeat potestatem vendendi quod emit cuicumque habitatori Tortose voluerit qui ad fidelitatem comitis teneat. Et comes remitit omnes actiones et querimonias quas habuit vel habet adversus comune Janue de causa Tortose salvo alio conventu quem comes habebat cum comune Janue. Et comune Janue remitit omnes actiones et querelas signas habet vel habuit contra comitem usque nunc de causa Tortose. Predictam quoque convenienciam vendicionis facio prenominato comiti barchinonensi sine aliqua fraude pro precio XVI milium et DC et XL morabetinorum marrochinorum marinorum aiadinorum melechinorum lupinorum. Quorum debet comes dare X milia et quadringentos mediante januario primo veniente et alios VI milia et CCXL mediante mayo primo veniente. Et isti morabatini debent dari apud Niciam. Et de quotcumque morabitinis de predictis singulis monetis amplius aut minus ibi habeantur omnes accipiantur ad pensum de lupinis. Si vero comune Janue dederit aliquod lucrum vel usuram de medio januario in antea usque ad medium mayum propter VI milia et CCXL morabetinos de medio mayo comes donet predictum lucrum vel usuram de sua. Si vero comes dederit X milia et CCCC morabetinos mediante januario sicut supra scriptum est intret comes et habeat possessionem jamdicte nostre tercie partis Tortose patenter et integriter cum termino ejus et comune Janue tenebit obsides comitis pro hoc quod remanserit donec tota sit persoluta pecunia. Quorum obsidum erit unus ex filiis Guillielmi Raimundi Dapiferi et alius erit Berengarius de Torroia aut frater ejus Arnaldus aut nepos ejus Raimundus. Tercius erit Guillielmus de Castelvel aut frater ejus Arbertus aut filius ejus Guillielmus. Quartus erit unus ex filiis Petri Bertrandi de Bello-Loco aut Guillelmus de Cervaria vel frater ejus aut Guillielmus Petri de Castelet vel filius ejus aut Dalmacius de Perataiada aut frater ejus vel filius ejus. Ex supradictis VIII generibus dabit comes V obsides quales habere potuerit cum ipsa companna Arnalli de Lercio que est in octavo numero et si postquam comune Janue tenuerit predictos obsides fugeret inde aut moreretur aliquis ex eis comes barchinonensis mitat ibi alium vel alios convalentes et convenit comes barchinonensis quod persolvat et pachet suprascriptam pecuniam sicut superius scriptum est et quod suprascriptum censum Sancti Laurencii reddat annuatim sine enganno comunis Janue nisi quantum major pars consulum comunis Janue sua voluntate prolongare voluerit. Et comes debet dare suprascriptos V obsides modo Henrico consuli si eos accipere voluerit vel mediante januario soluta pecunia quam tunc debet persolvere apud Niciam.

LXIX, perg 243, agosto 1151


LXIX
Perg. N° 243. Agosto 1151.

Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Bernardus tarrachonensis archiepiscopus ad honorem Dei et apostolorum principis Petri laudo dono et trado assensu dompni Eugenii romani pontificis et consilio sufraganeorum nostrorum et voluntate cannonicorum nostrorum civitatem Tarrachone cum territorio suo tibi Raimundo illustri comiti barchinonensi aragonensium principi Tortose llerdeque marchioni propter ipsius civitatis restaurationem et malorum hominum illam perturbantium inquietationem ad fidelitatem et utilitatem nostram nostrorumque successorum et eccllesie Sancte Tecle sicut beato Oldegario et ecclesie Sancte Tecle donata est a venerabili patre tuo Raimundo barchinonensium bisullunensium ac Provincie comite. Donamus inquam tibi et successoribus tuis quos Deo annuente ex uxore habueris ut per nos et ecclesiam nostram habeas Tarrachonam cum omnibus terminis et pertinentiis suis terre et maris et ipsum senioraticum super omnes milites et alios homines ut sint tui solidi et heredium tuorum quos ex uxore tua habueris et faciant tibi exercitus et cavalcatas et quitquid facere debeant suo seniori. Termini vero prephate civitatis et territorii a parte orientis sunt in termino de Tamarit et de Monteolivo sicut descenditur ad mare et ascenditur per aquam de Gayano usque ad montes et transit a septentrionali plaga per calcem montium usque ad ipsum engolador de Cabra et pervenit usque ad ipsum embotum et ascendit per ipsa cacumina montium de Carboneria sicut ipse aque incipiunt vergere ad austrum et ab occidentali parte transeunt ipsi fines per Montem rubeum et per collem Balagarii usque ad mare. A plaga meridiana est terminus ipsum mare quod comune est omnibus ipsius terre habitatoribus ad utendum et expiscandum. Quiquid autem his terminationibus concluditur dono tibi jamdicto Raimundo comiti et omnibus successoribus tuis quos ex uxore habueris ut per nos et successores nostros et ecclesiam nostram habeas hec ad nostram fidelitatem sine omni engan. Concedimus etiam tibi ut habeas tibi unum furnum et unum casale molendinorum ad dominicaturam tuam. In omnibus vero quecumque amodo in Tarrachona vel infra prenotalos ejus terminos tam per te quam per nos et ecclesiam nostram aut per voces tuas et nostras emptione cambiatione comutatione vel aliquo alio modo adquirere vel habere potueris medietatem sine omni missione atque gravamine. De his autem omnibus quecumque nos vel ecclesia nostra in Tarragona vel in prephatos terminos aliquo modo conquirere vel habere poterimus medietatem vobis concedimus exceptis his que ad propria jura ecclesie spectare videantur et exceptis his que habitatores Tarrachone et ejus territorii pro remedio anime sue in vita sive in morte dare vel relinquere ecclesiis Dei voluerint. De mercatis et feriis sive nundinis de leudis pedaticis toloneis ribaticis quarteriis balneis cavalcatis tam terre quam maris de placitis justititiis et de omnibus consuetudinibus et usaticis sive redditibus universis terre et maris sicut melius dici vel intelligi potest medietatem fideliter habeas nos ecclesia nostra alteram cum integrittate medietatem: bajulus vester seu vicarius vel successorum vestrorum accipiat omnes estachamentos ipsius civitatis totius territorii et judicet placita presente archiepiscopo vel bajulo suo et quod inde exierit inter vos et archiepiscopum per medium dividetur. Neque erit vobis licitum in Tarrachona vel ejus territorio ponere vicarium sine nostro consilio: et si aliquis de habitatoribus Tarracone vel ejus territorii forifecerit archiepiscopo vel suis firmet directum in manu archiepiscopi vel bajuli ejus et presente bajulo comitis quod inde per justitiam exierit archiepiscopus et comes habeant per medium. Preterea si in molendinis furnis balneis tendis alfondags aut fundis vel aliis augmentationibus de quibus omnibus archiepiscopus et ecclesia medietatem habuerint expense fuerint necessarie ab utroque fiant comuniter comuni consilio utriusque. Retinemus vero ad dominicaturam nostram et portionem omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monacorum et omnes qui ecclesiastica predia incoluerint et ibi habitaverint et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint ut in his omnibus nullus princeps vel inferior persona laica presumat aliquid judicare vel distringere seu disponere ullo unquam in tempore absque nostro jussu. Retinemus etiam decimas et primitias omnium fructuum terre et animalium et piscium et salinarum et quarterie et molendinorum. Retinemus etiam omnes dominicaturas nostras villam videlicet Constantinam cum terminis suis et stagnum de la Vid cum omni dominicatura que sibi adjacet sicut eam retinuit beatus Oldegarius et dominicaturam de Franculi et alias omnes dominicaturas quas habemus vel in antea Deo annuente habebimus. Retinemus iterum quod omnes milites et ceteri habitatores Tarrachone et totius territorii jurent nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de honore et corpore nostro. Et si villa mutabitur faciemus ibi prius unum furnum et unum casale molendinorum ad dominium nostrum et ecclesie nostre in eo loco quem elegerimus et postmodum vos unum furnum et unum casale molendinorum que in dominio vobis concessimus ubi volueritis faciatis. Ceteros vero furnos et molendina ubicumque fiant per medium habeamus. Preter illa que nobis et successoribus nostris et
ecclesie nostre fideliter retinemus reliqua omnia sicut superius determinata sunt sine vestro et nostro enganno vobis et successoribus vestris quos Deo annuente de uxore habebitis ad honorem Dei et utilitatem et fidelitatem nostram nostrorumque successorum et ecclesie nostre concedimus donamus et laudamus ea conditione ut si quod absit te prephate comes aut aliquem ex heredibus tuis absque filio vel filia de conjuge mori contigerit omnia que presenti scripto tibi concedimus vel donamus cum omnibus meliorationibus et adquisitionibus a te vel a tuis heredibus factis libere et integre in potestatem et jus et dominium nostrum et successorum nostrorum et ecclesie nostre revertantur omni tempore permansura. Filius autem tuus de uxore cui hunc honorem post te habendum dimisseris juret nobis et successoribus nostris et ecclesie nostre fidelitatem de corpore nostro et de civitate Terrachona cum omnibus pertinentiis et similiter alii omnes successores vestri legitimi eandem fidelitatem nobis nostrisque successoribus et ecclesie nostre jurent. Et ne hujusmodi pactum vel convenientia possit transgredi differri vel rumpi quando tu venerabilis comes Deo vocante viam universe carnis abieris statim in potestatem archiepiscopi et clericorum ecclesie terrachonensis omnia castra et fortitudines Tarrachone et omnium terminorum ejus cum omnibus que tibi donamus et concedimus redigantur: que archiepiscopus et ecclesia tandiu teneant quousque filius tuus legitimus cui hunc honorem dimiseris predictam fidelitatem archiepiscopo Tarracone et ecclesie propria manu faciat quo facto honorem suum habeat: eodemque modo inter comites et archiepiscopos successuros et ecclesiam de projenie in projeniem immutabiliter fiat. Quando vero archiepiscopum mori contigerit nulli comitum vel alicui laico subjecte sibi persone aliquid honoris vel rerum episcopalium emparare vel tangere vel antere seu minuere sed omnia integre in potestatem clericorum tarrachonensis ecclesia illibata permaneant quousque tarrachonensis ecclesia alterum habeat archiepiscopum. Propter hec omnia superius comprehensa et determinata ego Raimundus comes barchinonensis princeps tarrachonensis et aragonensis Tortose Ilerdeque marchio promito atque convenio Deo et ecclesie tarrachonensi el vobis domine Bernarde archiepiscope ut ab hac die et antea sim vobis fidelis de civitate Tarrachona et ejus territorio et nominatim de his que in dono quod michi facitis retinetis et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis et redditibus que ad vos et ecclesiam vestram pertinent vel pertinere debent et quod intendam sine enganno edificare et defendere Terragonam et ejus territorium contra omnes homines et feminas qui justitias et jura ipsius civitatis et territorii vobis et ecclesie vestre tollere vel minuere temptaverint et observare justitiam vestram et ecclesie vestre sicut superius determinatum est. Si qua vero in posterum ecclesiastica secularisve persona contra hunc tenorem pagine ire temptaverit non valeat sed iram Dei tandiu incurrat donec satisfaciat. Facta carta mense augusti apud Tarrachonam in ecclesia Sancte Tecle anno ab incarnatione Domini MCLI. Sig+num Bernardi tarrachonensis archiepiscopi. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti fratris ejus. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Berengarii de Torroja. Sig+num Geralli de Jorba. Sig+num Guillelmi de Cervera. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Petri de Cherol. - Sig+num Poncii qui hoc scripsit mense et anno quo supra adjectis literis super XI et XII lineam.


Nota de Ramón Guimerá Lorente:
apostolorum
principis Petri, Pedro el PRINCIPAL, el cabeza de los apóstoles.
De igual modo, Ramon Berenguer IV es
principem aragonensi, principi, princeps, y otras variaciones que vemos en este tomo. La reina es Petronila, Petrvs, Petrus, Peronella regina aragonensis, y Ramiro, Ranimiro II es rex, rey, regi, etc, hasta que Alfonso II (Ildefonso y variantes) hereda el título.
Emparare vel tangere:
emprar, emprá – amprá (coger); amparar ?
Vel : o
tangere: tocar, tangente.
Nome tangues, habibi ...

LXVIII, perg 238, 28 julio 1151


LXVIII
Perg. N°238. 28 jul. 1151.

Sit notum cunctis: Quoniam ego Petrus de Maçaneto filius Bernardi Raimundi de Maçaneto et Stephanie uxoris ejus consilio et voluntate fratris mei Bernardi dono tibi Raimundo comes barchinonensis princeps aragonensis et marchio omnique tue projeniei sive posteritati ipsum meum castrum de Galifa cum ipsa Rocha in qua fundatum est cum omnibus edificiis et fortitudine que modo ibi sunt vel in antea erunt et cum omnibus exitibus et regressibus suis. Predictam vero donationem sicut melius ad utilitatem et proficium tuum intelligi potest facio tibi et omni tue projeniei sicut supradictum est sine engan ad proprium et francum alodium tuum. Propter supradictam vero donationem quam michi facis ego Raimundus comes jamdictus dono tibi Petre de Mazaneto et omni tue projeniei duos mansos in termino Villemajoris quos inhabitant Arnallus Seniofredi et Petrus Oggerii cum omnibus illorum mansatis et pertinentiis solide et libere ad tuum alodium proprium et insuper addo tibi centum morabatinos. Et comendo tibi supradictum castrum de Galifa ut habeas illud tu et omnis tua projenies per me et per meam projeniem sive posteritatem ad fevum et donetis nobis inde potestatem fideliter per quantas vices eam per nos aut per nuntium vel nuntios nostros requisierimus irati aut pachati et convenio tibi Petre ego comes jamdictus ut sim tibi adjutor et defensor de predicto castro et de omni honore sibi pertinente et de omnibus tuis directis de omni honore quem deincebs meo consilio adquisieris contra omnes homines et feminas sine tuo engan. Et convenio tibi ut inter me et te in prefato castro non ponam alium seniorem et non exigam a te propter supradictum aliquod servitium propter fidelitatem et potestatem jamdicti castri. Et si tu Petre obieris sine infante legitimo hoc totum aleudam Bernardo de Galifa fratri tuo et in termino jamdicti castri non faciam ullam toltam vel fortiam in alodio vestro et hoc totum sine tuo engan. Si quis autem contra hoc venerit ad irrumpendum non hoc valeat vendicare quod requisierit sed predicta omnia in duplo componat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore. Actum est hoc V kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLl regnique Ledovici junioris anno XV. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri de Mazaneto qui hanc donationem fecit firmavit firmarique rogavit. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Poncii Scribe qui hoc scripsit die annoque prefato. - Juro ego Petrus de Maçaned filius Stephanie femine tibi Raimundo comiti barchinonensi et aragonensium principi et marchioni quod ab hac ora in antea fidelis ero tibi de vita tua et de corpore tuo et omnibus membris que in corpore tuo se tenent et de omni honore quem hodie habes vel in antea Deo juvante adquisieris et nominatim de ipso castro de Galifa et de ipsa Rocha in qua fundatum est et de omni fortitudine que ibi est vel in antea erit quod donum inde tibi potestatem fideliter et sine engan per quantas vices eam a me requisieris per te vel per nuncium aut nuncios tuos iratus aut pachatus et non vetabo me inde videri vel comoneri et nuncius vel nuncii tui per quos michi hoc demandaveris non habebunt regardum de me vel de meis in eundo vel redeundo. Et sicut superius scriptum est sic tenebo et attendam tibi Raimundo comiti suprascripto et omnibus successoribus tuis in perpetuum per Deum et hec sancta. Facto sacramento V kalendas augusti anno XV Ledoici junioris. Sig+num Petri de Mazaneto. Sig+num Bernardi fratris ejus. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prephato.

LXVII, perg 237, 23 julio 1151


LXVII
Perg. N° 237. 23 jul. 1151.

Hoc est judicium quod datum est in curia dompni Raimundi comitis barchinonensis Dertose llerdeque marchionis et aragonensium principis ac Provincie ducis super querimoniis et responsis fratrum Ospitalis Iherosolimorum et Reamballi fratris Guillelmi Umberti de Basilia de controversia que erat inter eos de divisione et partitione honoris Montis-siqui quem videlicet honorem prelibatus Guillelmus Umberti in vita sua cum auctoritatis sue instrumentis prescriptis Ospitalis fratribus diligenter tradidit et postmodum moriens in testamento suo jamdicto Ospitali evidenter asignando confirmavit. Auditis utriusque partis rationibus et scripturarum perlectis instrumentis et diligenter ventilatis atque discussis quia pars Reamballi recognovit in jure quod domus Ospitalis debebat habere medietatem totius honoris Montis-siqui et quia Reamballus in assercione sua dicebat se deceptum fuisse prius in divisione prefati honoris Montis-siqui postmodum in difinitione quam frater ejus Guillelmus Umberti ab eo extorserat et quia Guillelmus Umberti in testamento suo recognovit Reamballo fratri suo testamentum Umberti patris eorum et Reamballi avunculi eorundem sicuti prephatus Guillelmus Umberti et Reamballus ejus frater sibi ad invicem juraverant. Ex precepto jamdicti comitis judices dompnus videlicet Bernardus Terrachonensis archiepiscopus et sancte romane ecclesie legatus ac venerabiles Guillelmus barchinonensis Petrus ausonensis episcopi et Bernardus abbas Sancti Felicis Girunde Arnallus de Lertio Raimundus Villemulorum Berengarius de Turrerubea et Raimundus de Podioalto in omnes unanimiter convenientes juste et legaliter judicaverunt quod prelibatus Reamballus faciat duas partes de omni honore Montis-siqui qui fuit Umberti patris sui et Reamballi avunculi ejus tam de alodiis quam de fevis sive bajuliis et fratres Ospitalis accipiant quam elegerint. Si vero Reamballus hujuscemodi divisionem facere noluerit sepedicti Ospitalis fratres prenotatam divisionem nichilominus faciant et Reamballus accipiat quam voluerit. Et si quid ab utroque fratre Reamballo scilicet et Guillelmo Umberti de jamdicto honore distractum seu quolibet modo donatum vel alienatum est totum ab utraque parte in comuni redigatur et ut judicatum est per medium dividatur omnisque jamdicta divisio sit facta ex omni parte sine fraude et dolo et sineenganno. Dato judicio Barchinone in palacio comitis supradicti in presentia ejus et aliarum nobilium personarum tam clericorum quam laicorum ibidem pariter asistentium X kalendas augusti anno ab incarnatione Domini MCLl. - Sig+num Raimundi comes. Bernardus abbas Sancti Felicis Gerunde. Petrus Dei gratia ausonensis episcopus subscribo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villademulis. Sig+num Berengarii de Turrerubea. Sig+num Raimundi de Podioalto qui suprascriptum judicium judicaverunt et propris manibus subscripserunt et subsignaverunt. Sig+num Poncii scribe qui hoc jussione comitis scripsit et propria manu firmavit die annoque prefixo. (Alphabeto divisa).

LXVI , perg 236, 21 julio 1151


LXVI
Perg.n° 236. 21 jul. 1151.

Sub eterni regis nomine: Hec est firma concordia ac spontanea diffinitio que facta est inter illustrem Raimundum comitem barchinonensem et aragonensium principem et inter venerabiles fratres Sancte milicie Templi Iherosolimitani tam cismarinis quam ultramarinis partibus comorantes tam presentes quam futuros super castro de Boria et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super castro de Magallon et omnibus terminis ac pertinentiis ejus et super omni honore quem Petrus Taresa tenebat. In primis predicti fratres jamdicte milicie pari voto communi voluntate diffiniunt et dimittunt jamdicto Raimundo comiti barchinonensi illam donationem sive concessionem vel laxationem quam Petrus Taresa prenominate milicie fecit de supradictis castellis et honoribus ac pertinentiis omnibus et absolvunt atque omnino deliberant domnam Taresam matrem jamdicti Petri ab omnino et fidelitate quam inde fratribus predicte milicie fecerat ut ab odierno die in antea predicta domna Taresa ab ipsis milicie fratribus presentibus vel futuris ob hoc non requiratur aut inquietetur in perpetuum ita dumtaxat ut predicta Taresa et sui heredes prenominato comiti et suis heredibus inde atendant et in eorum fidelitate jugiter perseverent. Propter hanc definitionem atque absolutionem superius comprehensam jamdictus comes barchinonensis princepsque aragonensis bono animo ac spontanea voluntate in remissione suorum peccaminum et salute anime sue donat atque concedit jamdicte milicie et omnibus fratribus presentibus atque futuris ipsum castrum et villam quod dicitur Ambel cum omnibus terminis et pertinentiis ejus et castrum et villam quod dicitur Alberith cum terminis et pertinentiis suis et Cabannas que sunt inter Novellas (Novillas) et Malleu (Mallén) cum terminis et pertinentiis suis. Laudat etiam atque concedit ejusdem milicie fratribus ipsam commutationem vel excambiationem quam predicti fratres militie Templi fecerunt cum Ospitali Iherosolimitano de Malleu per Novellas. Et sicut prephata castra et ville terminantur et suis undique afrontationibus ambiuntur ita donat et laudat jamdictus comes supradicta omnia potenter et integre prelibate milicie et fratribus universis in hereditate propria franca et libera et ingenua cum omnibus eorum pertinentiis et cum omnibus in se existentibus vel ad se qualicumque modo pertinentibus cum appulatis et heremis cum aquis et aqueductibus cum pratis et paschuis montibus et planis cum omnibus ingresibus et egressibus sicut comodius et utilius ad Dei honorem ac prephate milicie utilitatem intelligi potest vel nominari bona fide absque malo ingenio. Si qua autem persona presentem donationem atque diffinitionem disrumpere vel infringere temptaverit in duplo eam componat et hec donationis sive diffinitionis scriptura omni tempore maneat firma. Que facta est apud Barchinonam in manu dompni Petri de Castiliano tunc magistri Barchinone et Aragonis nobilisque Beg magistri Provincie ac fratris Rigalli vicarii qui tunc Novellas tenebat nec non et fratris Frodolonis ac fratris Eimerici de Torreies et fratris Poncii Dolon fratrisque Guillelmi Dalbax et aliorum fratrum cum predictis fratribus commutantium XII scilicet kalendas augusti anno ab incarnatione Domini millesimo CLI. Sig+num Raimundi comes. Sig+num Peronelle regine aragonensis que hoc laudat et firmat. Hujus rei sunt testes visores et auditores Arnallus Mironis comes palearensis: Guillelmus Raimundi Dapifer: Garcia Ortiz: Bernardus de Belog: At Orella qui hec viderunt et audierunt et propriis manibus confirmaverunt. Sig+num domne Tarese que hec laudat et propria manu confirmat. Sig+num Raimundi de Pugalt. Sig+num Arnalli de Lertio. Sig+num Raimundi de Villa de muls. Sig+num Garcia Ortiz. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num At Orella. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque prefato.

Nota: appulatis : abejar, abejares; abellar, abellars; abellá, abellás ?
Heremis: yermo, yermos; erm, erms, herm, herms.

lunes, 23 de diciembre de 2019

LVIII, perg 223, enero 1149


LVIII
Perg.n° 223. Enero 1149.

Hoc est translatum bene et fideliter factum III idus novembris anno Domini millessimo ducentessimo VIIII. Sit notum omnibus hominibus quod ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis atque llerde et Tortose marchio et ego Ermengaudus comes Urgelli qui per manum comitis barchinonensis Ilerdam habeo donamus vobis omnibus populatoribus et habitatoribus sive statoribus llerde civitatis tam presentibus quam futuris casas et casales et ortos et ortales et totam civitatem llerde tam constructam quam destructam tam infra muros quam extra muros ut ibi habitetis et populetis et mansiones edificetis: et damus vobis totum territorium civitatis llerde tam cultum quam heremum cum omnibus terminis et pertinentiis omnesque introitus et exitus suos ut habeatis ibi mansiones et hereditates vestras sicut unicuique vestrum eas dabimus per cartas nostre donationis per alodium proprium et franchum cum prole et sine ea ad faciendum exinde quitquid volueritis tamquam de propriis hereditatibus vestris ad dandum vel vendendum sive impignerandum quibuscumque velitis exceptis militibus et sarracenis. Donamus iterum vobis prata et paschuas fontes et aquas boschos et legnamina et venationes plana et montana ad omnes vestros usus et ad omnia vestra pechora pascenda et conducenda. Donamus iterum vobis omnibus ut deinceps in civitate llerde et in termino ejus non donetis leudam nec ullum usaticum nec aliqua persona hoc a vobis requirere audeat in perpetuum: et quod nos aut aliquis senior vel castlanus sive vicarius aut bajulus llerde homo vel femina non faciamus vel faciant ullam fortiam vel districtum in personis vestris neque in possessionibus vestris: et quod nos aut ullus senior vel bajulus llerde non possimus vel possint vos inculpare aut increpare de aliquo absque legitimis et idoneis testibus et quod non faciatis nobiscum aut cum alio seniore vel bajulo llerde bataiam: et quod sitis deinceps securi liberi et franchi cum omnibus hereditatibus vestris atque possessionibus vestris absque aliquo retentu quem ibi non facimus preter fidelitatem et solam rectam justitiam quam ibi retinemus: quam justitiam et fidelitatem ita tenebitis et observabitis sicut inferius scriptum est et constitutum. Primus siquidem modus institutionis et observationis justitie hic est: si quis eduxerit cultellum aut ensem aut lanceam adversus alium minando vel irascendo aut donet curie LX solidos aut manum perdat: qui autem prendiderint latronem suas causas ei furantem tandiu eum teneat donec sua recuperet et postmodum illum ad justitiam reddat curie: et si quis tenuerit pignus alterius et ipse qui debitor fuerit noluerit debitum ad terminum reddere teneat ipsum pignus qui tenet decem diebus post illum terminum post quos si noluerit debitor reddere debitum ex tunc sit licitum ei qui pignus tenuerit vendere vel impignerare illud cui voluerit unde suum recuperet: si quis vero fuerit debitor aut fidejussor alicui habitatori vel statori Illerde et ad terminum noluerit eum pachare si clamor de eo venerit ad curiam cogatur debitor ille vel fidejussor totum ei reddere debitum et tantum curie de suo proprio dare quantum fuerit tertia pars illius debiti: quod si curia nollet aut non posset ipsum debitorem vel fidejussorem distringere ex tunc sit licitum habitatori Ilerde pignerandi debitorem ipsum vel fidejussorem in cavallis aut mulis aut in omnibus propriis rebus ipsius quascumque invenerit. Omnes vero injurias et omnia malefacta que fuerint infra habitatores Ilerde habeant licentiam probi homines Ilerde ea ad invicem adaptare et pacificare si voluerint antequam ad curiam querimonia inde feratur. De illis autem injuriis et malefactis de quibus fuerit clamor curie factus firment inde directum secundum quantitatem malefacti et faciant illud per judicium curie. Et si quis fueri captus in adulterio cum uxore alterius currant ambo vir et femina per omnes plateas civitatis llerde nudi et verberati nec aliud dampnum honoris vel peccunie inde sustineant. Et nos prescripti comites barchinonensis scilicet et urgellensis convenimus vobis omnibus habitatoribus Ilerde omnia suprascripta tenere firmiter et adatendere bona fide sine vestro engan et manutenebimus et defensabimus corpora vestra et omnia vestra in omnibus locis maris et terre ubi potentiam habeamus contra omnes homines et feminas sicut nostros proprios atque karissimos homines. Et nos omnes pariter populatores atque statores llerde civitatis majores et minores convenimus vobis senioribus nostris Raimundo comiti Barchinonensi et Ermengaudo comiti urgellensi quod ab hac die in antea simus vobis fideles in omnibus directis et justitiis vestris bona fide et sine aliqua fraude nobis scientibus et quod adjuvemus vos tenere et conservare civitatem et villam Ilerde secundum posse nostrum.- Et si quis hoc disrumpere vel violare temptaverit nichil proficiat sed in duplo omnia supradicta componat et postmodum hoc firmum permaneat omne per evum. Facta ista carta mense januarii anno dominice incarnationis millessimo centessimo XLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. - Signum Adefonsis + regis aragonensium et comitis barchinonensium. - Sig+num Petri Dei gratia regis Aragonum et comitis Barchinone. - Sig+num Ermengaudi comitis Urgelli qui hanc donationem fecit firmavit testesque firmare mandavit. - Sig+num Ermengaudí filii sui comitis Urgelli qui hoc laudat et firmat. - Sig+num Arnalli Mironis comitis Palearesis. - Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. - Sig+num Raimundi de Pugalt. - Sig+num Bernardi de Belloloco. - Sig+num Geralli de Jorba.
- Sig+num Guillelmi de Cervera. - Sig+num Guillelmi de Castelvel. - Sig+num Arnalli Berengarii de Anglerola. - Sig+num Berengari Arnalli de Anglerola. - Sig+num Gomballi de Ribeles. - Sig+num Arnalli de Ponts. - Sig+num Berengarii de Torroja. - Sig+num Arnalli de Lercio. - Sig+num Poncii scriptoris qui hoc scripsit die annoque prescripto. - Sig+num Petri de Betesa presbiteri ecclesie de Villanova. - Guillelmus Palentianus scripsit se pro teste et hoc Sig+num fecit. - Sig+num mei Arnaldi Mironis qui hoc translatum cum ejusdem autentico comprobavi: Qui hujus translati sunt testes. - Berengarius de Vilanova translatavit et hoc sig+num fecit cum literis suprapositis in Xa linea.

LV, perg 3 del A, 5 agosto 1148


LV

Perg. N°3 del A. 5 ago. 1148.

Sit notum cunctis presentibus atque futuris quoniam ego Raimundus comes barchinonensis atque aragonensium princeps impignero tibi Guillelme Raimundi Dapifer et fratri tuo Otoni ac filio tuo Guillelmo de Montcada totam meam dominicaturam de Osor cum omnibus terminis et apendiciis suis et totum illud de Sancta Cruce cum omnibus que ibi habeo vel habere debeo propter quatuor milia solidorum barchinonensis monete quos vobis debeo. Tali quoque conditione ut jamdictum pignus tamdiu teneatis possideatis et expletetis quousque Raimundus comes jamdictus aut mei post me successores reddam vel reddant tibi jamdicto Guillelmo Raimundi aut fratri tuo Otoni vel filio tuo Guillelmo de Montcada jamdictos quatuor milia solidos sine omni engan: et si moneta mutaretur vel pejoraretur reddamus tibi vel tuis jamdictis marchas argenti puri ad computum de quadraginta tribus solidis et sic vadat de marcha in marcham. Predictum quoque pignus mito tibi jamdicto Guillelmo Raimundi et fratri tuo Otoni et filio tuo Guillelmo libere et integre sine tuo engan sicut melius tenuit illud et habuit pater tuus Guillelmus Raimundi cum omni integritate propter jamdictos quatuor milia solidos sicut superius est comprehensum. Si qua autem persona hoc disrumpere vel infringere temptaverit nichil proficiat sed in duplo componat et postmodum hoc permaneat inconvulsum. Facta carta nonas augusti anno XI regni Leovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri Bertrandi de Bellog. Sig+num Bernardi de Bellog. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Bertrandi de Merola. Sig+num Petri Sanctiminati. - Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit die et anno quo supra.

LIII


LIII
Perg. N° . Año 11**

In Dei nomine et ejus gratia. Hec est carta donationis que ego Fortun Açenariç facio ad vos Açenar Garçeç et ad vestra mulier domna Oria: dono vobis in Consellos hereditate sub jussionis et gratia de illo comite de Barcilona et princeps Aragonensium de illo mortuorum per nomine in Campulser ad VIII k. et III arsemenatura et aliud de via Tarazona in suso inter Samanes et Consellos et sunt inter totas ad XVI k. II arsemenatura et una era intrata de villa et illo orto qui fuit de Mariem de Angil. Et hoc donativuum dono illum vobis ad fidelitate de illo comite de Barcilona et de me et omnis nostra posteritate ut abeatis illam libera et franca et salva vos et filiis vestris et omnis generacio vel posteritas vestra per secula cuncta. - Facta carta era MCLXXXVI regnante Raimundus comite in Aragone et in Superarbi sive in Ripacorça in Çaragoça et in Taraçona sive in Calataiube: episcopus Michael in Taraçona et in Tudela sive in Calataiube. Testes Garcia Sangiç de illos Faios: Guigelm Sanç de Torrellas: Martin Oxarra: don Lop de Çaragoça: Gontçalbo Cornel: Petro Medalla justicia et Enneco Lopiç Nabarro.

LI, perg 189, 3 agosto 1146


LI
Perg.n°189. 3 ago. 1146.

Omnibus sit notum quoniam ego Raimundus comes Barchinonensis atque Aragonensium princeps dono tibi fideli meo Guillelmo Raimundi Dapifero urbem Tortosam ut tu teneas ipsam çudam et habeas senioraticum de ipsa civitate et de ipsa villa et de terminis ejus et habeas tertiam partem in dominio de omnibus eximentis ejusdem civitatis ac ville omniumque terrarum sibi pertinentium. Dono etiam tibi castrum de Peniscola cum omnibus suis terminis et pertinentiis. Dono etiam tibi civitatem nomine Majoricam et omnes terras sibi pertinentes cum senioratico et cum tertia parte omnium que inde exierint in dominio tam de mari quam de terra: et dono etiam tibi Minoricam et Evizam similiter cum terris et pertinentiis earum tali modo ut habeas hec omnia per me ad servicium et fidelitatem meam et successorum meorum per omnia tempora tu et omnis generatio tua. Si quis vero presentem donationem disrumpere temptaverit nichil proficiat set in duplo componat et postmodum hec donatio firma permaneat omni tempore. Quod est actum III nonas augusti anno X regni Leovici regis junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num Guillelmi de Castelvel. Sig+num Otonis. Sig+num Raimundi de Podioalto. Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die annoque proscripto suprapositis litteris in linea VIII. (Sigue un documento que es traslado del anterior, pero se refiere solamente a Tortosa: y
en el mismo pergamino se lee luego lo que aquí se copia.)
Conquestus est Guillelmus Raimundus Dapifer de domino suo comite pro eo quod sibi tertiam partem civitatis Dertosse sicut in carta donationis quam ei exinde fecerat continebatur non tradebat. Comes vero tertiam partem ejus porcionis que eum contingebat ei se tradisse ex integro aseverabat illius autem portionis quam januenses in predicta civitate seu fratres militie templi suo consilio ac voluntate adquisierant ei partem donare nec debuit nec etiam si tunc voluisset potuit. Guillelmus R. ad hec respondebat se in parte januensium nil querere sed tantum tertiam partem Dertosse sicut in sua carta continebatur quidquid enim comes aliis in ea civitate dederat seu fecerat adhuc tantum in sua potestate habebat quod ei tertiam partem adimplere poterat. Comes se nichil januensibus dedisse sed ipse per se ipsam suam partem expugnasse et excepisse ac sic sua autoritate possedisse monstrabat ac propterea se de eorum portionem non teneri dicebat tum quia ejus consilio ac voluntate factum est tum quia ejus portio que ad eum pervenerit nisi .... ejus dolo vel fraude culpa seu negligencia factum est quominus pervenit partem sibi donare nec debuit nec potuit: hoc idem de parte quinta templariorum aseverabat ea scilicet ratione quia siquod diximus ejusdem G. R. consilio ac voluntate concessio ejusdem quinte partis predictis templariis facta est et in carta concessio nis que ipsis templariis facta est ipse firmavit: januensibus vero non solum cartam convenientie quam ipsis eodem Guillelmo Raimundo mediante super hoc facta est sua manu firmavit sed etiam jurejurando corporaliter prestito predictam convenientiam viva voce corroboravit. Tandem rationibus hinc inde diligenter auditis et intellectis necnon et ipsa carta multotiens perlecta judicavit barchinonensis curia quod ejus solummodo portionis que ad eum pervenerat ei tertiam partem donare debebat de omnibus scilicet eximentis sicut in sua carta continebatur de ceteris vero partibus comitem nullo modo teneri quia ejus tantum partem quod in suam potestatem pervenit donare potuit non etiam ejus quod nunquam habuit vel possedit. Cumque de eximentis inter eos questio verteretur predictus enim Guillelmus R. tertiam partem etiam omnium fructuum qui cultura et cura habitatorum Dertosse proveniebant inter eximenta computabat: definivit predicta curia ea tantum eximenta recte appellari que ad jus proprium el fiscum regis pertinent sive ea in leudis questiis placitis seu aliis quibuscumque usaticis sive etiam terris vineis ortis consistant: fructus autem hereditatum eorum qui in civitate habitant sive hii clerici sint sive milites sive burguenses nullo modo inter eximenta coinputari precipue quia ipse in eis senioraticum vel adempramentum et mandatum habet districtum: de hereditatibus vero alienorum qui non habitant in civitate nec ejus consilio seu volumptate date sunt debet ei comes emendam facere. Dicebat insuper predictus Guillelmus Raimundus quod dominus comes quando tradidit ei illam tertiam partem quam modo habet in Dertossa tunc promissit ei se daturum etiam tertiam et senioraticum illius partis quam januenses habebant si posset eam aliquo tempore a januensibus habere empcione vel permutatione seu quolibet alio modo: dicebat etiam quod de hoc receperat eum comes in suo causimento: comes vero hoc se fecisse negabat. Judicavit ergo curia quod si Guillelmus Raimundus posset hoc legitimis testibus comprobare attendat ei comes et adimpleat predictam convenientiam sicut ejus testes potuerint comprobare vel causimentum inde accipiant si hoc testes probaverint. Preterea conquestus est predictus Guillelmus R. quia dominus comes estacamentum iisdem militibus seu peditibus quorum in Dertosa tenebat non concedebat et sic senioraticum quod ei donaverat auferebat. Comes respondebat nullum senioraticum ei in sua familia nec dedisse nec recognoscere. Judicavit ergo predicta curia quod si familia comitis inter se littem aut aliquam contentionem habebat sacramentum de hoc Guillelmum Raimundum vel ejus vicarium non habere sed eum tantum qui vicem comitis inter eos tenet. Idem erit si aliquis de civibus aliquam familiam placitare voluerit. Si vero aliquis de familia cum aliquo de civibus habuerint causam super qualibet re in manu predicti Guillelmi R. vel ejus vicarii firmabunt directum et placitabunt. Preterea conquestus est quod comes ea ocasione illius tertie partis jenuensium quosdam honores emparaverat. Judicavit curia dominum comitem illas honores ei desemparare et omnia in eo statu esse debere in quo erant quando predicta pars ad manus comitis pervenit et deinceps omnia secundum eorum cartas tenere expediri. Preterea conquestus est de quodam molendino quod dominus comes in terra comunis fieri mandaverat in quem partem suam amitebat. Comes se id jure facere propter consuetudinem sue regionis existimabat. Definivit curia G. R. in eo molendino partem secundum quod eum contingebat habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito de quo ei dominus comes suam partem abstulerat. Comes quendam ex illis qui causam inter se habuerant in parte jenuensium in quam nullum senioraticum habebat domicilium habere dicebat et ideo de hoc ei partem dare nolebat. Definivit curia comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro eo quia Guillelmus Raimundus illud placitum estacaverat placitaverat judicaverat et in presencia ipsius comitis tractaverat: in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est quia dominus comes de questiis quas judeis ac sarracenis fecerat suam partem ei dare nolebat: comes vero se nichil judeis seu sarracenis quesisse dicebat sed pecuniam ab eis manullevasse quam usque ad statutum inter eos terminum datis fidejussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit quod si comes usque ad illum terminum eam pecuniam judeis ac sarracenis dedisset quia de suis manuleutis partem enim alicui facere non dicebat nec justum erat nichil exinde predicto G. Raimundo dare debere: sin autem quia videmus hoc questiam esse quocumque nomine ipsam eam appellaret debet exinde partem suam ei donare. Insuper conquestus est de salmedina quem ipse consilio hominum comitis elegerat et eo ejecto alium sine ejus consilio eligui preceperat: comes cartam quam eis consilio ac voluntate jenuensium et ipsius Guillelmi R. fecerat proclamabat: unde curia cartam eligere jubet ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus etiam est de Almostelaffia quam comes cuidam burguensi Dertose comendaverat et de pecunia quam ab eo pro hoc acceperat partem suam minime dabat. Respondebat comes se illi vut non tantum Almostelaffiam Dertosse comendasse sed etiam multo majoris terre ac amplioris unde propter hoc et quia sua dominicatura est partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia quia Almostelalfia officium quoddam est quod in civitate utile satis habetur ut comes de ea parte que a civitate vel ejus territorium pertinebat partem ei proculdubio daret ut sicut de ea pecunia quam ab ipsis captivis recipitur partem suam accipit ita similiter et de ea quem ipse Almostelaff pro Almostelaffia dona et partem accipiat. Iterum conquestus est quod comes sibi dare partem nollebat de ea pecunia quaní ab hominibus Dertose habuit quia pacem ac treugam fregerant sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium expectare dicebat ac sic totam illam causam suam propiam affirmabat quod nichil unquam exinde alicui hominum dedit nec justa consuetudinem sue terre se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia quia hec maleficia principi tantum erat facta et ad fidem ipsius pertinebat quod partem de ea predicto Guillelmo R. dare nullo modo debebat tum quia sarracenis hanc pecuniam reddere debebat tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui nec ipsi nec patri suo dederant. Querimonie autem comitis quas de prefato Guillelmo Raimundo fecit sunt hec. In primis conquestus est de Guillielmo R. quod ei Zudam Dertose non custodiebat sicut in carta sue donationis resonabat pro qua guarda sive custodia predictum feudum sive beneficium ei habendum concesserat. Ad hec Guillelmus R. respondebat se nullo modo debere Zudam custodire quia in sua carta nichil de custodia sed de guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta judicavit barchinonensis curia quod ipsam Zudam proculdubio guardare ac custodire debebat ea scilicet ratione quia sicut in carta legebatur ipsam tenere debebat tenere autem Zudam hoc est potestatem de ipsam habere sic ut per ea posset totam civitatem distringere et quotiescumque comes qui ea sibi donaverat ipsam requisierit libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo comes de predicto Guillelmo R. quia Zudam non custodierat usque ad presentem diem quo judicium datum est unde magnum dampnum habuerat et expensas LX milium morabetinorum fecerat prefatus comes pro fallimento scilicet guarde quam predictus Guillelmus Raimundus non fecerat. Ad hoc G. R. respondebat se ideo guardam ipsius Çude non fecisse quia nec suam cartam sic intelligebat neo partem suam quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat predictus comes ei asignare ac manifeste monstrare vel tradere volebat nec ad judicium seu laudamentum sue curie eum adducere vel super hoc ipsum audire nunquam amplius nisi usque modo valuit. Comes vero respondebat quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit semper eam cum assensu G. R. fecit et tamen semper intelligebat et credebat quod hujusmodi dilacio sibi quidem incomodum et prefato vero Guillelmo R. comodum afferebat. Guillelmus Raimundus de hoc respondebat quia hujusmodi asensus magis fuit coactus quam spontaneus et semper huic dilationi respondebat necesitate quam ex voluntate asensum prebuit sicut solent homines suis dominis postquam indignent eorum volumptates de aliqua re etiam nominari consentire. Propter hoc judicavit curia predicta quod si Guillelmus Raimundus posset legitimis testibus ea que dicebat comprobare videlicet quia in domino suo comite supradictam fatigam fecisset ipsum et sibi comes supradictus expensas sexaginta milium aureorum et etiam illud incomodum quod sibi evenisse dicebat quia propterea quia G. R. ipsam Çudam non custodierat quoniam ille asenssus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundo dampnosus quia videmus quod magis fuit districtus quam volumtas quia cognoscimus quod comes pro mora fuit et mora semper ad se periculum trait: si vero non potuerit hoc probare stet de hoc ad mercedem ipsius comitis et emendet ei tantum de suis de guarda quam facere debebat hoc est de duabus partibus ipsius Çude minus quinto: de cetero autem faciet ita guardam ipsius Çude predictus Guillelmus Raimundus sicut convenit inter ipsum et comitem et in carta donationis resonat scilicet ut teneat et guardet ipsam Çudam eo videlicet et tenere ut quod hac tercia parte duarum partium minus quinta quam modo ibi habet et habere debet et comes ei concedet faciat guardam duarum partium similiter minus quinta quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse similiter faciat guardam illius tertie partis a comite concedi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam dominus comes de predicto Guillelmo R. dicens quod homines sui interfecerant quendam sarracenum ipsum scilicet Çalmedina et hoc fecerunt per invidiam et malam volumptatem videlicet ut ipse comes amitteretur sua jura. Guillelmus Raimundus respondit quod ipse non fecit hoc nec sui homines sed Poncius Bernardi de Belloloco qui propter justitiam et judicium ipsius alcayt de Dertosa fecit capite truncari et Ber ... de Belloloco qui presens erat in ipso placito hoc confitebatur. Propterea judicavit curia quod si G. R. vel idem Bernardus de Belloloco potuerit hoc testibus aprobare videlicet et quod propter judicium alcait sit interfectus hujusmodi mors nullatenus a comite requiratur sin autem faciat idem Bernardus de Belloloco id quod comes preceperit quia ipse confessus est in plena curia se hujusmodi factum perpetrase. Preterea dominus comes conquestus est de Guillelmo R. pro eo quod ipse et sui graves injurias minas bajulis suis et sajonibus intulerant insuper eos verberaverant et propter hujusmodi minas et timorem amitebat comes suas justicias et directos in civitate. G. R. respondebat se nunquam bajulis suis vel sajonibus aliquid supradictorum fecisse nec ipse nec homo suus se sciente et dicebat quod erat paratus in duplum vel in quadruplum emmendare si de hiis in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia quod si potuerit comes sua dicta testibus aprobare videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoquomodo habuisset emmendet ei hoc totum G. R. sicut fuerit aprobatum. Similiter omnes malefacturas quas ipsi bajuli vel sajones potuerint aprobare quod si G. R. graves minas propter directos et justicias ipsius comitis alicui fecit *enunendet idem ei deshonorem cui injuriam intulit et etiam principi quia pro certo deshonorem facit principi qui aliquem de suis officialibus injuste et per superbiam tali modo minatur. Insuper dominus comes querimoniam fecit de Guillelmo R. quoniam novos usaticos ac novas consuetudines misisset in civitate Dertuse videlicet jovas traginis et quia accipiebat gallinas a sarracenis quibusdam temporibus in anno et quia distringebat ipsos sarracenos suas naves ac molendinos ducere per flumen inferius et superius usque ad *Ilerdam et de aliis maliciis super factis conquerebatur comes que omnia scriptis ostendebat. Ad hoc G. R. respondebat se nullos novos usaticos in civitate mississe sed eos tantum quod sui bajuli ibi posuerant et acceperant et in his hominibus pejus faciebat suus bajulus quam alius homo: dicebat tamen quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi sarraceni eo tempore quando Çudam tenebat videlicet gallinas et lignea et quedam alia. Comes autem respondebat quia nulli usatici vel nova establimenta debuerant poni umquam seu mitti in civitate ab aliquo sine consilio aut volumptate sive fuissent ibi tempore sarracenorum sive non. - Sig+num Bernardi de Cadireta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri de Ribalta notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis fideliter comprobavit et in eisdem pro teste subscripsit. - Sig+num Petri Carbonelli notarii publici Barchinone qui hec translata sumpta fideliter de verbo ad verbum a registro domini regis transcribi fecit et etiam comprobavit cum literis propositis in tertia linea secundi translati Christi subsequentis et in linea octava et etiam appositis in secunda linea istius conclusionis idus octobris anno Domini MCCLXX secundo.



Nota: MCCLXX secundo: 1272, Perg.n°189. 3 ago. 1146.